In Isocratem Wolfii Gul. Canteri Elegiacum
Et merito Siren quondam tua busta superstant,
O Rhetor, dulci molliter ore canens.
Tu primus numeris laxas dulcedine voces
Condisse et genii diceris esse parens.
5
Te solum stupuit soboles Demosthenis illa
Qum mirata simul Graecia tota fuit.
Nec mirum. Non tu depromis inania vulgi
More loquax strepitum verba datura suum.
At quo sit servanda modo das patria mite
10
Consilium victo milite barbarico.
Quae sit forma doces communis proxima verae
Quod reges ipsos,quod populumque decet.
Ergo clara tuis potuit procedere castris
Eloquii doctus cohors imitata tui.
15
Lignigena ut sonipes laterum fudisse cavernis
Graiugenum fertur fortia corda virum.
Ergo te Latio toties iam donat amicus
Wolfius, ingenio maior et arte potens.
Hic veri solus numeros interpretis explet:
20
Romuleum hunc docuit fundere verba Venus.
Idem etiam longo tua dicta volumine clarat
Quae cupiunt pueri noscere, quaeque viri.
Quale quoque orator sperat leti decus expers
Paenius Graeci gloria prima fori.
25
Omnia quae bona doctrinae fultura ruentis
Magnus Oporinus, laus nova Pieridum.
Ingenio cura studio praestansque labore
Et dedit atque dabit lumine posse frui.
Huius enim in Musis fuit aetas tota colenda
30
Expensa et claro munere calchographi.
Testis qui praelis cumulus trepidantibus exit
Scriptorum, seu quis vult nova seu vetera.
Ante igitur sicca gaudebit pulvere piscis
Ante ferus pelago vivere discet aper.
35
Quam tenebris illustre nigris volvenda celebris
Nomen Oporini saecula cana tegunt.