Martianus Capella de nuptiis Philologiae et Mercurii 1, 91


91.

Ni nostra, astrigeri, nota benignitas

Conferre arbitrium cogeret intimum

Et quicquid tacito uelle fuit satis

Id ferre in medium collibitum foret,

5

Possem certa meis promere ductibus,

Nec quisquam illicitis tollere nisibus

Concertans cuperet iussa deum patris.

Sed tristis melius censio clauditur,

Atque infanda premit sensa silentium,

10

Ne uulgata ciant corda doloribus.

At, cum laeta patrem promere gaudia

Et certo deceat foedere pignora

Palam perpetuis iungere nutibus,

Cassum est nolle loqui sensa decentia.

15

Vobiscum ergo, dei, grata propinquitas,

Conferre studium est uota propaginis.

Aequum quippe puto foedere caelitum

Quae sectanda forent orsa probarier.

Nostis Maiugenam pignoris incliti

20

In nostris merito degere sensibus.

Quae nec frustra mihi insita caritas,

Vt sueuit patria stringere pectora.

Nam nostra ille fides, sermo, benignitas

Ac uerus Genius, fida recursio

25

Interpresque meae mentis, ho noys sacer.

Hic solus numerum promere caelitum,

Hic uibrata potest noscere sidera,

Quae mensura polis, quanta profunditas,

Qualis sit numerus marmoris haustibus

30

Et quantos rapiat margine cardines,

Quaeque elementa liget dissona nexio,

Perque hunc ipse pater foedera sancio;

Sed forsan pietas sola recenseat,

Auae parens probitas munera pensitet:

35

Qui Phoebi anteuolans saepe iugalibus

In sortem famuli nonne relabitur?

Hic quoque sic patruis seruit honoribus,

Vt dubium, proprium quis mage uendicet.

Illum conubio rite iugarier

40

Suadent emeritis saecla laboribus,

Et robur thalamos flagitat additum.

At uirgo placuit docta quidem nimis

Et compar studio, sed cui terreus

Ortus, praepositum in sidera tendere;

45

Plerumque et rapidis praeuolat axibus

Ac mundi exsuperat saepe means globum.

Cunae ergo officiant quo nihil editae?

Censendum, superi! quique crepundia

Terris recolitis uestra tenerier,

50

Quae occultant adytis sacra latentibus.

Iungantur paribus, nam decet, auspicis,

Et nostris cumulent astra nepotibus!