Petronius satyricon 83

Other sections


Qui pelago credit, magno se fenore tollit;

Qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;

Vilis adulator picto iacet ebrius ostro,

Et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.

5

Sola pruinosis horret facundia pannis,

Atque inopi lingua desertas inuocat artes.