Boethius consolatio Philosophiae 4, 7

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: J. Guarneri


7.

Bella bis quinis operatus annis

Vltor Atrides Phrygiae ruinis

Fratris amissos thalamos piauit.

Ille dum Graiae dare uela classi

5

Optat et uentos redimit cruore,

Exuit patrem miserumque tristis

Foederat natae iugulum sacerdos.

Fleuit amissos Ithacus sodales,

Quos ferus uasto recubans in antro

10

Mersit immani Polyphemus aluo;

Sed tamen caeco furibundus ore

Gaudium maestis lacrimis rependit.

Herculem duri celebrant labores,

Ille Centauros domuit superbos,

15

Abstulit saeuo spolium leoni

Fixit et certis uolucres sagittis,

Poma cernenti rapuit draconi

Aureo laeuam grauior metallo,

Cerberum traxit triplici catena.

20

Victor immitem posuisse fertur

Pabulum saeuis dominum quadrigis.

Hydra combusto periit ueneno,

Fronte turpatus Achelous amnis

Ora demersit pudibunda ripis.

25

Strauit Antaeum Libycis harenis,

Cacus Euandri satiauit iras,

Quosque pressurus foret altus orbis,

Saetiger spumis umeros notauit.

Vltimus caelum labor inreflexo

30

Sustulit collo pretiumque rursus

Vltimi caelum meruit laboris.

Ite nunc, fortes, ubi celsa magni

Ducit exempli uia. Cur inertes

Terga nudatis? Superata tellus

35

Sidera donat.