Venantius Fortunatus uita Martini 4


Post mare fluctiuagum repetens ad litora portum,

Floribus albicomis dum lilia pollice carpo,

Vngue recido rosas et per uiolaria curro,

Ruris amoeniferi uarios situs inter odores,

5

Obripit inde sopor, fessus quoque colla reclino

Fultaque gramineo iacuerunt membra grabatto.

Sed redit ecce dies et iam lucescit: eundum est,

Dum matutino nos ore salutat hirundo

Ac se nocte breui celerata crepuscula rumpunt

10

Quo torpore natent quamuis mea lumina, surgam

Euigilansque oculis detergam pollice somnum

Et quod iter repeti Gallus uocat ibo, sodales.

Fluctibus in trifidis tribus ii nauta libellis

Ac uelut ambiguas inter Symplegadis undas,

15

Ionii Aegei Maleique sequace procella.

Me tamen in bibulis ne mergeret auster harenis,

Summa gubernauit Martini uita patroni,

Quam nitor scabridis indignus scalpere uerbis

Rusticus, arte rudis temptans formare monile,

20

Quod nec lima polit neque malleus addit acumen,

Non incudo terit fornaxque examinat igne

Nec mordax gemino forceps trutinauit obunco,

Sed magis incomptum profert mea lingua metallum.

Res tamen illa iuuat, sine qualibet ullius arte

25

Quod per se pulchram praefert sua gratia gemmam.

Attamen officii quae restant debita soluam

Et cui magna nimis modo debeo, parua rependo.

Carnutis interea genitam pater anxius aegram,

Ex utero mutam profert sacro ore medendam,

30

Sex geminos grauiter hebetem sine uoce per annos.

Nec differt Martinus opem pietatis amicam.

Sternitur ergo solo, tacitus prece sidera pulsans,

Corpore fusus humi, uolitans super aethera sensu.

Sensit ut effectum fidei meruisse precatum,

35

Sanctificaturo ferri sibi poscit oliuum

Infunditque ori benedictum fruge liquorem,

Atque tenens digito linguam miserando puellae

Ipse patris nomen geniale requirit alumnam.

Mox resoluta mouet faucis lyra tinnile plectrum

40

Atque insueta canit camerati concha palati,

Dente relisa cauo producens uerba fritillo,

Responditque patris nomen pia filia dulce.

Ventre prius genita hic uisa est quasi uoce renata,

Reddit adulta uetus lactantes ore susurros,

45

Incipiens tenero proscindere uerba rotatu.

Motu pigra rudi decurrens lingua gradatim

Implicito sonitu rauca nouitare cicuta,

Donec plena suo cecinit symphonia flatu.

Tum genitor genua amplectens ueneranda beati,

50

Vociferans et uoce data sua gaudia plorans

Laetitiae uoto reboat praeconia Christo.

Iudicis inde feri coniunx aegra Auitiani

Dirigit ad sanctum, morbi sperando medellam,

Vas olei uitreum lance aequa dimidiatum,

55

Vnde salutifero depelleret unguine morbum.

Mox super ampullam fecit crucis ipse sigillum,

Surgit ad ora liquor spumansque exaestuat unguen

Vbertate noua uitrea sub cortice obortum,

Et uase in sicco generosus nascitur umor.

60

Currit in ascensum qui uergere nouit ad imum,

Fluxibus et liquidis olei petit alueus altum,

Sed quem non genuit radix oleagina sucum

Nec Syra baca dedit, merito uirtutis adultum.

Crescit et ad summum, patulo qua clauditur ore;

65

Nec contentus agit liquor, ut uas expleat illud:

Nam cumulata olei mox defluit unda superne

Nec sese urna capit (tanta est benedictio dextrae)

Exundansque omnes pueri madefecit amictus

Et digiti de fonte ligans manauit oliuum.

70

Ac postquam irrigue fluuiali more cucurrit,

Vas plenum fidei merito matrona recepit.

Nec minus inde subit rerum admiratio facti.

Idem uas uitreum benedictum nobile reddens,

Cum puer incautus posuisset in ore fenestrae,

75

Vtpote carbaseo uenerans uelamine tectum,

Lintea dum retrahit fluitantia nescius alter,

Lapsa pauimento ampulla stat marmore tenso,

Sed nec saxa uitrum perdunt nec uasa liquorem:

Integra seruatur uolitans quasi pensile pluma

80

Aut subuecta leuis geminis descenderet alis,

Nullaque rima patet nec facta in uase cicatrix.

Sic liquor interior facit exteriora tueri

Et quem tutari decuit sua tegmina texit:

Ne uitra depereant, olei custodia seruat

85

Inclususque humor proprium defendit amictum

Ac fragmen fragile statuit benedictio forte.

Cuius discipuli pariter dum comminus irent

Et canis horrificus latratu insisteret amplo,

Vnus amore pio: "Martini in nomine" dixit

90

"Praecipio, taceas neque nos clamore fatiges".

