Petronius satyricon 108

Other sections


Quis furor, exclamat, pacem conuertit in arma?

Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros

Hac in classe uehit decepti pignus Atridae,

Nec Medea furens fraterno sanguine pugnat,

5

Sed contemptus amor uires habet. Ei mihi, fata

Hos inter fluctus quis raptis euocat armis?

Cui non est mors una satis? Ne uincite pontum

Gurgitibusque feris alios immittite fluctus.