Sidonius Apollinaris epistulae, uersus inserti 9, 13, 5

Testo base di riferimento: A. Loyen, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Condorelli, 2009


13, 5

Age, conuocata pubes,

Locus, hora, mensa, causa

Iubet ut uolumen istud,

Quod et aure et ore discis,

5

Studiis in astra tollas.

Petrus est tibi legendus,

In utraque disciplina

Satis institutus auctor.

Celebremus ergo, fratres,

10

Pia festa litterarum.

Peragat diem cadentem

Dape, poculis, choreis

Genialis apparatus.

Rutilum toreuma bysso

15

Rutilasque ferte blattas,

Recoquente quas aeno

Meliboea fucat unda,

Opulentet ut meraco

Bibulum colore uellus.

20

Peregrina det supellex

Ctesiphontis ac Niphatis

Iuga texta beluasque

Rapidas uacante panno,

Acuit quibus furorem

25

Bene ficta plaga cocco

Iaculoque ceu forante

Cruor incruentus exit;

Vbi toruus et per artem

Resupina flexus ora

30

It equo reditque telo

Simulacra bestiarum

Fugiens fugansque Parthus.

Niue pulchriora lina

Gerat orbis atque lauris

35

Hederisque pampinisque

Viridantibus tegatur.

Cytisos, crocos, amellos,

Casias, ligustra, calthas

Calathi ferant capaces,

40

Redolentibusque sertis

Abacum torosque pingant.

Manus uncta suco amomi

Domet hispidos capillos

Arabumque messe pinguis

45

Petat alta tecta fumus.

Veniente nocte nec non

Numerosus erigatur

Laquearibus coruscis

Camerae in superna lychnus:

50

Oleumque nescientes

Adipesque glutinosos

Vtero tumente fundant

Opobalsamum lucernae.

Geruli caput plicantes

55

Anaglyptico metallo

Epulas superbiores

Vmeris ferant onustis.

Paterae, scyphi, lebetes

Socient Falerna nardo

60

Tripodasque cantharosque

Rosa sutilis coronet.

Iuuat ire per corollas

Alabastra uentilantes;

Iuuat et uago rotatu

65

Dare fracta membra ludo,

Simulare uel trementes

Pede, ueste, uoce Bacchas.

Bimari remittat urbe

Thymelen palenque doctas

70

Tepidas ad officinas

Citharistrias Corinthus,

Digiti quibus canentes

Pariter sonante lingua

Vice pectinis fatigent

75

Animata fila pulsu.

Date et aera fistulata,

Satyris amica nudis;

Date rauulos choraulas,

Quibus antra per palati

80

Crepulis reflanda buccis

Gemit aura tibialis.

Date carminata socco,

Date dicta sub cothurno,

Date quicquid aduocati,

85

Date quicquid et poetae

Vario strepunt in actu:

Petrus haec et illa transit.

Opus editum tenemus,

Bimetra quod arte texens

90

Iter asperum uiasque

Labyrinthicas cucurrit.

Sed in omnibus laborans

Et ab omnibus probatus

Rapit hinc et inde palmam,

95

Per et ora docta fertur.

Procul hinc et Hippocrenen

Aganippicosque fontes

Et Apollinem canorum

Comitantibus Camenis

100

Abigamus et Mineruam

Quasi praesulem canendi;

Remouete ficta fatu:

Deus ista praestat unus.

Stupuit uirum loquentem

105

Diadematis potestas,

Toga, miles, ordo equester

Populusque Romularis;

Et adhuc sophos uolutant

Fora, templa, rura, castra.

110

Super haec fragorem alumno

Padus atque ciuitatum

Dat amor Ligusticarum.

Similis fauor resultat

Rhodanitidas per urbes,

115

Imitabiturque Gallos

Feritas Hibericorum.

Nec in hoc moratus axe

Cito ad arua perget euri

Aquilonibusque et austris

120

Zephyrisque perferetur.