Petronius satyricon 133

Other sections


Nympharum Bacchique comes, quem pulcra Dione

Diuitibus siluis numen dedit, inclita paret

Cui Lesbos uiridisque Thasos, quem Lydus adorat

Septifluus, templumque tuis imponit Hypaepis:

5

Huc ades et Bacchi tutor Dryadumque uoluptas,

Et timidas admitte preces. Non sanguine tristi

Perfusus uenio, non templis impius hostis

Admoui dextram, sed inops et rebus egenis

Attritus facinus non toto corpore feci.

10

Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece, quaeso,

Exonera mentem culpaeque ignosce minori,

Et quandoque mihi fortunae arriserit hora,

Non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras

Sancte, tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras

15

Corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.

Spumabit pateris hornus liquor, et ter ouantem

Circa delubrum gressum feret ebria pubes.