Boethius consolatio Philosophiae 4, 6

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: J. Guarneri


6.

Si uis celsi iura Tonantis

Pura sollers cernere mente,

Aspice summi culmina caeli;

Illic iusto foedere rerum

5

Veterem seruant sidera pacem.

Non sol rutilo concitus igne

Gelidum Phoebes impedit axem

Nec quae summo uertice mundi

Flectit rapidos Vrsa meatus,

10

Numquam occiduo lota profundo,

Cetera cernens sidera mergi

Cupit Oceano tinguere flammas;

Semper uicibus temporis aequis

Vesper seras nuntiat umbras

15

Reuehitque diem Lucifer almum.

Sic aeternos reficit cursus

Alternus amor, sic astrigeris

Bellum discors exsulat oris.

Haec concordia temperat aequis

20

Elementa modis, ut pugnantia

Vicibus cedant umida siccis

Iungantque fidem frigora flammis,

Pendulus ignis surgat in altum

Terraeque graues pondere sidant.

25

His de causis uere tepenti

Spirat florifer annus odores,

Aestas cererem feruida siccat,

Remeat pomis grauis autumnus,

Hiemem defluus irrigat imber.

30

Haec temperies alit ac profert

Quicquid uitam spirat in orbe:

Eadem rapiens condit et aufert

Obitu mergens orta supremo.

Sedet interea conditor altus

35

Rerumque regens flectit habenas

Rex et dominus, fons et origo

Lex et sapiens arbiter aequi,

Et quae motu concitat ire

Sistit retrahens ac uaga firmat;

40

Nam nisi rectos reuocans itus

Flexos iterum cogat in orbes,

Quae nunc stabilis continet ordo

Dissaepta suo fonte fatiscant.

Hic est cunctis communis amor

45

Repetuntque boni fine teneri,

Quia non aliter durare queant

Nisi conuerso rursus amore

Refluant causae quae dedit esse.