Mox praecisa canis rabidi uox ore pependit

Clamoremque uagum media de fauce resorbet

Et fragor ille ferox auido sub gutture obhaesit,

Stans rictu stupido frenata uoce molossus,

95

Cum furor urgueret, quia se nec hiare liceret.

Sic redit incluso tremula sine uoce susurro,

Profuit et nomen sancti quo defuit ore.

Ergo iter inceptum lento pede pergere tendam,

Dum licet ire uiam, dum me uocat aura salubris

100

Et trahit hora dies uestigia tarda mouentem.

Moribus ut tumidus comes Auitianus agebat,

Terribili officio Toronos suffultus adiuit:

Agmina conueniunt et longa catena reorum,

Accrescente coma quorum caro tota fluebat

105

Et consumpta artum laxabant brachia ferrum,

Confectam macie uix declarante figuram.

Poenarum genus omne iubet plus more parari

(Deflentem uideas populum spatiare per urbem)

Indixitque, nefas, processum ad triste tribunal,

110

Vnde truces oculi spectarent membra cremari.

Comperit ut sanctus feralia iussa satagi,

Tempore sub noctis saeua ad praetoria tendit

Et pietatis iter solus parat ire uiator.

Peruenit ut senior gressu miseranter anhelo,

115

Sternitur ante fores per limina dira benignus,

Qua recubat iudex torpente sopore sepultus.

Angelus interea penetrat mox aliger aulam,

Intonat et comiti dormitanti ore minaci:

"Te sopor hic retinet, Martinus stat foris" inquit,

120

"Tu requie frueris et sustinet ille labores.

Molliter ipse toro, iacet ille in marmore duro".

Excutitur trepidus mox e somno Auitianus,

Martinum exclamans foribus recubare sacratum,

Imperat et famulis, reserent ut claustra beato,

125

Ne seruum Christi uenerandum iniuria uexet.

Hinc famuli illudunt domino crepitante cachinno.

Dicentes stupidi se somnia uana uidere:

Prae foribus nullum residere uel esse uirorum.

Rursus praecipiti premitur somno Auitianus.

130

Angelus inde uirum uiolentior excitat urguens,

Concutit et grauiter, ne cederet ipse sopori.

Territus hinc iudex, ultra neque credulus ulli,

Postpositis famulis celer ad sua limina pergit

Atque ibi Martinum reperit, ceu senserat olim.

135

Tum ferus alloquitur sanctum his uocibus ultro:

"Quid, Martine, mihi facis hoc, uenerande sacerdos

Non mecum aequali, fateor, certamine pugnas:

Absoluendo reos uenis et me uerbere torques.

An me pro cunctis poenas exsoluere mauis,

140

Eligis aut facinus mea per tormenta pacisci"

Sub tortore nouo mutantur tempora caedis:

Poena diurna reos cruciat, me nocte fatigas.

Serue dei, patuit quam sit tibi celsa potestas,

Quando flagellatur grauiter te iudice iudex.

145

Hinc tamen ipse probas, mecum sit qualiter actum,

Cum per me uenio nec amicum nec rogo seruum:

Non patitur differre moras quem poena coercet.

Nil opus est uerbis: tacito te nosco quod optas.

Cede, precor, discede loco, concede quod oro,

150

Ne tua me grauiter cito puniat ultio uindex.

Haec ait et propero pede discedente patrono

Auitianus inops animi uocat officiales

Et reserare iubet tormenta ergastula claustra,

Cumque relaxasset, procul ipse recedit ab urbe

155

Et grauis ira fugit, sibi fit timor ipse timori,

Ordine peruerso et pacem fuga iudicis auget

Ac sine caede lupum saluo grege pastor abegit.

Quique monasterio quotiens properaret ad urbem

Siue pedem cellae foris adueniendo tulisset,

160

Agmina laruarum trepidabant ore, rotatu;

Et cum nescirent populi aduentare patronum,

Designabatur gemitu quoque daemoniorum.

Appropiante sacro pendentia membra uideres

In sublime procul sublata per aera duci,

165

Ast alios, pedibus superactis uersus in altum

Et caput inferius, ueluti de nube ruentes

(Nec tamen his uestes fluerent uerecunda tegentes),

Crimina uel merita edentes sub iudice missos

Et sua praecipites examine facta fatentes:

170

Ille Iouem stolidum, hic se testatur Anubem,

Vasa ministerii se daemonis esse nefandi.

Sed tortore pio feritas cruciata fugatur.

Quin etiam Senonum pago quid gesserit edam.

Cum compacta gelu premeret sata grando quotannis

175

Cultoremque seges defrudaretur inanis

Nec messoris opus flauescens spica rogaret

Agricolaeque manum tritura uetaret adempta,

Incola maturis totiens deceptus aristis,

Cum ieiuna suo torperent iugera sulco

180

Ac lapidata cibum populis seges aegra negaret,

Mittitur ad sanctum legatio fida precatu,

Vt remoueret humo furibunda procella flagellum.

