Venantius Fortunatus carminum libri 11, 4

Altre sezioni


Si pietas et sanctus amor dat uota petenti,

      Exaudi famulos munere larga tuos.

Fortunatus agens, Agnes quoque uersibus orant,

      Vt lassata nimis uina benigna bibas.

5

Sic tibi det dominus quaecumque poposceris ipsum,

      Et tibi, sicut amas, uiuat uterque rogans:

Suppliciter petimus, si non offendimus, ambo,

      Vt releues natos, mater opima, duos.

Non gula uos, sed causa trahat modo sumere uina,

10

      Talis enim potus uiscera lassa iuuat.

Sic quoque Timotheum Paulus, tuba gentibus una,

      Ne stomachum infirmet sumere uina iubet.