Petronius satyricon 139

Other sections


Non solum me numen et implacabile fatum

Persequitur. Prius Inachia Tirynthius ira

Exagitatus onus caeli tulit, ante profanam

Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma

5

Laomedon, gemini satiauit numinis iram

Telephus, et regnum Neptuni pauit Vlixes.

Me quoque per terras, per cani Nereos aequor

Hellespontiaci sequitur grauis ira Priapi.