Prosper Aquitanus epitaphium haereseon


Nestoriana lues successi Pelagianae,

      Quae tamen est utero praegenerata meo.

Infelix miserae genitrix et filia natae,

      Prodiui ex ipso germine quod peperi.

5

Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis,

      De capite ad corpus ducere opus uolui.

Sed mea dum proles in summa armatur ab imis,

      Congrua bellandi tempora non habui.

Et consanguineae post tristia uulnera fraudis,

10

      Aspera conserui praelia fine pari.

Me tamen una dedit uictam sententia letho:

      Illa uolens iterum surgere bis cecidit.

Mecum oritur, mecum moritur, mecumque sepulcrum

      Intrat, et inferni carceris ima subit.

15

Quo nos praecipites insana superbia mersit,

      Exutas donis, et tumidas meritis?

Nam Christum pietate operum et mercede uolentes

      Esse Deum, in capitis foedere non stetimus;

Sperantesque animi de libertate coronam,

20

      Perdidimus quam dat gratia iustitiam.

Quique igitur geminae miseraris busta ruinae,

      Ne nostro exitio consociare caue.

Nam si quae Domini data munera sero fatemur,

      Haec homini credis debita, noster eris.