Prosper Aquitanus ad coniugem suam


Age, iam precor, mearum

Comes inremota rerum,

Trepidam breuemque uitam

Domini Deo dicemus.

5

Celeri uides rotatu

Rapidos dies meare

Fragilisque membra mundi

Minui perire labi.

Fluit omne quod tenemus

10

Neque fluxa habent recursum,

Cupidasque uana mentes

Specie trahunt inani.

Vbi nunc imago rerum est?

Vbi sunt opes potentum,

15

Quibus occupare captas

Animas fuit uoluptas?

Qui centum quondam terram uertebat aratris,

      Aestuat, ut geminos possit habere boues.

Vectus magnificas carpentis saepe per urbes,

20

      Rus uacuum fessis aeger adit pedibus.

Ille decem celsis sulcans maria ante carinis,

      Nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.

Non idem status est agris, non urbibus ullis:

      Omniaque in finem praecipitata ruunt.

25

Ferro peste fame uinclis algore calore:

      Mille modis miseros mors rapit una homines.

Vndique bella fremunt, omnes furor excitat, armis

      Incumbunt reges regibus innumeris.

Impia confuso saeuit discordia mundo,

30

      Pax abiit terris; ultima quaeque uides.

Et si concluso superessent tempora saeclo

      Aut posset longos mundus habere dies,

Nos tamen occasum nostrum obseruare deceret

      Et finem uitae quemque uidere suae.

35

Nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu

      Semper inexhaustis prona feruntur aquis,

Multa quod annosae uicerunt saecula siluae

      Quodque suis durant florea rura locis?

Ista manent, nostri sed non mansere parentes.

40

      Exigui uitam temporis hospes ago.

Non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati,

      Quae pereunt nobis et quibus occidimus,

Sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista

      Et subeat requies longa labore breui.

45

Et tamen iste labor sit forte rebellibus asper,

      Ac rigidas leges effera corda putent,

Non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso

      Nec laedit blandum mitia colla iugum.

Tota mente Deus, tota ui cordis amari

50

      Praecipitur; uigeat cura secunda hominis.

Quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,

      Vindictam laesus nesciat exigere.

Contentus modicis uitet sublimis haberi,

      Sperni non timeat, spernere non soleat.

55

Parcus, uera loquens, et mente et corpore castus,

      Insontem uitam pacis amator agat.

De proprio cunctis quos cernit egere benignus;

      Non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.

Quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?

60

      Aut quid erit quod non possit obire fides?

Qui credunt sacros uerum cecinisse prophetas,

      Et qui non dubitant uerba manere Dei,

Qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis,

      In toto celsi Patris honore uident,

65

Quique ipsum multa cum maiestate tremendum

      Expectant pingui lampade peruigiles:

His sordent terrena, patent caelestia nec se

      Captiuos seruos temporis huius agunt.

Non illos fallax cepit sapientia mundi,

70

      Nec curas steriles inseruere polis.

Imperia et fasces, indocti munera uulgi,

      Quasque orbis scelerum semina fecit opes,

Calcarunt, sancta caelum ambitione petentes

      Suffragiis Christi et plausibus angelicis.

75

Nec labor hos durus uincit nec blanda uoluptas.

      Quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt.

Omnia non Christi qui Christi est odit: in illo

      Se statuens, in se qui gerere optat eum.

Ille Deus rerum, caeli terraeque creator,

80

      Me propter sacra Virgine natus homo est.

Flagris dorsa, alapis maxillas, ora saliuis

      Praebuit et figi se cruce non renuit.

Non ut tanta Deo quicquam patientia ferret,

      Cuius nec crescunt nec minuuntur opes,

85

Sed uictum quod erat in me ut superaret in illo,

      Factus sum Christi corporis, ille mei.

Me gessit moriens, me uicta morte resurgens

      Et secum ad Patrem me super astra tulit.

Quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem?

90

      Aut quid erit quod me separet a Domino?

Ignem adhibe, rimare manu mea uiscera, tortor:

      Effugient poenas membra soluta tuas.

Carcere si caeco claudar nectarque catenis,

      Liber in excessu mentis adibo Deum.

95

Si mucrone paret ceruicem abscindere lictor,

      Inpauidum inueniet; mors cita, poena breuis.

Non metuo exsilium mundi, domus una est,

      Sperno famem: Domini fit mihi sermo cibus.

Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit:

100

      Tu das, Christe, loqui tuque pati tribuis.

In nobis nihil audemus, sed fidimus in te,

      Quos pugnare iubes et superare facis.

Spes igitur mea sola Deus, quem credere uita est,

      Qui patriae ciuem me dedit alterius.

105

Sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum,

      Sub Christi sacris aduena miles eo;

Nec dubius me iure breui terrena tenere,

      Sic utar propriis, ceu mea non mea sint.

Non mirabor opes, nullos sectabor honores,

110

      Pauperiem Christo diuite non metuam.

Qua stetero aduersis, hac utar mente secundis;

      Nec mala me uincent nec bona me capient.

Semper agam grates Christo, dabo semper honorem,

      Laus Domini semper uiuet in ore meo.

115

Tu modo, fida comes, mecum isti accingere pugnae,

      Quam Deus infirmo praebuit auxilium.

Sollicita elatum cohibe, solare dolentem;

      Exemplum uitae simus uterque piae.

Custos esto tui custodis, mutua redde;

120

      Erige labentem, surge leuantis ope,

Vt caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis

      Vna sit atque duos spiritus unus alat.