Boethius consolatio Philosophiae 5, 3

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Galligani


3.

Quaenam discors foedera rerum

Causa resoluit? Quis tanta deus

Veris statuit bella duobus

Vt quae carptim singula constent

5

Eadem nolint mixta iugari?

An nulla est discordia ueris

Semperque sibi certa cohaerent,

Sed mens caecis obruta membris

Nequit oppressi luminis igne

10

Rerum tenues noscere nexus?

Sed cur tanto flagrat amore

Veri tectas reperire notas?

Scitne quod appetit anxia nosse?

Sed quis nota scire laborat?

15

At si nescit, quid caeca petit?

Quis enim quicquam nescius optet?

Aut quis ualeat nescita sequi

Quoue inueniat? Quis reppertam

Queat ignarus noscere formam?

20

An cum mentem cerneret altam

Pariter summam et singula norat,

Nunc membrorum condita nube

Non in totum est oblita sui

Summamque tenet singula perdens?

25

Igitur quisquis uera requirit

Neutro est habitu, nam neque nouit

Nec penitus tamen omnia nescit,

Sed quam retinens meminit summam

Consulit alte uisa retractans,

30

Vt seruatis queat oblitas

Addere partes.