Venantius Fortunatus carminum appendix 28

Other sections


Dulcis opima decens, cui tanta est cura laboris,

      Vt tibi sit modico semine magna seges,

Quae modo membra libens fugitiuo tempore lassas,

      Cum Christo dabitur perpetuanda quies.

5

Dextra, ubi nempe paras sudando sororibus escas,

      Vndis et flammis hinc riget, inde calet:

Assiduis uotis inter tua bracchia uoluor

      Atque meos animos sarcina uestra terit.

Nunc faciendo focos epulasque coquendo recurris,

10

      Nec ualeo matrem quippe iuuare piger.

Filia sed portet praesens onus omne uicissim

      Et reddat pondus participando leue.

Det tibi auxilium mundi reparator utrisque

      Atque diu pariter hanc foueatis opem.