Prosper Aquitanus carmen de ingratis, praef.


Praefatio

Vnde uoluntatis sanctae subsistat origo,

      Vnde animis pietas insit, et unde fides:

Aduersum ingratos falsa et uirtute superbos,

      Centenis decies uersibus excolui.

5

Quos si tranquilla studeas cognoscere cura,

      Tutus ab aduerso turbine, lector, eris,

Nec libertate arbitrii rapiere rebellis,

      Vlla nec audebis dona negare Dei.

Sed bona quae tibi sunt, operante fatebere Christo,

10

      Non esse ex merito sumpta, sed ad meritum.