pseudo Cato disticha 3, praef.


Praefatio

Hoc quicumque uolet carmen cognoscere lector,

Cum praecepta ferat quae sunt gratissima uitae,

Commoda multa feret; sin autem spreuerit illud,

Non me scriptorem, sed se fastidiet ipse.