uersus ex Historia Augusta in Caesares 1

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Commodus Herculeum nomen habere cupit,

Antoninorum non putat esse bonum,

Expers humani iuris et imperii,

Sperans quin etiam clarius esse deum,

5

Quam si sit princeps nominis egregii.

Non erit iste deus nec tamen ullus homo.

Hist. Aug. Diad. 7, 3: uersus in Commodum Antoninum dicti: "Commodus ... homo". hi uersus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati.