Boethius consolatio Philosophiae 3, 2

Testo base di riferimento: L. Bieler, 1984

Cura dell'edizione digitale: A. Agnesini, 2009

Inserimento e controllo dei dati: J. Guarneri


2.

Quantas rerum flectat habenas

Natura potens, quibus immensum

Legibus orbem prouida seruet

Stringatque ligans irresoluto

5

Singula nexu, placet arguto

Fidibus lentis promere cantu.

Quamuis Poeni pulchra leones

Vincula gestent manibusque datas

Captent escas metuantque trucem

10

Soliti uerbera ferre magistrum,

Si cruor horrida tinxerit ora,

Resides olim redeunt animi

Fremituque graui meminere sui,

Laxant nodis colla solutis

15

Primusque lacer dente cruento

Domitor rabidas imbuit iras.

Quae canit altis garrula ramis

Ales caueae clauditur antro;

Huic licet illita pocula melle

20

Largasque dapes dulci studio

Ludens hominum cura ministret,

Si tamen arto saliens texto

Nemorum gratas uiderit umbras,

Sparsas pedibus proterit escas,

25

Siluas tantum maesta requirit,

Siluas dulci uoce susurrat.

Validis quondam uiribus acta

Pronum flectit uirga cacumen;

Hanc si curuans dextra remisit,

30

Recto spectat uertice caelum.

Cadit Hesperias Phoebus in undas,

Sed secreto tramite rursus

Currum solitos uertit ad ortus.

Repetunt proprios auaeque recursus

35

Redituque suo singula gaudent

Nec manet ulli traditus ordo

Nisi quod fini iunxerit ortum

Stabilemque sui fecerit orbem.