Celsa uiri quae mox oratio sola peregit.

Nam statim atque preces fudit bonus ore sacerdos,

185

Tempestate graues siccarunt nubila nimbos

Et uiduae segetes se fertilitate maritant.

Quaeque quater quinos, per quos super extitit annos,

Intemerata sacri uiguerunt dona patroni.

Vir tamen ipse dei ut sublatus ad astra recessit,

190

Oblitae incubuit rediuiua procella rapinae:

Praesule subducto uastat fera clades agellum

Ac male captiuas imber populatur aristas;

Defensorque obit et mox praedam grando requirit:

Martini abscessu repetunt elementa flagellum.

195

Vir quoque iustus item cum occurreret Auitiano,

Aspicit instantem huic saeui daemonis umbram,

Horrificam facie, truculentam corpore pestem.

Quam procul intendens sanctus flatu oris abegit.

Iudex dum se ipsum putat exsufflasse beatum:

200

"Cur, bone pastor" ait "tua nos iniuria uexat

Indignosque facit despectio flatilis aurae?

Quem pater egregius responso affatur amico:

"Haec tibi non facimus probrosi sorte reatus,

Sed, male quae incubuit ceruici, flauimus umbrae;

205

Mox tamen illa fugit subsellia larua satelles

Et ceruice sedens inuasa sedilia liquit".

Libertate noua surgunt colla Auitiani.

Exoneratus enim iudex reuocatur honori,

Mitior atque fuit, grauis implacabilis olim.

210

Mirum aliud uico quod contigit Ambaciensi:

Idola turrito fuerant educta metallo,

Eximie saxis moles onerata politis,

In sublime thronum procedens aede superba,

Falsa superstitio, deceptio uera precantum,

215

Grande opus ad facinus, faciens nihil esse colentes;

Quod cum sanctus ouans mandasset rite ruendum

Humanis opibus neque hoc auerteret ullus,

Tum sacer antistes adsueta per arma recurrens,

Peruigil insistens nocturnis excubat horis,

220

Alloquiis domini taciturna silentia rumpens.

Sed cum mane recens auroram spargeret orbi

Tenderet et croceum per nubila Phoebus amictum,

Ecce repens oritur uariante fragore procella,

Stridula sidereo uolitatu et multa tumultu,

225

Auxiliis fremebunda tuis, Martine, satagens

Et tua castra mouens, armata ferocibus austris.

Quae fanum ut tetigit rapidae uertiginis ictu

Impulit ac fabricam furibundo impacta rotatu,

Idola comminuit molemque in puluere soluit,

230

Altaque turrigero ceciderunt moenia fastu.

O sacer antistes, dulce et memorabile nomen,

Quis se non subdat tibi, pro quo et nubila pugnant

Haec quoque mira loquar parili uirtute peracta.

Stabat celsa, rigens informis forma columnae,

235

Immanis habitu, tractu insuperabilis amplo,

Quae superimpositum simulacrum hostile gerebat.

Quam pius ut uoluit, ualuit neque soluere molem,

Rursus ad orandi uictricia signa cucurrit,

Belliger eliciens ad se arma potentia caelis,

240

Stratus humo recubans, precibus super astra relatus.

Quo exorante diu multoque in puluere fuso

Caelitus est oculis descendere uisa columna,

Molliter aerio dissulcans nubila lapsu,

Quae molem oppositam ut uibrato perculit ictu,

245

Fragmine dissiluit compago soluta columnae

Laxaque disperso pereunt simulacra metallo

Et mentita nouo feriuntur numina telo,

Falsa quidem ueram sumentia numinis iram:

Quae subuersa suis genuerunt lucra ruinis

250

Ac resoluta feris creuerunt templa fauillis.

Pandere quin etiam decet illud honore beati:

Pallida cum mulier stillante rubore cruoris,

Cuius se irriguo siccarant uiscera fluxu,

Naufraga membra trahens secum, uaga sanguinis unda,

255

Tempestate suae pluuiae defessa laborans,

Ipsa sibi generans secreti turbinis imbres

Fluctibus et propriis iam submersura ruebat

Nec super ullus erat portus sibi, norma salutis:

Cui semel ut tacta est benedicti fimbria fili

260

Nobilis ac summi palpantur stamina panni,

Exilit inde salus, digitos prius unguine complens.

Transit in arcanum fiducia tanta medellae.

Protinus irrigui siccatur origo fluenti,

Prona etiam patulos damnauit fistula cursus

265

Et restricta fluens redit in fontem unda cruoris,

Assidui fluxus fugiens caua uena meatus.

Veste sacra medici solidantur glutine riui

Et uirtute uiri senserunt frena liquores

Incolumisque redit de furto femina felix

270

Atque salutis opem medico ignorante resumpsit.

