Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
Nec iam calcato radiabat marmore terra
Muneribus delusa suis, sed crate saligna
Impositum Cereris uacuae nemus et noua terrae
5
Pocula, quae facili uilis rota finxerat actu.
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
Vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
Fortuitoque luto clauos numerabat agrestis,
10
Et uiridi iunco gracilis pendebat harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
Conseruabat opes humilis casa, mitia sorba
Inter odoratas pendebant texta coronas
Et thymbrae ueteres et passis uua racemis:
15
Qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
Digna sacris Hecales, quam Musa †loquentibus annis
Baccineas ueteres mirando† tradidit aeuo