Lucanus Pharsalia 9

Other sections


At non in Pharia manes iacuere fauilla

Nec cinis exiguus tantam compescuit umbram:

Prosiluit busto semustaque membra relinquens

Degeneremque rogum sequitur conuexa Tonantis;

5

Qua niger astriferis conectitur axibus aer,

Quodque patet terras inter lunaeque meatus,

Semidei manes habitant, quos ignea uirtus

Innocuos uita patientes aetheris imi

Fecit et aeternos animam collegit in orbes:

10

Non illuc auro positi nec ture sepulti

Perueniunt. Illic postquam se lumine uero

Impleuit, stellasque uagas miratus et astra

Fixa polis, uidit quanta sub nocte iaceret

Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.

15

Hinc super Emathiae campos et signa cruenti

Caesaris ac sparsas uolitauit in aequore classes

Et scelerum uindex in sancto pectore Bruti

Sedit et inuicti posuit se mente Catonis.

Ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat,

20

Quem dominum mundi facerent ciuilia bella,

Oderat et Magnum, quamuis comes isset in arma

Auspiciis raptus patriae ductuque senatus;

At post Thessalicas clades iam pectore toto

Pompeianus erat. Patriam tutore carentem

25

Excepit, populi trepidantia membra refouit,

Ignauis manibus proiectos reddidit enses

Nec regnum cupiens gessit ciuilia bella

Nec seruire timens. Nil causa fecit in armis

Ille sua: totae post Magni funera partes

30

Libertatis erant; quas ne per litora fusas

Colligeret rapido uictoria Caesaris actu,

Corcyrae secreta petit ac mille carinis

Abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.

Quis ratibus tantis fugientia crederet ire

35

Agmina? quis pelagus uictas artasse carinas?

Dorida tunc Malean et apertam Taenaron umbris,

Inde Cythera petit, boreaque urgente carinas

Creta fugit: Dictaea legit cedentibus undis

Litora. Tunc ausum classi praecludere portus

40

Impulit ac saeuas meritum Phycunta rapinas

Sparsit et hinc placidis alto delabitur auris

In litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum

Ausonio monumenta tenes, portusque quietos

Testatur Libye Phrygio placuisse magistro),

45

Cum procul ex alto tendentes uela carinae

Ancipites tenuere animos, sociosne malorum

An ueherent hostes; praeceps facit omne timendum

Victor et in nulla non creditur esse carina.

Ast illae puppes luctus planctusque ferebant

50

Et mala uel duri lacrimas motura Catonis.

Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas

Priuignique fugam tenuit, ne forte repulsus

Litoribus Phariis remearet in aequora truncus,

Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,

55

"Ergo indigna fui" dixit "Fortuna, marito

Accendisse rogum gelidosque effusa per artus

Incubuisse uiro, laceros exurere crines

Membraque dispersi pelago componere Magni,

Vulneribus cunctis largos infundere fletus,

60

Ossibus et tepida uestes implere fauilla,

Quicquid ab exstincto licuisset tollere busto,

In templis sparsura deum? Sine funeris ullo

Ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsan

Obtulit officium graue manibus. O bene nudi

65

Crassorum cineres! Pompeio contigit ignis

Inuidia maiore deum. similisne malorum

Sors mihi semper erit? Numquam dare iusta licebit

Coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?

Quid porro tumulis opus est aut ulla requiris

70

Instrumenta, dolor? Non toto in pectore portas,

Impia, Pompeium? non imis haeret imago

Visceribus? Quaerat cineres uictura superstes.

Nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,

Ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens

75

Ostendit mihi, Magne, tui; iam flamma resedit,

Pompeiumque ferens uanescit solis ad ortus

Fumus, et inuisi tendunt mihi carbasa uenti.

Non mihi nunc tellus, Pompeio si qua triumphos

Victa dedit, non alta terens Capitolia currus

80

Gratior; elapsus felix de pectore Magnus:

Hunc uolumus quem Nilus habet, terraeque nocenti

Non haerere queror; crimen commendat harenas.

Linquere, si qua fides, Pelusia litora nolo.

Tu pete bellorum casus et signa per orbem,

85

Sexte, paterna moue; namque haec mandata reliquit

Pompeius uobis in nostra condita cura:

"Me cum fatalis leto damnauerit hora,

Excipite, o nati, bellum ciuile, nec umquam,

Dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,

90

Caesaribus regnare uacet. uel sceptra uel urbes

Libertate sua ualidas impellite fama

Nominis; has uobis partes, haec arma relinquo.

Inueniet classes quisquis Pompeius in undas

Venerit, et noster nullis non gentibus heres

95

Bella dabit; tantum indomitos memoresque paterni

Iuris habete animos. uni parere decebit,

Si faciet partes pro libertate, Catoni."

Exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi.

Insidiae ualuere tuae, deceptaque uixi,

100

Ne mihi commissas auferrem perfida uoces.

Iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniux,

Si sunt ulla, sequar: quam longo tradita leto,

Incertum est: poenas animae uiuacis ab ipsa

Ante feram. Potui cernens tua funera, Magne,

105

Non fugere in mortem: planctu contusa peribit,

Effluet in lacrimas, numquam ueniemus ad enses

Aut laqueos aut praecipites per inania iactus;

Turpe mori post te solo non posse dolore."

Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu

110

Decreuitque pati tenebras puppisque cauernis

Delituit saeuumque arte complexa dolorem

Perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.

Illam non fluctus stridensque rudentibus eurus

Mouit et exsurgens ad summa pericula clamor,

115

Votaque sollicitis faciens contraria nautis

Composita in mortem iacuit fauitque procellis.

Prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;

Inde tenens pelagus, sed iam moderatior, eurus

In Libycas egit sedes et castra Catonis.

120

Tristis, ut in multo mens est praesaga timore,

Aspexit patrios comites a litore Magnus

Et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas:

"Dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque

Orbis an occidimus Romanaque Magnus ad umbras

125

Abstulit?" Haec fatur; quem contra talia frater:

"O felix, quem sors alias dispersit in oras

Quique nefas audis: oculos, germane, nocentis

Spectato genitore fero. Non Caesaris armis

Occubuit dignoque perit auctore ruinae:

130

Rege sub impuro Nilotica rura tenente

Hospitii fretus superis et munere tanto

In proauos cecidit donati uictima regni.

Vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris

Nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum

135

Litore Niliaco socerum iam stare putaui.