O Martine sacer, nescis et munera donas.

Inde procul gressum celerans antistes abibat;

Obuius ecce uenit serpens adnando per amnem,

Pectoris impulsu sulcans uada remige cauda,

275

Squamea terga mouens, spiris uaga caerula findens.

Quem sacer inspiciens ait haec: "in nomine Christi

Impero, dira, tibi: pete cursura, bestia, retro.

Quae procul in fluuium sinuamina lenta reflexit

Atque retorsit iter mox sarcina tanta ueneni;

280

Inde petit bibulas ripae ulterioris harenas

Gurgite lapsa natans, totasque renauigat undas

Obsequiis famulans et uipera perdidit iras.

Imperiis iusti nec iniqua uenena repugnant.

Forte dies aderant paschalia festa gerentes,

285

In quibus antistes partem quoque piscis edebat

Addebatque bonus tum fercula reptile gustu.

Sollicitat monachos, si copia piscis adesset;

Respondit cui cura fuit commissa minister,

Se toto piscante die captura negasse:

290

Nil ualuisse hamum saetis ab arundine iactum

Nec potuisse aliquam uel retia ducere praedam.

Cui constanter ait placido moderamine pastor:

"Perge modo ad fluuium, tibi nec captura negatur".

Artificem spes certa mouet, petit impiger amnem,

295

Implentur pariter monachorum examine ripae,

Vt sacra Martini spectarent dicta prophetae,

Quem scirent non cassa loqui neque uerba refelli.

Proicit ut fluuio cassem de puppe magister

Molliter ac uitreo Ligeri trahit umida lina,

300

Mox ingentem esocem modico sub rete coercet

Et trahitur cognatus aquis ad litora piscis.

Non rete artificis, sed Martini ore ligatus,

Vsibus et sancti se praeda natatilis offert,

Tali morte magis uitae pro munere currens.

305

Nobile quin etiam ex praefecto Arborius effert

Signum quod uidit se teste fidelis in urbe.

Immaculata deo cum dona imponeret arae

Et pater attonitus ceremonia diua sacraret

Munera uel Christi benediceret ore sacerdos

310

Imposita altari rata corporis atque cruoris,

Emicuit subito manus alma decore superbo,

Nobilium uario lapidum splendore coruscans,

Vndique uisa rotae spargens radiatile lumen,

Brachia purpureis uibrantia fulgura gemmis,

315

Lumen et ad solis radians lux fulua metallis,

Credula quo potius fierent miracula rerum:

Vir simul ipse potens se tunc Arborius inquit

Gemmarum grauium crepitantem audisse fragorem.

Sic geminante fide iusti pia dextera fulsit

320

Inque loco manicae micuit translata zmaragdus.

O Martine decens, lapidum uelamine compte,

Quam noua palla tibi, cuius textura coruscans,

Trama topazos erat rutilans et stamen iaspis

Et tunicae insignes currunt pro uellere gemmae!

325

Quae manus artificis cataclyzica fila rotauit?

Quis fuit hic opifex, ubi lana hyacinthina currit?

Quis potuit rigidas torquere ad licia gemmas?

Haec uenerando magis poterunt quam fando referri.

Quid secreta petis nec in abdita luminis intrans?

330

Est, homo, quod stupeas, ubi nectit gratia telas.

Historiae nobis oritur hic longior ordo,

Sed breuiore uia data per compendia curram.

Maximus imperii moderans quasi rector habenas

Praecipit Ithacium tum armorum iure tueri,

335

Ne quis eum peteret damnandum lege forensi,

Accusatorem ueterati Prisciliani.

Mittit ad Hispanos armata sorte tribunos,

Reliquias heresis qui quaerant et bona tollant

Inuentosque pares capitali crimine damnent,

340

Sic tamen, ut cunctos occasio saeua feriret.

Pluribus ergo malis bonitas impulsa beati,

Leucadio pariter pro praeside prompta precatrix,

Occurrit Treueros, aliis quoque mota querellis.

Pontifices adeunt praedicti principis aures,

345

Ne Martinus eat, synodi nisi pace recepta.

Sed sacer asseruit Christi se in pace manere.

Quo prius abstinuit sanctus se coetibus illis.

Pontifices iterum occurrunt ad Caesaris aulam,

Cogat ut innocuum se participare nociuis.

350

Prouocat alloquio quem molliter induperator,

Vt sociaretur reliquis communio iusti,

Theognistum etenim solum discesse querellans,

Cui non complacuit communio noxia fratrum.

Hinc quia non ualuit flecti uehementia sancti,

355

Abripit ex oculis se principis alta potestas.

Mox percussores gladio minitante relaxat,

Qui semel offensos iaculo figente trucident.

Comperit ut sanctus reseratae fraudis amictum,

Pollicitus regi, se participare sinistris,

360

Et pietate calens deponit amore rigorem:

Mens rea cuius abest, pars fit, communio culpae.

