Virgo parens hac luce deumque uirumque creauit
Gnara puerperii, nescia coniugii.
Obtulit haec iussis uterum docuitque futuros,
Sola capax Christi, quod queat esse fides.
5
Credidit et tumuit: uerbum pro semine sumsit.
Saepserunt magnum paruula membra deum.
Conditor extat opus: serui rex induit artus
Mortalemque domum uiuificator habet.
Ipse sator semenque sui matrisque creator,
10
Filius ipse hominis, qui deus est hominis.
Adfulsit partus: lucem lux nostra petiuit,
Hospitii linquens ostia clausa sui.
Virginis et matris seruatur gloria consors:
Mater das hominem noscere, uirgo deum.
15
Vnius colitur duplex substantia nati:
Vir, deus, haec duo sunt unus, utrumque tamen.
Spiritus huic genitorque suus sine fine cohaerent,
Triplicitas simplex simplicitasque triplex.
Bis genitus, sine matre opifex, sine patre redemptor,
20
Celsus utroque modo, celsior unde minor.
Sic uoluit nasci, domuit qui crimina mundi,
Et mortem iussit mortuus ipse mori.
Nostras ille suo tueatur numine uitas;
Protegat ille tuum, Rusticiana, genus.
#### non tit. D'Angelo
Andreas orator A
Andreae oratoris tit. Riese²
Andreae de Maria virgine tit. Riese¹
versus Sancti Gregorii pap(a)e V fort. D R
versus beati pape Gregorii W
versus Sancti Gregorii papae Ai Cr
versus sancti Gregorii papae quos fecit sabbato ante ramis palmarum H
versus Sancti Gregorii papae mirabiliter comprehendentis / sacramenta incarnationis Christi in sabbato ante palmas compositi Dar
versus beati papae Gregorii in diem natalem Christi C
versus Sancti Gregorii in laude Sanctae Mariae Par
versus beati Gregorii pape ad laudem virginis marie B
De Sancta Maria Gregorius C₁
S. Gregorii papae ad Virginem Par₂
versus Sancti Gregorii pape de beata maria virgine Av
versus beati Hieronimi de natale domini et virginitate beatae Mariae M