Sed me nec sanguis nec tantum uulnera nostri

Affecere senis, quantum gestata per urbem

Ora ducis, quae transfixo sublimia pilo

Vidimus: haec fama est oculis uictoris iniqui

140

Seruari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.

Nam corpus Phariaene canes auidaeque uolucres

Distulerint, an furtiuus, quem uidimus, ignis

Soluerit, ignoro. Quaecumque iniuria fati

Abstulit hos artus, superis haec crimina dono;

145

Seruata de parte queror." Cum talia Magnus

Audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem

Effudit iustaque furens pietate profatur:

"Praecipitate rates e sicco litore, nautae;

Classis in aduersos erumpat remige uentos,

150

Ite, duces, mecum; nusquam ciuilibus armis

Tanta fuit merces, inhumatos condere manes,

Sanguine semiuiri Magnum satiare tyranni.

Non ego Pellaeas arces adytisque retectum

Corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?

155

Non mihi pyramidum tumulis euulsus Amasis

Atque alii reges Nilo torrente natabunt?

Omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra:

Euoluam busto iam numen gentibus Isim

Et tectum lino spargam per uulgus Osirim,

160

Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis,

Suppositisque deis uram caput. Has mihi poenas

Terra dabit: linquam uacuos cultoribus agros,

Nec, Nilus cui crescat, erit, solusque tenebis

Aegyptum, genitor, populis superisque fugatis."

165

Dixerat et classem saeuus rapiebat in undas;

Sed Cato laudatam iuuenis compescuit iram.

Interea totis audito funere Magni

Litoribus sonuit percussus planctibus aether,

Exemploque carens et nulli cognitus aeuo

170

Luctus erat, mortem populos deflere potentis.

Sed magis, ut uisa est lacrimis exhausta, solutas

In uultus effusa comas, Cornelia puppe

Egrediens, rursus geminato uerbere plangunt.

Vt primum in sociae peruenit litora terrae,

175

Collegit uestes miserique insignia Magni

Armaque et impressas auro, quas gesserat olim,

Exuuias pictasque togas, uelamina summo

Ter conspecta Ioui, funestoque intulit igni.

Ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis

180

Exemplum pietas, et toto litore busta

Surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.

Sic, ubi depastis summittere gramina campis

Et renouare parans hibernas Apulus herbas

Igne fouet terras, simul et Garganus et arua

185

Vulturis et calidi lucent buceta Matini.

Non tamen ad Magni peruenit gratius umbras

Omne quod in superos audet conuicia uulgus

Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis

Verba, sed a pleno uenientia pectore ueri.

190

"Ciuis obit" inquit "multum maioribus impar

Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aeuo,

Cui non ulla fuit iusti reuerentia; salua

Libertate potens et solus plebe parata

Priuatus seruire sibi, rectorque senatus,

195

Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit,

Quaeque dari uoluit, uoluit sibi posse negari.

Immodicas possedit opes, sed plura retentis

Intulit. Inuasit ferrum, sed ponere norat;

Praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit;

200

Iuuit sumpta ducem, iuuit dimissa potestas.

Casta domus luxuque carens corruptaque numquam

Fortuna domini. Clarum et uenerabile nomen

Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.

Olim uera fides Sulla Marioque receptis

205

Libertatis obit: Pompeio rebus adempto

Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit,

Nec color imperii nec frons erit ulla senatus.

O felix, cui summa dies fuit obuia uicto

Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!

210

Forsitan in soceri potuisses uiuere regno.

Scire mori sors prima uiris, sed proxima cogi.

Et mihi, si fatis aliena in iura uenimus,

Fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti

Seruari, dum me seruet ceruice recisa."

215

Vocibus his maior, quam si Romana sonarent

Rostra ducis laudes, generosam uenit ad umbram

Mortis honos. Fremit interea discordia uulgi,

Castrorum bellique piget post funera Magni,

Cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis

220

Sustulit; hunc rapta fugientem classe secutus

Litus in extremum tali Cato uoce notauit:

"O numquam pacate Cilix, iterumne rapinas

Vadis in aequoreas? Magnum fortuna remouit,

Iam pelago pirata redis." Tum respicit omnis

225

In coetu motuque uiros, quorum unus aperta

Mente fugae tali compellat uoce regentem:

"Nos, Cato, da ueniam, Pompei duxit in arma,

Non belli ciuilis amor, partesque fauore

Fecimus. Ille iacet, quem paci praetulit orbis,

230

Causaque nostra perit; patrios permitte penates

Desertamque domum dulcesque reuisere natos.

Nam quis erit finis, si nec Pharsalia pugnae

Nec Pompeius erit? Perierunt tempora uitae:

Mors eat in tutum, iustas sibi nostra senectus

235

Prospiciat flammas; bellum ciuile sepulchra

Vix ducibus praestare potest. Non barbara uictos

Regna manent, non Armenium mihi saeua minatur

Aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati

Ciuis eo. Quisquis Magno uiuente secundus,

240

Hic mihi primus erit. Sacris praestabitur umbris

Summus honor; dominum quem clades cogit habebo,

Nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus

Post te fata sequar; nec enim sperare secunda

Fas mihi nec liceat: fortuna cuncta tenentur

245

Caesaris; Emathium sparsit uictoria ferrum.

Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est,

Qui uelit ac possit uictis praestare salutem.

Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,

Quo fuerat uiuente fides. Si publica iura,

250

Si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus,

Romanus quae consul habet." Sic ille profatus

Insiluit puppi iuuenum comitante tumultu.

Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis

Indiga seruitii feruebat litore plebes.

255

Erupere ducis sacro de pectore uoces:

"Ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,

Tu quoque pro dominis et Pompeiana fuisti,

Non Romana manus? Quod non in regna laboras,

Quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbem

260

Acquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est,

Bella fugis quaerisque iugum ceruice uacanti

Et nescis sine rege pati! Nunc causa pericli

Digna uiris. Potuit uestro Pompeius abuti

Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,

265

Cum prope libertas? unum fortuna reliquit

Iam tribus e dominis. Pudeat: plus regia Nili

Contulit in leges et Parthi militis arcus.

Ite, o degeneres, Ptolomaei munus et arma

Spernite. Quis uestras ulla putet esse nocentes

270

Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse,

Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.

Vadite securi; meruistis iudice uitam

Caesare, non armis, non obsidione subacti.

O famuli turpes, domini post fata prioris

275

Itis ad heredem. Cur non maiora mereri

Quam uitam ueniamque libet? Rapiatur in undas

Infelix coniux Magni prolesque Metelli,

Ducite Pompeios, Ptolomaei uincite munus.

Nostra quoque inuiso quisquis feret ora tyranno,

280

Non parua mercede dabit: sciat ista iuuentus

Ceruicis pretio bene se mea signa secutam.

Quin agite et magna meritum cum caede parate;

Ignauum scelus est tantum fuga." Dixit et omnes

Haud aliter medio reuocauit ab aequore puppes

285

Quam, simul effetas linquunt examina ceras

Atque oblita faui non miscent nexibus alas,

Sed sibi quaeque uolat nec iam degustat amarum

Desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,

Attonitae posuere fugam studiumque laboris

290

Floriferi repetunt et sparsi mellis amorem:

Gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor

Diuitias seruasse casae. Sic uoce Catonis

Inculcata uiris iusti patientia Martis.

Iamque actu belli non doctas ferre quietem

295

Constituit mentes serieque agitare laborum.

Primum litoreis miles lassatur harenis;

Proximus in muros et moenia Cyrenarum

Est labor; exclusus nulla se uindicat ira,

Poenaque de uictis sola est uicisse Catonis.

300

Inde peti placuit Libyci contermina Mauris

Regna Iubae, sed iter mediis natura uetabat

Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere uirtus.

Syrtes uel primam mundo natura figuram

Cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit;

305

Nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi

Acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,

Ambigua sed lege loci iacet inuia sedes:

Aequora fracta uadis abruptaque terra profundo,

Et post multa sonant proiecti litora fluctus.

310

Sic male deseruit nullosque exegit in usus

Hanc partem natura sui. uel plenior alto

Olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,

Sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens

Aequora subduxit zonae uicina perustae,

315

Et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat:

Mox ubi damnosum radios admouerit aeuum,

Tellus Syrtis erit; nam iam breuis unda superne

Innatat, et late periturum deficit aequor.

Vt primum remis actum mare propulit omne

320

Classis onus, densis fremuit niger imbribus auster.

In sua regna furens, temptatum classibus aequor

Turbine defendit longeque a Syrtibus undas

Egit et illato confregit litore pontum.

Tum quarum recto deprendit carbasa malo,

325

Eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis

Vela negare noto spatium uicere carinae,

Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quis

Prouidus antemnae suffixit lintea summae,

Vincitur et nudis auerritur armamentis.

330

Sors melior classi quae fluctibus incidit altis

Et certo iactata mari. Quaecumque leuatae

Arboribus caesis flatum effudere prementem,

Abstulit has liber uentis contraria uoluens

Aestus et obnixum uictor detrusit in austrum.

335

Has uada destituunt, atque interrupta profundo

Terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato

Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.

Tunc magis impactis breuius mare terraque saepe

Obuia consurgens; quamuis elisus ab austro,

340

Saepe tamen cumulos fluctus non uincit harenae.

Eminet in tergo pelagi procul omnibus aruis

Inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger,

Stant miseri nautae, terraeque haerente carina

Litora nulla uident. Sic partem intercipit aequor;

345

Pars ratium maior regimen clauumque secuta est

Tuta fuga nautasque loci sortita peritos

Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.

Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus

Audit uentosa perflantem marmora concha,

350

Hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata

Terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,

Vt probat ipse calor) tetigit stagnique quieta

Vultus uidit aqua posuitque in margine plantas

Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.

355

Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,

Infernis, ut fama, trahens obliuia uenis,

Atque, insopiti quondam tutela draconis,

Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.

Inuidus, annoso qui famam derogat aeuo,

360

Qui uates ad uera uocat. Fuit aurea silua

Diuitiisque graues et fuluo germine rami

Virgineusque chorus, nitidi custodia luci,

Et numquam somno damnatus lumina serpens

Robora complexus rutilo curuata metallo.

365

Abstulit arboribus pretium nemorique laborem

Alcides passusque inopes sine pondere ramos

Rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.

His igitur depulsa locis eiectaque classis

Syrtibus haud ultra Garamantidas attigit undas,

370

Sed duce Pompeio Libyae melioris in oris

Mansit. at impatiens uirtus haerere Catonis

Audet in ignotas agmen committere gentes

Armorum fidens et terra cingere Syrtim;

Hoc eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor

375

Et spes imber erat nimios metuentibus ignes,

Vt neque sole uiam nec duro frigore saeuam

Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus;

Atque ingressurus steriles sic fatur harenas:

"O quibus una salus placuit mea castra secutis

380

Indomita ceruice mori, componite mentes

Ad magnum uirtutis opus summosque labores.

Vadimus in campos steriles exustaque mundi,

Qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,

Siccaque letiferis squalent serpentibus arua:

385

Durum iter ad leges, patriaeque ruentis amore

Per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent,

Si quibus in nullo positum est euadere uoto,

Si quibus ire sat est; neque enim mihi fallere quemquam

Est animus tectoque metu perducere uulgus.

390

Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,

Qui me teste pati uel quae tristissima pulchrum

Romanumque putant. At qui sponsore salutis

Miles eget capiturque animae dulcedine, uadat

Ad dominum meliore uia. Dum primus harenas

395

Ingrediar primusque gradus in puluere ponam,

Me calor aetherius feriat, mihi plena ueneno

Occurrat serpens, fatoque pericula uestra

Praetemptate meo: sitiat, quicumque bibentem

Viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem,

400

Aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas,

Deficiat: si quo fuerit discrimine notum,

Dux an miles eam. Serpens, sitis, ardor harenae

Dulcia uirtuti; gaudet patientia duris;

Laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.

405

Sola potest Libye turba praestare malorum,

Vt deceat fugisse uiros." Sic ille pauentes

Incendit uirtute animos et amore laborum

Irreducemque uiam deserto limite carpit,

Et sacrum paruo nomen clausura sepulchro

410

Inuasit Libye securi fata Catonis.

Tertia pars rerum Libye, si credere famae

Cuncta uelis; at si uentos caelumque sequaris,

Pars erit Europae. Nec enim plus litora Nili,

Quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,

415

Vnde Europa fugit Libyen et litora flexu

Oceano fecere locum; sed maior in unam

Orbis abit Asiam. Nam cum communiter istae

Effundant zephyrum, boreae latus illa sinistrum

Contingens dextrumque noti discedit in ortus

420

Eurum sola tenens. Libyae quod fertile terrae est

Vergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis

Soluitur: arctoos raris aquilonibus imbres

Accipit et nostris reficit sua rura serenis.

In nullas uitiatur opes; non aere neque auro

425

Excoquitur, nullo glebarum crimine pura

Et penitus terra est. Tantum Maurusia genti

Robora diuitiae, quarum non nouerat usum,

Sed citri contenta comis uiuebat et umbra.

In nemus ignotum nostrae uenere secures,

430

Extremoque epulas mensasque petimus ab orbe.

At quaecumque uagam Syrtim complectitur ora

Sub nimio proiecta die, uicina perusti

Aetheris, exurit messes et puluere Bacchum

Enecat et nulla putris radice tenetur.

435

Temperies uitalis abest, et nulla sub illa

Cura Iouis terra est; natura deside torpet

Orbis et immotis annum non sentit harenis.

Hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,

Quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto

440

Nudus rura tenet, quem mundi barbara damnis

Syrtis alit. Nam litoreis populator harenis

Imminet et nulla portus tangente carina

Nouit opes; sic cum toto commercia mundo

Naufragiis Nasamones habent. Hac ire Catonem

445

Dura iubet uirtus. Illic secura iuuentus

Ventorum nullasque timens tellure procellas

Aequoreos est passa metus. Nam litore sicco,

Quam pelago, Syrtis uiolentius excipit austrum,

Et terrae magis ille nocens; non montibus ortum

450

Aduersis frangit Libye scopulisque repulsum

Dissipat, et liquidas se turbine soluit in auras,

Nec ruit in siluas annosaque robora torquens

Lassatur: patet omne solum liberque meatu

Aeoliam rabiem totis exercet habenis,

455

Et non imbriferam contorto puluere nubem

In flexum uiolentus agit: pars plurima terrae

Tollitur et numquam resoluto uertice pendet.

Regna uidet pauper Nasamon errantia uento

Discussasque domos, uolitantque a culmine raptae

460

Detecto Garamante casae. Non altius ignis

Rapta uehit, quantumque licet consurgere fumo

Et uiolare diem, tantus tenet aera puluis.

Tum quoque Romanum solito uiolentior agmen

Aggreditur, nullisque potest consistere miles

465

Instabilis raptis etiam, quas calcat, harenis.

Concuteret terras orbemque a sede moueret,

Si solida Libye compage et pondere duro

Clauderet exesis austrum scopulosa cauernis;

Sed quia mobilibus facilis turbatur harenis,

470

Nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus

Stat, quia summa fugit. Galeas et scuta uirorum

Pilaque contorsit uiolento spiritus actu

Intentusque tulit magni per inania caeli.

Illud in extrema forsan longeque remota

475

Prodigium tellure fuit, delapsaque caelo

Arma timent gentes hominumque erepta lacertis

A superis demissa putant. Sic illa profecto

Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentus

Patricia ceruice mouet: spoliauerat auster

480

Aut boreas populos ancilia nostra ferentes.

Sic orbem torquente noto Romana iuuentus

Procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus

Inseruitque manus terrae nec pondere solo,

Sed nisu iacuit, uix sic immobilis austro,

485

Qui super ingentes cumulos inuoluit harenae

Atque operit tellure uiros. uix tollere miles

Membra ualet multo congestu pulueris haerens.

Alligat et stantis affusae magnus harenae

Agger, et immoti terra surgente tenentur.

490

Saxa tulit penitus discussis proruta muris

Effuditque procul miranda sorte malorum:

Qui nullas uidere domos, uidere ruinas.

Iamque iter omne latet, nec sunt discrimina terrae:

Vlla, nisi aetheriae, medio uelut aequore, flammae

495

Sideribus nouere uiam, nec sidera tota

Ostendit Libycae finitor circulus orae

Multaque deuexo terrarum margine celat.

Vtque calor soluit quem torserat aera uentus,

Incensusque dies, manant sudoribus artus,

500

Arent ora siti: conspecta est parua maligna

Vnda procul uena, quam uix e puluere miles

Corripiens patulum galeae confundit in orbem

Porrexitque duci. Squalebant puluere fauces

Cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris

505

Inuidiosus erat. "Mene" inquit "degener unum

Miles in hac turba uacuum uirtute putasti?

Vsque adeo mollis primisque caloribus impar

Sum uisus? quanto poena tu dignior ista es,

Qui populo sitiente bibas!" Sic concitus ira

510

Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.

Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum

Inculti Garamantes habent; stat sortiger illis

Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibrans

Aut similis nostro, sed tortis cornibus, Hammon.

515

Non illic Libycae posuerunt ditia gentes

Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.

Quamuis Aethiopum populis Arabumque beatis

Gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,

Pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuum

520

Diuitiis delubra tenens, morumque priorum

Numen Romano templum defendit ab auro

Esse locis superos testatur silua per omnem

Sola uirens Libyen. Nam quidquid puluere sicco

Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,

525

Ignorat frondes; solus nemus abstulit Hammon.

Siluarum fons causa loco, qui putria terrae

Alligat et domitas unda conectit harenas.

Hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo

Stat librata dies; truncum uix protegit arbor:

530

Tam breuis in medium radiis compellitur umbra.

Deprensum est hunc esse locum qua circulus alti

Solstitii medium signorum percutit orbem.

Non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit

Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,

535

Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.

Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinus ardens

Vmidus Aegoceros, nec plus Leo tollitur Vrna.

At tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,

In noton umbra cadit, quae nobis exit in arcton.

540

Te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo

Mergi Plaustra putas nullumque in uertice semper

Sidus habes immune mari; procul axis uterque est,

Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.

Stabant ante fores populi quos miserat Eos

545

Cornigerique Iouis monitu noua fata petebant;

Sed Latio cessere duci, comitesque Catonem

Orant exploret Libycum memorata per orbem

Numina, de fama tam longi iudicet aeui.

Maximus hortator scrutandi uoce deorum

550

Euentus Labienus erat: "Sors obtulit" inquit

"Et fortuna uiae tam magni numinis ora

Consiliumque dei; tanto duce possumus uti

Per Syrtes bellisque datos cognoscere casus.

Nam cui crediderim superos arcana daturos

555

Dicturosque magis quam sancto uera Catoni?

