epigrammata Bobiensia 26

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, O. Portuese, 2008


Item contra hoc

Nulla est difficilis uitae uia. si fora feruunt

      Litibus, actores gloria consequitur;

Laudatur recte rem qui gerit: auget opes rus,

      <sulcat tuta> rates ueliuolum pelagus;

5

Si peregri sumptus superent, festiua uoluptas;

      Si desint, tacitus pauperiem toleres,

Insontem exiguo praestat quia uiuere uictu

      Quam male quaesitis luxuriare opibus.

Militiae excelsi euentus: saepe itur in altum

10

      Regnorum columen militiae meritis.

Vxor participat curas, rem femina paruam

      Prouehit ac fulgent coniuge diuitiae.

Sed lites fugitas et iurgia, quae solet uxor?

      Cedo equidem, poteris uiuere liberius:

15

Natorum certe curaque metuque carebis,

      Saepe ignominia luxuriae maculis;

Sed natis hominum crescit genus, inclyta surgit

      Fama patris, si se natus erit melior;

Reddendum est mundo naturaeque omniparenti

20

      Quod nobis lucis fenore crediderit.

Mens uiget ut corpus iuuenum. bene consulit aetas:

      Tempora consiliis apta senes tribuunt:

Euadunt Veneris stimulos, ut seruus, acerbos,

      Cum domini furias ac rabiem fugitat.

25

Neutrum optes igitur: namque est <et> uiuere dulce

      Nec properare mori; cetera deliciae.

vid. AP 9, 360; epigr. 25 (quod hic refellitur); Ps. Auson. ecl. lib. 2, 51-64 p. 89 sq. P. ubi quod antecessit ex Graeco Pythagoricum de ambiguitate eligundae vitae confutatur