Ad lectorem
Vis varias rerum lector cognoscere causas,
Vis breve naturae fertilioris opus.
Huc ades, invenies quod te iuvet haec tibi lector
Pandimus a veteri scripta redempta cabo.
Tetrasticon B T
Syrmata longa patres, glossemata spurca legebant
Centauri multi multa chymera fuit.
Clausum naturae specimen monumenta perennis
Clara regesta sonant Bartholomee tua.
Tetrasticon E D
Sicut odoriferi circum vineta Timoli
Fervet inexpleti plena laboris apis.
Sic naturalis sophiae penetralia lustrans
Pandit obumbratum Bartolomaeus iter.
5
Sparsa per innumeros quondam natura libellos
Omnis in hoc lector codice clausa latet