Boethius consolatio Philosophiae 3, 9

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: J. Guarneri


9.

O qui perpetua mundum ratione gubernas,

Terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuo

Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,

Quem non externae pepulerunt fingere causae

5

Materiae fluitantis opus uerum insita summi

Forma boni liuore carens tu cuncta superno

Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse

Mundum mente gerens similique in imagine formans

Perfectasque iubens perfectum absoluere partes,

10

Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis

Arida conueniant liquidis, ne purior ignis

Euolet aut mersas deducant pondera terras.

Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem

Conectens animam per consona membra resoluis;

15

Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,

In semet reditura meat mentemque profundam

Circuit et simili conuertit imagine caelum.

Tu causis animas paribus uitasque minores

Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans

20

In caelum terramque seris, quas lege benigna

Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.

Da, pater, augustam menti conscendere sedem,

Da fontem lustrare boni, da luce reperta

In te conspicuos animi defigere uisus.

25

Dissice terrenae nebulas et pondera molis

Atque tuo splendore mica; tu namque serenum,

Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,

Principium uector dux semita terminus idem.