Petronius satyricon 127

Other sections


Idaeo quales fudit de uertice flores

Terra parens, cum se concesso iunxit amori

Iuppiter et toto concepit pectore flammas:

Emicuere rosae uiolaeque et molle cyperon,

5

Albaque de uiridi riserunt lilia prato:

Talis humus Venerem molles clamauit in herbas,

Candidiorque dies secreto fauit amori.