Petronius satyricon 134

Other sections


Quicquid in orbe uides, paret mihi. Florida tellus,

Cum uolo, spissatis arescit languida sucis,

Cum uolo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa

Niliacas iaculantur aquas. Mihi pontus inertes

5

Submittit fluctus, zephyrique tacentia ponunt

Ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent

Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.

Quid leuiora loquor? Lunae descendit imago

Carminibus deducta meis, trepidusque furentes

10

Flectere Phoebus equos reuoluto cogitur orbe.

Tantum dicta ualent. Taurorum flamma quiescit

Virgineis extincta sacris, Phoebeia Circe

Carminibus magicis socios mutauit Vlixis,

Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens

15

Artibus Idaeos frutices in gurgite sistam,

Et rursus fluuios in summo uertice ponam.