Magister Ioannes Werneri Wratislaviensis ad lectorem
Qui velit aethereas paucis dignoscere nymphas
Verba quae ad altisonum dant lachrimosa Iovem;
Hoc lege carmen quod laudarent attica Pallas
Pegasidumque chorus, delphicus ipse deus
5
Si veterum documenta legas quoque suscipis aure
Non iuvenum spernas quid monimenta valent.
Experiar modo quid poterit mea rustica Clio:
Vtilis haec multis gentibus esse queat
Crede mihi si quis mordaci hanc inserit ore
10
Imprecor: hunc tangant fulmina dira Iovis.