Petronius satyricon 131

Other sections


Nobilis aestiuas platanus diffuderat umbras

Et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus

Et circum tonsae trepidanti uertice pinus.

Has inter ludebat aquis errantibus amnis

5

Spumeus, et querulo uexabat rore lapillos.

Dignus amore locus: testis siluestris aedon

Atque urbana Procne, quae circum gramina fusae

Et molles uiolas cantu sua rura colebant.