Vespa iudicium coci et pistoris

Testo base di riferimento: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Cura dell'edizione digitale: V. Russo, 2009


Iudicium coci et pistoris iudice Vulcano

Ter ternae, uarias cunctae quae traditis artes,

Linquite Pierios colles et scribite mecum.

Ille ego Vespa precor, cui, diuae, saepe dedistis

Per multas urbes populo spectante fauorem.

5

Scribere mellis opus et dulcia carmina quaero,

Nec mel erit solum; aliquid quoque iuris habebit.

Contendit pistor, cocus est contrarius illi.

His est Vulcanus iudex, qui nouit utrosque.

Ad causam pistor procedit primus agendam,

10

Canitiem capiti toto praebente farina:

'Numina per Cereris iuro, per Apollinis arcus:

Miror enim, fateor, et iam uix credere possum

Quod cocus iste mihi sit respondere paratus,

De cuius manibus semper fit pane satullus,

15

Quisue sit utilior audet contendere mecum.

Sunt testes anni faustae Ianique Kalendae,

Quique meum studium per Saturnalia norunt,

Quorum epulas semper rerum commendo paratu.

Sis memor, o Saturne, tuis quod praesto diebus

20

Et me pro studio trepidum tu numine firma.

Aurea coeperunt sub te quoque saecula farre;

Denique si Cereris non tu pia dona dedisses

Roderet adsidue cocus iste sub ilice glandes.'

'Nempe opus est cunctis panis, quem nemo recusat,

25

Quo sine quas possunt mortales ponere cenas?

Qui uires tribuit, qui primus poscitur, hic est,

Quem serit agricola, quem maximus educat aether.

Hunc pater Aeneas Troianis uexit ab oris,

Nil sine quo tua iura ualent, ingrate, canina.

30

Prouocor ut dicam: Melitonem rodere temptas,

Quem docuit notus Cerealis fingere panes,

Vrbe Placentinus. cunctas qui tradidit artes,

Pythagoras populo nescis quae suaserit olim,

Mandere ne uellent mixto cum sanguine carnes?

35

'Si iugulatis oues, quid erit quod uestiat?' inquit.

'Mactentur uituli, nec erit iam uomeris usus

Nec segetum fecunda dabit sua munera tellus'.'

'Sed temere facio si te, coce, conparo nobis,

Cum possim numen quodcumque potest superorum.

40

Iuppiter ipse tonat: tono, cum molo, sic ego pistor.

Mars subigit bello multas cum sanguine gentes:

Pistor ego macto flauas sine sanguine messes.

Tympana habet Cybele: sunt et mihi tympana cribri;

Thyrsitenens Satyros: facio et saturos ego plures.

45

Illum praecedunt Panes: facio mihi panes.

Quid uero? manibus nostris non dulce paratur?

Nos facimus populo studiose coptoplacentas,

Nos adipata damus, nos grata canopica †uobis†,

Crustula nos Iano; sponsae mustacia mitto.

50

Nouerunt omnes pistorum dulcia facta,

Nouerunt multi crudelia facta cocorum.

Tu facis in tenebris miserum prandere Thyesten,

Nescius ut Tereus cenet facis, improbe, natum,

Tu facis in lucis ut cantet tristis aedon

55

Maestaque sub tecto sua murmuret acta chelidon.

Talia si numquam feci nec talia suasi,

Ordine primus ero, dignus quem palma sequatur'.

Conticuit pistor. coepit cocus ordine fari,

Ora niger studio, faciem mutante fauilla:

60

'Si uerbis pistor damnauit iura cocorum,

62

Illi ne credas aliquid, quia fingere nouit,

61

Qui semper multis dicit se uendere fumum,

63

Stat qui sub saxo quasi Sisyphus atque laborat,

Denique qui tantum de melle et polline fingit

65

Has quas iactat opes. nobis quae copia dicam.

Silua feras tribuit, pisces mare et aura uolucres,

Dat uinum Bromius, Pallas mihi praestat oliuam,

Datque sues Calydon et saepe ego condio dammas,

Saepe etiam perdix iacet et Iunonius ales,

70

Gemmatam pinnis solitus producere caudam.

Certe quem extollit, quem laudat saepius ille,

Ille suus panis sine nobis, crede, placere

Solus non poterit, nec si sit melleus ipse.

Quis me non laudet sternentem pisce patellas,

75

Cum positus madeat deceptus ab aequore rhombus?'

'Sed similem superis ego me magis esse docebo.

Est Bromio Pentheus: est et mihi de boue pentheus.

Vritur Alcides flammis: conburor ad ollas.

Sicut Neptuno feruet mihi caccaba fluctu.

80

Nouit Apollo suas studiose tangere chordas:

Et mihi per digitos texuntur quam bene chordae!

Exseco sic gallos qualis Berecyntia Gallos.

Partes quisque suas tollet qui cenat apud me:

Vngellam Oedipodi, sycotum pono Promethei,

85

Pentheo pono caput, ficatum do Tityoni,

Siccus aqualiculum reddi sibi Tantalus orat,

Ceruinam Actaeon tollit, Meleager aprinam,

Agninam Pelias, taurinam longulus Aiax,

Orpheu, tu tolles chordas, Leandre, lacertos,

90

Me sterilem Niobe, linguam Philomela rogant me,

Pinna Philoctetam meruit, rogat Icarus alas,

Bubula Passiphae, Europe bubula poscit,

Auratam Danaae, cygnum bene condio Ledae.

'Iam finem pugnae faciat sententia nobis.'

95

Vtque cocus pressit uocem, sic Mulciber infit:

Es, coce, suauis homo; dulcis sed tu quoque, pistor.

Aequales dimitto deus, qui uos bene noui.

Consentite (bonis sine rixa uiuere dulce est),

Ne frigus faciam, si me subduxero uobis.'

Iudicium coci et pistoris iudice Vulcano

iudiciu(m) coci et pistoris uesp(ae) iudici uulgano (-u cum lineola suprascr., -ae compend.) A

Incipit iudiciu(m) coci et pistoris uesp(ae) iudice uulgano (-u cum lineola suprascr., -ae compend.) B