Hinc se proripiens propere Martinus abegit.

Aestuat interea gradiens grauis anxius angens,

Cur uel ad horale spatium consensit iniquis.

365

Inde iter emensum per uasta silentia ducens

Progressis sociis, ubi se Andethanna propinquat,

Ecce uiro insigni sacer obuius angelus adstat

Praesenti alloquio, confessus publice uultus,

Atque reuelata facie sic comminus infit:

370

Quam merito, Martine, loco compungeris isto!

Nec poteras exire aliter, nisi iussa facessis,

Inter utrumque nefas mercatus acerba doloris.

Nunc age constanter repara uirtutis honorem

Et tibi te reuoca trepidum, ne noxia frangant,

375

Gloria ne pereat neu prospera lubrica perdant.

Vtere more tuo, te deinde redisce magister.

Fortis athletae animos casus non obruit unus,

Acrius insequitur hostem manus icta dolore

Plagaque fixa solet mentes armare uiriles

380

Atque pudore recens crescit diro ulcere uirtus

Ac datur armigero uictoria uulnere crebro"

Fraterno alloquio sic angelus explicat ore

Et uice germani monitis animauit amantem.

Tanta est cura dei Martinum auellere lapsu.

385

Vlterius synodo neque se permiscuit insons

Virtutisque suae damnis noua lucra parauit.

Res probat ipsa tamen, sacro uenerabilis actu.

Namque ad pseudoforum cellae dum accederet aeger,

Quem male uexabat nimium fera daemonis ira

390

Ingenioque graui torquebat iniquior umbra,

Ante monasterii quam limina tangeret almi,

Martini faciem refugit ferus hospitis hostis

Et benedicta uiri terror fuit ora uideri;

Non sufferre ualens res obscurissima lumen

395

Nec uaga constantem fugit infida corde fidelem,

Saeua bonum, furiosa pium, truculenta benignum:

Sic quoque nigranti retimetur ianua lucis.

En medicina sacri satis unica, cuius opimum

Hospitium uidisse fuit meruisse salutem:

400

Sanctus in aede latet, foris exit origo medellae

Et cura ante datur, medici quam forma uidetur.

Nec satis est mirum dederit quid corpore praesens,

Nomine sub cuius sparguntur dona per orbem.

Denique cum quidam Tyrrenum curreret aequor,

405

Fert iter ad Romam quod uelificante uolatu,

Turbinis impatiens oritur uiolentia uenti,

Exiliunt fluctus, feriunt caua uela rudentes,

Nutat pinus iners, rapiuntur signa ceruchis,

Leuis et antemnae coeuntia cornua frendent;

410

Artis inops stupidus resilit de puppe magister,

Stant undae, armatura cadit, fragor aequoris urguet,

Prora bibit dum nauta uomit, perit ars, iacet usus,

Spes fugit, ira premit, rapitur lux morsque minatur.

Casibus in dubiis certi uergente salute

415

Dum trepidant omnes, Aegyptius haec ait unus,

Qui nec dum Christi charismata senserat exsors:

"Martini deus, eripe nos". mox dira procella

Corruit et pelagi tumor altus ad ima resedit.

Sternitur unda rati, liquidi stetit area campi

420

Atque immota loci iacuerunt murmura ponti.

Gurgitis optati trabe curritur aequor amicum,

Litoris ora legunt flabris data uela secundis

Atque petens portum uada complet nauta celeuma.

Sic bene pro meritis famulo dat Christus honores,

425

Cuius eunte fide terras mare sidera supplet.

Pangere gesta libet reliquo ueneranda relatu.

Indoles a patribus generosa Lycontius olim,

Clarus honore, fide, locuples ab origine currens;

Cumque domum propriam lues exitialis adisset

430

Cunctaque tabifluus penetrasset acumine morbus,

Quo miserabilium famulorum siue clientum

Vna strages erat diuisa, per ulcera languens,

Dicere quo posses prostrata cadauera telis

(Res extrema etenim nil nobilitatis honorat),

435

Praesidii spes sola manet Martinus in orbe.

Mittitur ad sanctum ueneranter epistula cursu

Auxilium rogitans, hoc corde, hoc flagitat ore:

"Ni cito subuenias, rapit omnia pestis acerba,

Per spatium ferale trahens in Tartara cunctos.

440

Et grassata diu quid agant contagia perdunt.

Qui potes adfer opem pendenti in morte cateruis:

Desperata salus solacia fida requirit".

Quae pius ut sensit diuino illata flagello,

Se nec posse timet facili exorare precatu.

445

Attamen excipiens uotum miserantis amici

Septem nempe dies, totidem sub sidere noctes

Peruigil incubuit, ieiunia nulla relaxans,

Continuata trahens per tempora iuge precatu,

Nec prius absistit, nisi supplicis illa Lyconti

450

Vota recepta daret domuique medella rediret

Et rediuiua salus fugitiuum expelleret ulcus.

