Boethius consolatio Philosophiae 5, 1

Testo base di riferimento: L. Bieler, 1984

Cura dell'edizione digitale: A. Agnesini, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Galligani


1.

Rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum

      Pectoribus figit spicula pugna fugax,

Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt

      Et mox abiunctis dissociantur aquis.

5

Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,

      Confluat alterni quod trahit unda uadi,

Conuenient puppes et uulsi flumine trunci

      Mixtaque fortuitos implicet unda modos;

Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus

10

      Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.

Sic quae permissis fluitare uidetur habenis,

      Fors patitur frenos ipsaque lege meat.