Petronius satyricon 128

Altre sezioni


Nocte soporifera ueluti cum somnia ludunt

Errantes oculos effossaque protulit aurum

In lucem tellus: uersat manus improba furtum

Thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora

5

Et mentem timor altus habet, ne forte grauatum

Excutiat gremium secreti conscius auri:

Mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem

Veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat

Atque in praeterita se totus imagine uersat.