Boethius consolatio Philosophiae 4, 3

Testo base di riferimento: L. Bieler, 1984

Cura dell'edizione digitale: A. Agnesini, 2009

Inserimento e controllo dei dati: J. Guarneri


3.

Vela Neritii ducis

Et uagas pelago rates

Eurus appulit insulae

Pulchra qua residens dea

5

Solis edita semine

Miscet hospitibus nouis

Tacta carmine pocula.

Vertit herbipotens manus,

Hunc apri facies tegit,

10

Ille Marmaricus leo dente

Crescit et unguibus;

Hic lupis nuper additus

Flere dum parat ululat,

Ille tigris ut Indica

15

Tecta mitis obambulat.

Sed licet uariis malis

Numen Arcadis alitis

Obsitum miserans ducem

Peste soluerit hospitis,

20

Iam tamen mala remiges

Ore pocula traxerant,

Iam sues Cerealia

Glande pabula uerterant

Et nihil manet integrum

25

Voce, corpore perditis.

Sola mens stabilis super

Monstra quae patitur gemit.

O leuem nimium manum

Nec potentia gramina,

30

Membra quae ualeant licet,

Corda uertere non ualent!

Intus est hominum uigor

Arce conditus abdita.

Haec uenena potentius

35

Detrahunt hominem sibi

Dira quae penitus meant

Nec nocentia corpori

Mentis uulnere saeuiunt.