Boethius consolatio Philosophiae 1, 5

Reference basis text: L. Bieler, 1984

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Galligani


5.

O stelliferi conditor orbis,

Qui perpetuo nixus solio

Rapido caelum turbine uersas

Legemque pati sidera cogis,

5

Vt nunc pleno lucida cornu

Totis fratris obuia flammis

Condat stellas luna minores,

Nunc obscuro pallida cornu

Phoebo propior lumina perdat

10

Et, qui primae tempore noctis

Agit algentes Hesperos ortus

Solitas iterum mutet habenas

Phoebi pallens Lucifer ortu:

Tu frondifluae frigore brumae

15

Stringis lucem breuiore mora,

Tu cum feruida uenerit aestas

Agiles nocti diuidis horas.

Tua uis uarium temperat annum,

Vt quas Boreae spiritus aufert

20

Reuehat mites Zephyrus frondes,

Quaeque Arcturus semina uidit

Sirius altas urat segetes:

Nihil antiqua lege solutum

Linquit propriae stationis opus.

25

Omnia certo fine gubernans

Hominum solos respuis actus

Merito rector cohibere modo.

Nam cur tantas lubrica uersat

Fortuna uices? Premit insontes

30

Debita sceleri noxia poena,

At peruersi resident celso

Mores solio sanctaque calcant

Iniusta uice colla nocentes.

Latet obscuris condita uirtus

35

Clara tenebris iustusque tulit

Crimen iniqui.

Nil periuria, nil nocet ipsis

Fraus mendaci compta colore.

Sed cum libuit uiribus uti,

40

Quos innumeri metuunt populi

Summos gaudent subdere reges.

O iam miseras respice terras,

Quisquis rerum foedera nectis!

Operis tanti pars non uilis

45

Homines quatimur fortunae salo.

Rapidos, rector, comprime fluctus

Et, quo caelum regis immensum,

Firma stabiles foedere terras.