Certe uita tibi semper derecta supernas

Ad leges sequerisque deum. Datur ecce loquendi

Cum Ioue libertas: inquire in fata nefandi

Caesaris, et patriae uenturos excute mores:

560

Iure suo populis uti legumque licebit,

An bellum ciuile perit? Tua pectora sacra

Voce reple; durae saltem uirtutis amator

Quaere quid est uirtus et posce exemplar honesti."

Ille, deo plenus tacita quem mente gerebat,

565

Effudit dignas adytis e pectore uoces:

"Quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis

Occubuisse uelim potius quam regna uidere?

An sit uita nihil? si longa, an differat aetas?

An noceat uis ulla bono? fortunaque perdat

570

Opposita uirtute minas, laudandaque uelle

Sit satis, et numquam successu crescat honestum?

Scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.

Haeremus cuncti superis, temploque tacente

Nil facimus non sponte dei; nec uocibus ullis

575

Numen eget, dixitque semel nascentibus auctor

Quicquid scire licet, steriles nec legit harenas

Vt caneret paucis mersitque hoc puluere uerum

Estque dei sedes nisi terra et pontus et aer

Et caelum et uirtus. Superos quid quaerimus ultra?

580

Iuppiter est quodcumque uides, quodcumque moueris.

Sortilegis egeant dubii semperque futuris

Casibus ancipites; me non oracula certum,

Sed mors certa facit. pauido fortique cadendum est:

Hoc satis est dixisse Iouem." Sic ille profatus

585

Seruataque fide templi discedit ab aris,

Non exploratum populis Hammona relinquens.

Ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli

Militis ora pedes, monstrat tolerare uapores,

Non iubet, et nulla uehitur ceruice supinus

590

Carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est,

Vltimus haustor aquae: cum tandem fonte reperto

Indiga cogatur laticis certare iuuentus,

Stat dum lixa bibat. Si ueris magna paratur

Fama bonis et si successu nuda remoto

595

Inspicitur uirtus, quidquid laudamus in ullo

Maiorum, fortuna fuit. Quis Marte secundo,

Quis tantum meruit populorum sanguine nomen?

Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum

Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru

600

Scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.

Ecce parens uerus patriae, dignissimus aris,

Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit,

Et quem, si steteris umquam ceruice soluta,

Nunc, olim, factura deum es. Iam spissior ignis,

605

Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra

A medio fecere die, calcatur, et unda

Rarior: inuentus mediis fons unus harenis

Largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat

Vix capiente loco. Stabant in margine siccae

610

Aspides, in mediis sitiebant dipsades undis.

Ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,

Alloquitur: "Vana specie conterrite leti,

Ne dubita, miles, tutos haurire liquores.

Noxia serpentum est admixto sanguine pestis,

615

Morsu uirus habent et fatum dente minantur;

Pocula morte carent." Dixit dubiumque uenenum

Hausit, et in tota Libyae fons unus harena

Ille fuit de quo primus sibi posceret undam.

Cur Libycus tantis exundet pestibus aer

620

Fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti

Miscuerit natura solo, non cura laborque

Noster scire ualet, nisi quod uulgata per orbem

Fabula pro uera decepit saecula causa.

Finibus extremis Libyes, ubi feruida tellus

625

Accipit Oceanum demisso sole calentem,

Squalebant late Phorcynidos arua Medusae,

Non nemorum protecta coma, non mollia suco,

Sed dominae uultu conspectis aspera saxis.

Hoc primum natura nocens in corpore saeuas

630

Eduxit pestes; illis e faucibus angues

Stridula fuderunt uibratis sibila linguis,

Femineae qui more comae per terga soluti

Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.

Surgunt aduersa surrectae fronte colubrae,

635

Vipereumque fluit depexo crine uenenum.

Hoc habet infelix cunctis impune Medusa

Quod spectare licet. Nam rictus oraque monstri

Quis timuit? quem, qui recto se lumine uidit,

Passa Medusa mori est? Rapuit dubitantia fata

640

Praeuenitque metus; anima periere retenta

Membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.

Eumenidum crines solos mouere furores;

Cerberos Orpheo leniuit sibila cantu;

Amphitryoniades uidit, cum uinceret, hydram:

645

Hoc monstrum timuit genitor numenque secundum

Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores

Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari

Torporem insolitum mundoque obducere terram.

E caelo uolucres subito cum pondere lapsae,

650

In scopulis haesere ferae, uicina colentes

Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.

Nullum animal uisus patiens, ipsique retrorsum

Effusi faciem uitabant Gorgonos angues.

Illa sub Hesperiis stantem Titana columnis

655

In cautes Atlanta dedit, caeloque timente

Olim Phlegraeo stantes serpente gigantas

Erexit montes bellumque immane deorum

Pallados e medio confecit pectore Gorgon.

Quo postquam partu Danaes et diuite nimbo

660

Ortum Parrhasiae uexerunt Persea pinnae

Arcados, auctoris citharae liquidaeque palaestrae,

Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,

Harpen alterius monstri iam caede rubentem,

A Ioue dilectae fuso custode iuuencae

665

Auxilium uolucri Pallas tulit innuba fratri

Pacta caput monstri terraeque in fine Libyssae

Persea Phoebeos conuerti iussit ad ortus

Gorgonos auerso sulcantem regna uolatu

Et clipeum laeuae fuluo dedit aere nitentem,

670

In quo saxificam iussit spectare Medusam;

Quam sopor aeternam tracturus morte quietem

Obruit haut totam: uigilat pars magna comarum,

Defenduntque caput protenti crinibus hydri;

Pars iacet in medios uultus oculique tenebras.

675

Ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem

Perseos auersi Cyllenida derigit harpen

Lata colubriferi rumpens confinia colli.

Quos habuit uultus hamati uulnere ferri

Caesa caput Gorgon! quanto spirare ueneno

680

Ora rear, quantumque oculos effundere mortis!

Nec Pallas spectare potest, uultusque gelassent

Perseos auersi, si non Tritonia densos

Sparsisset crines texissetque ora colubris.

Aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.

685

Ille quidem pensabat iter propiusque secabat

Aera, si medias Europae scinderet urbes:

Pallas frugiferas iussit non laedere terras

Et parci populis. Quis enim non praepete tanto

Aethera respiceret? Zephyro conuertitur ales

690

Itque super Libyen, quae nullo consita cultu

Sideribus Phoeboque uacat; premit orbita solis

Exuritque solum, nec terra celsior ulla

Nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,

Si flexus oblita uagi per recta cucurrit

695

Signa nec in borean aut in noton effugit umbram.

Illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli

Arua bono uirus stillantis tabe Medusae

Concipiunt dirosque fero de sanguine rores,

Quos calor adiuuit putrique incoxit harenae.

700

Hic, quae prima caput mouit de puluere, tabes

Aspida somniferam tumida ceruice leuauit.

Plenior huic sanguis et crassi gutta ueneni

Decidit: in nulla plus est serpente coactum.

Ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem

705

Sponte sua Niloque tenus metitur harenas.

Sed quis erit nobis lucri pudor? inde petuntur

Huc Libycae mortes, et fecimus aspida mercem.

At non stare suum miseris passura cruorem

Squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,

710

Natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua

Chersydros tractique uia fumante chelydri

Et semper recto lapsurus limite cenchris;

Pluribus ille notis uariatam tinguitur aluum,

Quam paruis pictus maculis Thebanus ophites.

715

Concolor exustis atque indiscretus harenis

Hammodytes spinaque uagi torquente cerastae

Et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis

Exuuias positura suas et torrida dipsas

Et grauis in geminum uergens caput amphisbaena

720

Et natrix uiolator aquae iaculique uolucres

Et contentus iter cauda sulcare parias

Oraque distendens auidus fumantia prester,

Ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps,

Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,

725

Ante uenena nocens, late sibi summouet omne

Vulgus et in uacua regnat basiliscus harena.

Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris

Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,

Letiferos ardens facit Africa; ducitis altum

730

Aera cum pinnis armentaque tota secuti

Rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;

Nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,

Nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.

Has inter pestes duro Cato milite siccum

735

Emetitur iter tot tristia fata suorum

Insolitasque uidens paruo cum uulnere mortes.

Signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum

Torta caput retro dipsas calcata momordit.

Vix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti

740

Frons caret inuidia, nec quicquam plaga minatur.

Ecce subit uirus tacitum, carpitque medullas

Ignis edax calidaque incendit uiscera tabe;

Ebibit umorem circum uitalia fusum

Pestis et in sicco linguam torrere palato

745

Coepit. Defessos iret qui sudor in artus

Non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.

Non decus imperii, non maesti iura Catonis

Ardentem tenuere uirum, ne spargere signa

Auderet totisque furens exquireret aruis,

750

Quas poscebat aquas sitiens in corde uenenum.

Ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumque

Arderet Nilumque bibens per rura uagantem.

Accessit morti Libye, fatique minorem

Famam dipsas habet terris adiuta perustis.

755

Scrutatur uenas penitus squalentis harenae;

Nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,

Aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor;

Nec sentit fatique genus mortemque ueneni,

Sed putat esse sitim, ferroque aperire tumentis

760

Sustinuit uenas atque os implere cruore.

Iussit signa rapi propere Cato; discere nulli

Permissum est hoc posse sitim. Sed tristior illo

Mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli

Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem

765

Auulsitque manu piloque affixit harenis.

Parua modo serpens, sed qua non ulla cruentae

Tantum mortis habet. Nam plagae proxima circum

Fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;

Iamque sinu laxo nudum sine corpore uulnus.

770

Membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo

Tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis

Liquitur, et nigra destillant inguina tabe.

Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque

Viscera; nec, quantus toto de corpore debet,

775

Effluit in terras, saeuum sed membra uenenum

Decoquit, in minimum mox contrahit omnia uirus.

Vincula neruorum et laterum textura cauumque

Pectus et abstrusum fibris uitalibus: omne

Quidquid homo est aperit pestis. Natura profana

780

Morte patet: manant umeri fortesque lacerti,

Colla caputque fluunt. Calido non ocius austro

Nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.

Parua loquor, corpus sanie stillasse perustum:

Hoc et flamma potest; sed qui rogus abstulit ossa?

785

Haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas

Nulla manere sinunt rapidi uestigia fati.

Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:

Eripiunt omnes animam, tu sola cadauer.

Ecce subit facies leto diuersa fluenti.

790

Nasidium Marsi cultorem torridus agri

Percussit prester. Illi rubor igneus ora

Succendit, tenditque cutem pereunte figura

Miscens cuncta tumor toto iam corpore maior,

Humanumque egressa modum super omnia membra

795

Efflatur sanies late pollente ueneno;

Ipse latet penitus congesto corpore mersus,

Nec lorica tenet distenti corporis auctum.

Spumeus accenso non sic exundat aeno

Vndarum cumulus, nec tantos carbasa coro

800

Curuauere sinus. Tumidos iam non capit artus

Informis globus et confuso pondere truncus.

Intactum uolucrum rostris epulasque daturum

Haut impune feris non ausi tradere busto

Nondum stante modo crescens fugere cadauer.

805

Sed maiora parant Libycae spectacula pestes.

Impressit dentes haemorrhois aspera Tullo,

Magnanimo iuueni miratorique Catonis.

Vtque solet pariter totis se effundere signis

Corycii pressura croci, sic omnia membra

810

Emisere simul rutilum pro sanguine uirus.

Sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina nouit

Vmor, ab his largus manat cruor: ora redundant

Et patulae nares, sudor rubet; omnia plenis

Membra fluunt uenis, totum est pro uulnere corpus.

815

At tibi, Laeue miser, fixus praecordia pressit

Niliaca serpente cruor, nulloque dolore

Testatus morsus subita caligine mortem

Accipis et socias somno descendis ad umbras.

Non tam ueloci corrumpunt pocula leto,

820

Stipite quae diro uirgas mentita Sabaeas

Toxica fatilegi carpunt matura Saitae.

Ecce procul saeuus sterilis se robore trunci

Torsit et immisit (iaculum uocat Africa) serpens

Perque caput Pauli transactaque tempora fugit.

825

Nil ibi uirus agit: rapuit cum uulnere fatum.

Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta uolarent

Quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.

Quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri

Transactus? uelox currit per tela uenenum

830

Inuaditque manum; quam protinus ille retecto

Ense ferit totoque semel demittit ab armo,

Exemplarque sui spectans miserabile leti

Stat tutus pereunte manu. Quis fata putauit

Scorpion aut uires maturae mortis habere?

835

Ille minax nodis et recto uerbere saeuus

Teste tulit caelo uicti decus Orionis.

Quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?

Et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.

Sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem

840

Suspecta miseris in qua tellure iacebant.

Nam neque congestae struxere cubilia frondes,

Nec culmis creuere tori, sed corpora fatis

Expositi uoluuntur humo calidoque uapore

Alliciunt gelidas nocturno frigore pestes

845

Innocuosque diu rictus torpente ueneno

Inter membra fouent. Nec, quae mensura uiarum

Quisue modus, norunt caelo duce; saepe querentes:

"Reddite, di" clamant "miseris, quae fugimus, arma,

Reddite Thessaliam. Patimur cur segnia fata

850

In gladios iurata manus? pro Caesare pugnant

Dipsades et peragunt ciuilia bella cerastae.

Ire libet qua zona rubens atque axis inustus

Solis equis, iuuat aetheriis ascribere causis

Quod peream, caeloque mori. Nil, Africa, de te

855

Nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem

Gentibus ablatum dederas serpentibus orbem

Impatiensque solum. Cereris cultore negato

Damnasti atque homines uoluisti desse uenenis.

In loca serpentum nos uenimus: accipe poenas,

860

Tu, quisquis superum commercia nostra perosus

Hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem

Abrumpens medio posuisti limite mortes.

Per secreta tui bellum ciuile recessus

Vadit et arcani miles tibi conscius orbis

865

Claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt

Ingressis. Coeunt ignes stridentibus undis,

Et premitur natura poli. Sed longius ista

Nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis

Tristia regna Iubae. Quaeremus forsitan istas

870

Serpentum terras; habet hoc solacia caelum:

Viuit adhuc aliquid. patriae non arua requiro

Europamque alios soles Asiamque uidentem:

Qua te parte poli, qua te tellure reliqui,

Africa? Cyrenis etiamnum bruma rigebat:

875

Exiguane uia legem conuertimus anni?

Imus in aduersos axes, euoluimur orbe,

Terga damus ferienda noto. nunc forsitan ipsa est

Sub pedibus iam Roma meis. Solacia fati

Haec petimus: ueniant hostes Caesarque sequatur

880

Qua fugimus." Sic dura suos patientia questus

Exonerat. Cogit tantos tolerare labores

Summa ducis uirtus, qui nuda fusus harena

Excubat atque omni fortunam prouocat hora.

Omnibus unus adest fatis; quocumque uocatus,

885

Aduolat atque ingens meritum maiusque salute

Contulit, in letum uires, puduitque gementem

Illo teste mori. Quod ius habuisset in ipsum

Vlla lues? casus alieno in pectore uincit

Spectatorque docet magnos nil posse dolores.

890

Vix miseris serum tanto lassata periclo

Auxilium Fortuna dedit. Gens unica terras

Incolit a saeuo serpentum innoxia morsu,

Marmaridae Psylli. Par lingua potentibus herbis,

Ipse cruor tutus nullumque admittere uirus

895

Vel cantu cessante potens. Natura locorum

Iussit ut immunes mixtis serpentibus essent;

Profuit in mediis sedem posuisse uenenis.

Pax illis cum morte data est. fiducia tanta est

Sanguinis: in terras paruus cum decidit infans,

900

Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes,

Letifica dubios explorant aspide partus;

Vtque Iouis uolucer, calido cum protulit ouo

Implumis natos, solis conuertit ad ortus:

Qui potuere pati radios et lumine recto

905

Sustinuere diem, caeli seruantur in usus,

Qui Phoebo cessere iacent: sic pignora gentis

Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues,

Si quis donatis lusit serpentibus infans.

Nec solum gens illa sua contenta salute

910

Excubat hospitibus, contraque nocentia monstra

Psyllus adest populis. Qui tunc Romana secutus

Signa, simul iussit statui tentoria ductor,

Primum, quas ualli spatium comprendit, harenas

Expurgat cantu uerbisque fugantibus angues.

915

Vltima castrorum medicatus circumit ignis.

Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant,

Et tamarix non laeta comas eoaque costos

Et panacea potens et Thessala centaurea

Peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,

920

Et larices fumoque grauem serpentibus urunt

Habrotonum et longe nascentis cornua cerui.

Sic nox tuta uiris. At si quis peste diurna

Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis.

Psyllorumque ingens et rapti pugna ueneni.

925

Nam primum tacta designat membra saliua,

Quae cohibet uirus retinetque in uulnere pestem;

Plurima tunc uoluit spumanti carmina lingua

Murmure continuo, nec dat suspiria cursus

Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.

930

Saepe quidem pestis nigris inserta medullis

Excantata fugit; sed si quod tardius audit

Virus et elicitum iussumque exire repugnat,

Tunc superincumbens pallentia uulnera lambit

Ore uenena trahens et siccat dentibus artus

935

Extractamque potens gelido de corpore mortem

Expuit, et cuius morsus superauerit anguis,

Iam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.

Hoc igitur tandem leuior Romana iuuentus

Auxilio late squalentibus errat in aruis.

940

Bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta

Vidit areniuagum surgens fugiensque Catonem.

Iamque illic magis atque magis durescere puluis

Coepit et in terram Libye spissata redire,

Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,

945

Surgere congesto non culta mapalia culmo.

Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae,

Cum primum saeuos contra uidere leones!

Proxima Leptis erat, cuius statione quieta

Exegere hiemem nimbis flammisque carentem.

950

Caesar ut Emathia satiatus clade recessit,

Cetera curarum proiecit pondera soli

Intentus genero; cuius uestigia frustra

Terris sparsa legens fama duce tendit in undas

Threiciasque legit fauces et amore notatum

955

Aequor et Heroas lacrimoso litore turres,

Qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.

Non Asiam breuioris aquae disterminat usquam

Fluctus ab Europa, quamuis Byzantion arto

Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu

960

Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis.

Sigeasque petit famae mirator harenas

Et Simoentis aquas et Graio nobile busto

Rhoetion et multum debentes uatibus umbras.

Circumit exustae nomen memorabile Troiae

965

Magnaque Phoebei quaerit uestigia muri.

Iam siluae steriles et putres robore trunci

Assaraci pressere domos et templa deorum

Iam lassa radice tenent, ac tota teguntur

Pergama dumetis, etiam periere ruinae.

970

Aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis

Anchisae thalamos, quo iudex sederit antro,

Vnde puer raptus caelo, quo uertice Nais

Luxerit Oenone; nullum est sine nomine saxum.

