Boethius consolatio Philosophiae 2, 3

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Galligani


3.

Cum polo Phoebus roseis quadrigis

Lucem spargere coeperit,

Pallet albentes hebetata uultus

Flammis stella prementibus.

5

Cum nemus flatu Zephyri tepentis

Vernis irrubuit rosis,

Spiret insanum nebulosus Auster,

Iam spinis abeat decus.

Saepe tranquillo radiat sereno

10

Immotis mare fluctibus,

Saepe feruentes Aquilo procellas

Verso concitat aequore.

Rara si constat sua forma mundo,

Si tantas uariat uices,

15

Crede fortunis hominum caducis,

Bonis crede fugacibus!

Constat aeterna positumque lege est,

Vt constet genitum nihil.