Sidonius Apollinaris epistulae, uersus inserti 2, 8, 3

Testo base di riferimento: A. Loyen, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Condorelli, 2009


8, 3

Occasu celeri feroque raptam

Gnatis quinque patrique coniugique

Hoc flentis patriae manus locarunt

Matronam Philomathiam sepulchro.

5

O splendor generis, decus mariti,

Prudens, casta, decens, seuera, dulcis,

Atque ipsis senioribus sequenda,

Discordantia quae solent putari

Morum commoditate copulasti:

10

Nam uitae comites bonae fuerunt

Libertas grauis et pudor facetus.

Hinc est quod decimam tuae saluti

Vix actam trieteridem dolemus

Atque in temporibus uigentis aeui

15

Iniuste tibi iusta persoluta.