Inscius in sicco serpentem puluere riuum

975

Transierat, qui Xanthus erat; securus in alto

Gramine ponebat gressus: Phryx incola manes

Hectoreos calcare uetat; discussa iacebant

Saxa nec ullius faciem seruantia sacri:

"Herceas" monstrator ait "non respicis aras?"

980

O sacer et magnus uatum labor, omnia fato

Eripis et populis donas mortalibus aeuum.

Inuidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;

Nam, si quid Latiis fas est promittere Musis,

Quantum Zmyrnaei durabunt uatis honores,

985

Venturi me teque legent; Pharsalia nostra

Viuet, et a nullo tenebris damnabimur aeuo.

Vt ducis impleuit uisus ueneranda uetustas,

Erexit subitas congestu caespitis aras

Votaque turicremos non irrita fudit in ignes:

990

"Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas,

Aeneaeque mei, quos nunc Lauinia sedes

Seruat et Alba, lares, et quorum lucet in aris

Ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta uirorum

Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,

995

Gentis Iuleae uestris clarissimus aris

Dat pia tura nepos et uos in sede priori

Rite uocat: date felices in cetera cursus,

Restituam populos; grata uice moenia reddent

Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent."

1000

Sic fatus repetit classes et tota secundis

Vela dedit coris auidusque urgente procella

Iliacas pensare moras Asiamque potentem

Praeuehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.

Septima nox zephyro numquam laxante rudentes

1005

Ostendit Phariis Aegyptia litora flammis.

Sed prius orta dies nocturnam lampada texit

Quam tutas intraret aquas. Ibi plena tumultu

Litora et incerto turbatas murmure uoces

Accipit ac dubiis ueritus se credere regnis

1010

Abstinuit tellure rates. Sed dira satelles

Regis dona ferens medium prouectus in aequor

Colla gerit Magni Phario uelamine tecta

Ac prius infanda commendat crimina uoce:

"Terrarum domitor, Romanae maxime gentis,

1015

Et, quod adhuc nescis, genero secure perempto,

Rex tibi Pellaeus belli pelagique labores

Donat et, Emathiis quod solum defuit armis,

Exhibet; absenti bellum ciuile peractum est:

Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas

1020

Ense iacet nostro. Tanto te pignore, Caesar,

Emimus, hoc tecum percussum est sanguine foedus.

Accipe regna Phari nullo quaesita cruore;

Accipe Niliaci ius gurgitis; accipe, quidquid

Pro Magni ceruice dares, dignumque clientem

1025

Castris crede tuis, cui tantum fata licere

In generum uoluere tuum. Nec uile putaris

Hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.

Hospes auitus erat, depulso sceptra parenti

Reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto

1030

Inuenies operi uel famam consule mundi.

Si scelus est, plus te nobis debere fateris,

Quod scelus hoc non ipse facis." Sic fatus opertum

Detexit tenuitque caput. Iam languida morte

Effigies habitum noti mutauerat oris.

1035

Non primo Caesar damnauit munera uisu

Auertitque oculos; uultus, dum crederet, haesit,

Vtque fidem uidit sceleris tutumque putauit

Iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis

Effudit gemitusque expressit pectore laeto,

1040

Non aliter manifesta potens abscondere mentis

Gaudia quam lacrimis, meritumque immane tyranni

Destruit et generi mauult lugere reuulsum

Quam debere caput. Qui duro membra senatus

Calcarat uultu, qui sicco lumine campos

1045

Viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare

Non audet gemitus. O sors durissima fati!

Huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti,

Qui tibi flendus erat? non mixti foedera tangunt

Te generis, nec nata iubet maerere neposque,

1050

Credis aput populos Pompei nomen amantis

Hoc castris prodesse tuis. Fortasse tyranni

Tangeris inuidia captique in uiscera Magni

Hoc alii licuisse doles quererisque perisse

Vindictam belli raptumque e iure superbi

1055

Victoris generum. Quisquis te flere coegit

Impetus, a uera longe pietate recessit.

Scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,

Necubi suppressus pereat gener. O bene rapta

Arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit

1060

Crimina Romano tristis fortuna pudori,

Quod te non passa est misereri, perfide, Magni

Viuentis! Nec non his fallere uocibus audet

Acquiritque fidem simulati fronte doloris:

"Aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,

1065

Regis dona tui; peius de Caesare uestrum

Quam de Pompeio meruit scelus. unica belli

Praemia ciuilis, uictis donare salutem,

Perdidimus. Quod si Phario germana tyranno

Non inuisa foret, potuissem reddere regi

1070

Quod meruit, fratrique tuum pro munere tali

Misissem, Cleopatra, caput. Secreta quid arma

Mouit et inseruit nostro sua tela labori?

Ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruis

Ius gladio? uestris quaesita licentia regnis?

1075

Non tuleram Magnum mecum Romana regentem:

Te, Ptolomaee, feram? frustra ciuilibus armis

Miscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestas

Altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.

Vertissem Latias a uestro litore proras:

1080

Famae cura uetat, ne non damnasse cruentam

Sed uidear timuisse Pharon. Nec fallere uosmet

Credite uictorem: nobis quoque tale paratum

Litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur

Thessaliae fortuna facit. maiore profecto

1085

Quam metui poterat discrimine gessimus arma:

Exilium generique minas Romamque timebam:

Poena fugae Ptolomaeus erat. Sed parcimus annis

Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannus

Nil uenia plus posse dari. uos condite busto

1090

Tanti colla ducis, sed non ut crimina solum

Vestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro

Et placate caput cineresque in litore fusos

Colligite atque unam sparsis date manibus urnam.

Sentiat aduentum soceri uocesque querentis

1095

Audiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert,

Dum uitam Phario mauult debere clienti,

Laeta dies rapta est populis, concordia mundo

Nostra perit; caruere deis mea uota secundis,

Vt te complexus positis felicibus armis

1100

Affectus a te ueteres uitamque rogarem,

Magne, tuam, dignaque satis mercede laborum

Contentus par esse tibi; tunc pace fideli

Fecissem ut uictus posses ignoscere diuis,

Fecisses ut Roma mihi." Nec talia fatus

1105

Inuenit fletus comitem, nec turba querenti

Credidit; abscondunt gemitus et pectora laeta

Fronte tegunt hilaresque nefas spectare cruentum,

O bona libertas! cum Caesar lugeat, audent.