Qui tamen ut didicit sancti obtinuisse laborem,

Aduolat et grates deuoto corde rependit

Ereptaque domo sua gaudia munere pensat,

455

Pro merito fidei donum uice centurionis,

Israheli dominus quem praetulit ore potenti,

Et prius hausit opem genitae quam intraret in aedem.

Denique sancto offert argenti pondera magna,

Ter tricena, decem superaddita, merce patroni.

460

Addit et has uoces recreato pectore supplex:

Quid tibi, celse pater, uitae pro munere soluam.

Cum pretio non possit emi haec lux neque uendi,

Vnius aut animae mercari uita ualebit?

Cum uero illa meae domui lues una noceret

465

Nec superesset opis reliquum quod redderet ullum,

Praesidio ecce tuo mihi nempe tot agmina uiuunt,

Sexus et aetatis numerosa caterua meorum,

Cum stupeam solidae reuocata cadauera uitae

Et quibus obsequerer morientibus, ecce ministrant.

470

Nam statim ut tua uox penetralis ad astra uolauit

Et uisa est meritis curuare cacumina caeli,

Quo uicina tibi fierent oracula Christi

Expositaeque preces ante ora fuere Tonantis

Ac recitata fuit pia uox dominantis in aurem,

475

Mox bonitas indulsit opem praesente medella,

Corpora deseruit membratim tabes acerba,

Qui potuere mori subitae rediere saluti,

Et uiguerunt spe pede uiscere lumine uoce,

Ac languor moritur uiuenti in carne sepultus.

480

Vnde, pater, modicum pro uiuis sume tributum,

Fenore uel minimo tolerans dum debita soluo".

Sed neque suscepit neque reppulit ille quod offert,

Ante monasterii sed quam bene limen adiret,

Captiuis tribui redimendis pondera iussit.

485

Sic uno ex casu fert dona gemella beatus:

His libertatem dedit illis unde salutem

[Vt modo captiuos duris laxantia poenis]

Ac concordi animo cecinerunt gaudia plausu.

Hoc idem est mirum, niteant si uerba relatu.

490

Occurrit cellae cum quidam e fratribus algens,

Carbone ingesto ardebat fornacula sancti.

Considet ergo celer, rapiens quasi lucra uaporis,

Inguine nudato, pede iacto, poplite panso.

Vir sacer inclusus de cella protinus inquit:

495

"Quis foris incestat nudus habitacula nostra

Corpore detecto, puro genu et inguine nudo"?

Quid fuit hoc? docti, uos dicite, quaeso, sophistae:

Martini ante oculos paries quasi lintea lucet

Aut quas filo agilis contexit aranea telas,

500

Retia uel nexis per rara foramina filis.

Vnde hic tam tenuis structura patescit hiulca?

An se saxa leuant aut reddunt scissa fenestram?

Seu duri lapides lento se glutine soluunt?

An casa maceriae uitreo se margine tendit

505

Aut speculare dedit, quo sanctus lumine transit

An leuior paries reuoluto cessit in arcu

Et stetit incolumis rapido suspensus in ictu?

Nobilis aut acies oculorum et marmora transit,

Clarior ac uisus per cuncta obstacula pergit?

510

Pinniger an clausi uolitauit ad ora minister

Ac per opertum aperit et in inuia nuntius intrat?

An quia lumen erat totum foris, intus habebat?

Carne sedente loco uelox an spiritus ibat"

Pandite, doctiloqui comprendite clausa, diserti!

515

Quid numeris, atomis, ratione potestis et ore?

Hic fugit ars oculos: nisi Christum, nulla uidetis.

Quanta dei uirtus, Martini est gratia quanta!

Hac ope mirificus homo complet quod homo nescit,

Explicat ac fidei merito quod et obstat origo.

520

Quod superest etiam, memoretur honore patroni,

Consummanda suo properat quia pagina textu.

Forte sacer residens per dura sedilia ligni

Prospicit hinc laruas pendenti rupe gemellas,

Tegmine pullatas, tristi terrore sonoras,

525

Fraude laborantes, iaculantes spicula fellis,

Nequitiae artifices, rebus grauia arma sinistris.

Voce uenenata uerba haec anguina rotabant:

"Quid ualet ira tumens? eia te, Brictio, monstres"!

Hoc iterum repetunt, donec male Brictio motus

530

Irruptis foribus sancto conuicia uergit,

Iurgia multa uomens turbata mente satelles,

Se meriti melioris ouans quam sanctus haberet.

Sic gestu rabidus neque se agnoscebat amarus,

Vitae gesta suae temerarius arbiter inflans,

535

Intolerabiliter per inania bombica iactans,

Vento motus iners simulans foliatilis umbrae,

Excussa ceruice rigens, leuitate rebellis,

Exagitans animum pede iacto. pectore tenso,

Irrationalis tumido gliscente cothurno

540

Nec se mente capax, sensu spatiante uacillans

Inque sacerdotem truculenter acerba redundans.

