carmina libraria Raphael Eglinus, oratio de concordi fratrum societate

Clarissimo V. Domino Io. Vvolphio Tigurino amicorum optimus sal.

 

En, homonoea, tibi, nostra haec cupit optime Vvolphi,

      Porrigere et manui complicuisse manum;

Inque tuos ruere amplexus, quo non mihi Theseus

      Certior aut quisquam frater amabilior.

5

Sed facies nullo venit haec fucata colore,

      Simplicitas tamen est digna favore tuo.

Scilicet et veri simplex oratio grata

      Quantumvis nullis sit phalerata notis.

Hanc tu sinceri monumentum et pignus amoris

10

      Accipe, Vvolphi animae portio magna meae.