Venantius Fortunatus carminum libri 11, 10

Altre sezioni


Multiplices epulae concurrunt undique fusae;

      Quid prius excipiam, me bonus error habet.

Carnea dona tumens argentea gauata perfert,

      Quo nimium pingui iure natabat holus.

5

Marmoreus defert discus quod gignitur hortis,

      Quo mihi mellitus fluxit in ore sapor.

Intumuit pullis uitreo scutella rotatu,

      Subductis pinnis quam graue pondus habens!

Plurima de pictis concurrunt poma canistris,

10

      Quorum blandifluus me saturauit odor.

Olla nigella nimis dat candida pocula lactis

      Atque superba uenit quae placitura fuit.

Haec dominae matri famulans, haec munera natae

      Iunctus amore pio tertius ipse loquar.