Sed quid in abiectum Martinum haec turbida uoluit?

Quid humili placido tam dira superba minatur?

Cur animae nimium dulci tot amara ministrat?

545

Non decet haec audire pium neque ferre benignum.

Dirus erat grauiter qui melli absinthia miscet:

Ille tamen pietate calens nihil intulit hosti,

Excipit iratum placatus, amanter amarum,

Oblectans rabidum et per mollia famina mulcens,

550

Et nescit non esse pater sine felle uel hosti.

Qui tamen, exorante uiro laruisque fugatis,

Dum redit ad mentem furiosus Brictio pridem,

Pontifici occurrit uoto prece corpore supplex;

Sed bonitate pii celer indulgentia fluxit.

555

Non apud hunc opus ecce diu lacrimando rigari

Aut prece multiplici ueniam sperare nocenti,

Qui magis expetiit culpas donare reatus

Credidit et damnum quidquid non praestitit ultro,

Haec sua lucra putans, dimittere debita noxae,

560

Obuius occurrens quaerenti munera pacis,

Irasci nulli cupiens, ignoscere cunctis,

Foedera sola ligans celer et delicta relaxans,

Effugiens ne quando sibi daret ultio damnum,

Rem pietatis agens; satis est clementia uindex,

565

Quae pia dona metens fieri non indiget ultrix,

Omnibus aucta bonis, cui dos et gloria pax est.

Vir tamen ipse sacer, pietatis ab agmine miles,

Foedera semper amans et pacis in arma triumphans,

Supplicis ad uocem miserantia uiscera laxat

570

Inque sinu ueniae trepidum mulcendo reduxit

Atque reum solite patria pietate recepit.

Haec tua, dulcis, erant holocausta sacraria templa,

Haec tibi diuitiae thesauri regna talenta

Flos odor esca sapor mera cinnama balsama tura,

575

Haec, sacer, omnis erat, haec tota, haec unica cura:

Christum corde pio, Christum meditarier actu,

Reddere nolle uicem, misereri et parcere culpae.

Criminis indultor, ueniam memor, ara reorum,

Spes miserabilium, fuga laruarum, arma sequentum,

580

Praeda catenarum, errantum uia, cura medentum,

Omnibus una salus, amor omnibus, unus amator,

Quis tibi digna loqui ualeat quem mundus honorat?

Quid, pie uir, satis est cui laudis debitor orbs est?

Quaeque referre uolens neque totus id explicat axis.

585

Iugiter amplexu Christum corde, ore retentans

Nec sine te patiens dominum discedere quoquam,

Tecum semper habens uinctum pietate Tonantem;

Adstrictus precibus neque se soluebat amator,

Cuius amica fides tantum tibi contulit arcis,

590

Vt solem radiis et lunam cursibus aeques,

Qui splendore nitens pulcher quasi Lucifer exis

Ac fulgore dei uir fulgidus ipse coruscas,

Tegmine uir niueus, miro diademate fuluus.

Supplicis esto memor famuli exauditor, opime,

595

Fortunati inopis, trepidi sibi sorte reatus,

Morbida quem rabide circum sua crimina latrant

Et fera delicti penetraliter ulcera mordent.

Intercede, precor, ueniam, uir adepte coronam,

Eripe, pastor, ouem, ne clauda uel extera restet,

600

Porrige, celse, manum, rege gressum, dirige sensum

Excessusque graues leuiore examine penses

Ac potius pietas opulens miserando precetur,

Mitis et exores placide fomenta medellae,

Inter et ipse deum atque reum mediator adesto.

605

Defixis genibus, tensis ad sidera palmis,

Vocibus inclusis, animis penetrantibus auras

Obtineas meritis, iudex cum uenerit orbis

(Tu quoque iussus eris dextro residere sedili)

Arbiter in populos, tribuum pauor ante tribunal,

610

Qualiter effugiam flamma stridente caminum.

Tu precor ut fragilem sacro uelamine celes

Et tua me trepidum defendat ab igne lacerna.

Scio posse reum quemuis tibi cedere Christum,

Quem sociat proprio mansura in saecula regno.

615

Sis precor in domino famuli memor, alme, per ipsum

Cuius erit tibimet lumen sine fine uidendum.

Da ueniam, dulcis pie blande benigne patrone,

Condere dum uolui quia laesi carmine flores.

Sed tua laus nullo breuiabitur ampla relatu,

620

Quem deus in terris pariterque tetendit et astris.

Pone, libelle, modum, trepido uerecunde relatu;

Multiplices faciens dissuto stamine rugas

Nec bene fila ligans nodo subit aspera tela,

Hispida, cameli rigido quasi uellere texta,

625

Serica cum decuit Martini pallia duci

Aut praetexta micans auro sub tortile necti

Vel toga permixtis hyacinthina curreret albis,

Pingere seu uariam rosa lilia gemma coronam.

