185.
Ignoti uis celsa patris uel prima propago,
Fomes sensificus, mentis fons, lucis origo,
Regnum naturae, decus atque assertio diuum,
Mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi,
5
Vltramundanum fas est cui cernere patrem
Et magnum spectare deum, cui circulus aethrae
Paret, et immensis moderaris raptibus orbis:
Nam medium tu curris iter dans solus amicam
Temperiem superis compellens atque coercens
10
Sidera sacra, deum cum legem cursibus addis.
Hinc est quod quarto ius est te currere circo,
Vt tibi perfecta numerus ratione probetur:
Nonne hac principio geminum tu das tetrachordum?
Solem te Latium uocitat, quod solus honore
15
Post patrem sis lucis apex, radiisque sacratum
Bis senis perhibent caput aurea lumina ferre,
Quod totidem menses, totidem quod conficis horas.
Quattuor alipedes dicunt te flectere habenis,
Quod solus domites quam dant elementa quadrigam.
20
Nam tenebras prohibens retegis quod caerula lucet,
Hinc Phoebum perhibent prodentem occulta futuri,
Vel quia dissoluis nocturna admissa, Lycaeum,
Te Serapin Nilus, Memphis ueneratur Osirim,
Dissona sacra Mithram Ditemque Horumque Typhonem,
25
Attis pulcher item, curui et puer almus aratri,
Hammon et arentis Libyes ac Byblius Adon.
Sic uario cunctus te nomine conuocat orbis.
Salue uera deum facies uultusque paterne,
Octo et sexcentis numeris, cui littera trina
30
Conformat sacrum mentis cognomen et omen.
Da pater aetherios mentis conscendere coetus
Astrigerumque sacro sub nomine noscere caelum.