Praefatio
Omnia, quae sensu uoluuntur uota diurno,
Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa toro cum membra reponit,
Mens tamen ad siluas et sua lustra redit.
5
Iudicibus lites, aurigae somnia currus
Vanaque nocturnis meta cauetur equis.
Furto gaudet amans, permutat nauita merces
Et uigil elapsas quaerit auarus opes,
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
10
Irriguus gelido pocula fonte sopor.
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
Artibus adsuetis sollicitare solet.
Namque poli media stellantis in arce uidebar
Ante pedes summi carmina ferre Iouis;
15
Vtque fauet somnus, plaudebant numina dictis
Et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat uictusque Typhoeus:
Hic subit Inarimen, hunc grauis Aetna domat.
Quam laetum post bella Iouem susceperat aether
20
Phlegraeae referens praemia militiae!
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
Irrita nec falsum somnia misit ebur.
En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
En quales memini, turba uerenda, deos!
25
Fingere nil maius potuit sopor, altaque uati
Conuentum caelo praebuit aula parem.