Marcida lingua iacet, ueniam tibi posce, libelle.

630

Contentus tantum Turonum pete moenia supplex,

Qua Martinus habet ueneranda sepulchra sacerdos,

Cuius honor tumuli facit hic sua rura tueri;

Qui pietatis opem tribuat, nam largus ubique

Scit nihil esse meum, sua sed sibi dona recurrunt.

635

Si tamen urgueris, ut adhuc temerarius intres.

Inde Parisiacam placide properabis ad arcem.

Quam modo Germanus regit et Dionysius olim.

Si pede progrederis, uenerato sepulchra Remedi

Atque pii fratris complectere templa Medardi.

640

Si tibi barbaricos conceditur ire per amnes,

Vt placide Rhenum transcendere possis et Histrum,

Pergis ad Augustam, qua Virdo et Licca fluentant.

Illic ossa sacrae uenerabere martyris Afrae.

Si uacat ire uiam neque te Baiouarius obstat,

645

Qua uicina sedent Breonum loca, perge per Alpem,

Ingrediens rapido qua gurgite uoluitur Aenus.

Inde Valentini benedicti templa require,

Norica rura petens, ubi Byrrus uertitur undis;

Per Drauum itur iter: qua se castella supinant.

650

Hic montana sedens in colle superbit Aguontus.

Hinc pete rapte uias ubi Iulia tenditur Alpes,

Altius adsurgens et mons in nubila pergit.

Inde Foro Iuli de nomine principis exi

Per rupes, Osope, tuas, qua lambitur undis

655

Et super instat aquis Reunia Teliamenti.

Hinc Venetum saltus campestria perge per arua,

Submontana quidem castella per ardua tendens;

Aut Aquiliensem si forte accesseris urbem,

Cantianos domini nimium uenereris amicos

660

Ac Fortunati benedictam martyris urnam

Pontificemque pium Paulum cupienter adora,

Qui me primaeuis conuerti optabat ab annis.

Si petis illud iter qua se Concordia cingit,

Augustinus adest pretiosus Basiliusque.

665

Qua mea Taruisus residet, si molliter intras,

Illustrem socium Felicem quaeso require,

Cui mecum lumen Martinus reddidit olim.

Per Cenetam gradiens et amicos Duplauenenses,

Qua natale solum est mihi sanguine, sede parentum,

670

Prolis origo patrum, frater, soror, ordo nepotum,

Quos colo corde fide, breuiter peto redde salutem.

Si Patauina tibi pateat uia, pergis ad urbem:

Huc sacra Iustinae, rogo, lambe sepulchra beatae,

Cuius habet paries Martini gesta figuris;

675

Quoue salutis opus celso depende Iohanni

Atque suis genitis, sociis per carmina nostris.

Hinc tibi Brinta fluens iter est, Retenone secundo;

Ingrediens Atesim, Padus excipit inde phaselo,

Mobilis unde tibi rapitur ratis amne citato.

680

Inde Rauennatem placitam pete dulcius urbem:

Pulpita sanctorum per religiosa recurrens

Martyris egregii tumulum Vitalis adora,

Mitis et Vrsicini, parili sub sorte beati.

Rursus Apollinaris pretiosi limina lambe

685

Fusus humi supplex, et templa per omnia curre;

Expete Martini loculum, quo iure sacelli

Iam desperatum lumen mihi reddidit auctor:

Munera qui tribuit, saltim, rogo, uerba repende.

Est ubi basilicae culmen Pauli atque Iohannis,

690

Hic paries retinet sancti sub imagine formam:

Amplectenda ipso dulci pictura colore.

Sub pedibus iusti paries habet arte fenestram:

Lychnus adest, cuius uitrea natat ignis in urna.

Huc ego dum propero, ualido torquente dolore,

695

Diffugiente gemens oculorum luce fenestris,

Quo procul ut tetigi benedicto lumen oliuo,

Igneus ille uapor marcenti fronte recessit

Et praesens medicus blando fugat unguine morbos.

Non oblita mihi mea lumina munere sancti,

700

Nam redit ante oculos oculorum cura fidelis,

Et memor illud ero dum luce et corpore consto.

Promptius affectu, precor, inde require sodales:

Si sociis loqueris, ueniam pietate mereris,

Porrigo materiam quibus hanc ego, ut ore rotundo

705

Martini gestis florentia carmina pangant

Et claro ingenio texant spargenda per ortum:

Vir radians meritis licet ille nec indiget istis,

Gratia cuius ouans ac fama iter occupat orbis,

Arua capax, pelagus intrans, super astra coruscans,

710

Distribuens miras populis pro stipe medellas,

Qui domino famulando suo capit omnia dona.

Et quo Christus habet nomen, Martinus honorem.