Lucanus Pharsalia 8

Other sections


Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe

Haemoniae deserta petens dispendia siluae,

Cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem

Magnus agens, incerta fugae uestigia turbat

5

Implicitasque errore uias. pauet ille fragorem

Motorum uentis nemorum, comitumque suorum

Qui post terga redit trepidum laterique timentem

Exanimat. Quamuis summo de culmine lapsus,

Nondum uile sui pretium scit sanguinis esse

10

Seque, memor fati, tantae mercedis habere

Credit adhuc iugulum quantam pro Caesaris ipse

Auulsa ceruice daret. Deserta sequentem

Non patitur tutis fatum celare latebris

Clara uiri facies. Multi, Pharsalica castra

15

Cum peterent nondum fama prodente ruinas,

Occursu stupuere ducis, uertigine rerum

Attoniti; cladisque suae uix ipse fidelis

Auctor erat. Grauis est Magno quicumque malorum

Testis adest. Cunctis ignotus gentibus esse

20

Mallet et obscuro tutus transire per urbes

Nomine; sed poenas longi Fortuna fauoris

Exigit a misero, quae tanto pondere famae

Res premit aduersas fatisque prioribus urget.

Nunc festinatos nimium sibi sentit honores

25

Actaque lauriferae damnat Sullana iuuentae;

Nunc et Corycias classes et Pontica signa

Deiectum meminisse piget. Sic longius aeuum

Destruit ingentis animos et uita superstes

Imperio; nisi summa dies cum fine bonorum

30

Affuit et celeri praeuertit tristia leto,

Dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis

Tradere se fatis audet nisi morte parata?

Litora contigerat per quae Peneius amnis

Emathia iam clade rubens exibat in aequor.

35

Inde ratis trepidum, uentis ac fluctibus impar,

Flumineis uix tuta uadis, euexit in altum:

Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque

Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae,

Exiguam uector pauidus correpsit in alnum.

40

Conscia curarum secretae in litora Lesbi

Flectere uela iubet, qua tunc tellure latebas

Maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis

Emathiae stares. tristes praesagia curas

Exagitant, trepida quatitur formidine somnus,

45

Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis

Rupis in abruptae scopulos extremaque curris

Litora; prospiciens fluctus, nutantia longe

Semper prima uides uenientis uela carinae,

Quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.

50

En ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus!

Quid ferat ignoras; sed nunc tibi summa pauoris,

Nuntius armorum tristis rumorque sinister,

Victus adest coniux. quid perdis tempora luctus?

Cum possis iam flere, times! Tunc puppe propinqua

55

Prosiluit crimenque deum crudele notauit,

Deformem pallore ducem uultusque prementem

Canitiem atque atro squalentis puluere uestis.

Obuia nox miserae caelum lucemque tenebris

Abstulit, atque animam clusit dolor; omnia neruis

60

Membra relicta labant, riguerunt corda, diuque

Spe mortis decepta iacet. Iam fune ligato

Litoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.

Quem postquam propius famulae uidere fideles,

Non ultra gemitus tacitos incessere fatum

65

Permisere sibi, frustraque attollere terra

Semianimem conantur eram, quam pectore Magnus

Ambit et astrictos refouet complexibus artus.

Coeperat in summum reuocato sanguine corpus

Pompei sentire manus maestamque mariti

70

Posse pati faciem; prohibet succumbere fatis

Magnus et immodicos castigat uoce dolores:

"Nobile cur robur fortunae uulnere primo

Femina tantorum titulis insignis auorum

Frangis? Habes aditum mansurae in saecula famae:

75

Laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,

Vnica materia est coniux miser. Erige mentem,

Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum

Quod sum uictus ama; nunc sum tibi gloria maior,

A me quod fasces et quod pia turba senatus

80

Tantaque discessit regum manus. Incipe Magnum

Sola sequi. Deformis adhuc uiuente marito

Summus et augeri uetitus dolor: ultima debet

Esse fides lugere uirum. Tu nulla tulisti

Bello damna meo: uiuit post proelia Magnus,

85

Sed fortuna perit; quod defles, illud amasti."

Vocibus his correpta uiri uix aegra leuauit

Membra solo, talis gemitu rumpente querellas:

"O utinam in thalamos inuisi Caesaris issem

Infelix coniux et nulli laeta marito!

90

Bis nocui mundo; me pronuba ducit Erinys

Crassorumque umbrae, deuotaque manibus illis

Assyrios in castra tuli ciuilia casus,

Praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui

A causa meliore deos. O maxime coniux,

95

O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat

In tantum fortuna caput! Cur impia nupsi,

Si miserum factura fui? Nunc accipe poenas,

Sed quas sponte luam. Quo sit tibi mollius aequor,

Certa fides regum totusque paratior orbis,

100

Sparge mari comitem. Mallem felicibus armis

Dependisse caput; nunc clades denique lustra,

Magne, tuas. ubicumque iaces, ciuilibus armis

Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,

Iulia, crudelis, placataque paelice caesa

105

Magno parce tuo." sic fata iterumque refusa

Coniugis in gremium, cunctorum lumina soluit

In lacrimas. Duri flectuntur pectora Magni,

Siccaque Thessaliae confudit lumina Lesbos.

Tunc Mytilenaeum pleno iam litore uulgus

110

Affatur Magnum: "Si maxima gloria nobis

Semper erit tanti pignus seruasse mariti,

Tu quoque deuotos sacro tibi foedere muros,

Oramus, sociosque lares dignere uel una

Nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta reuisant

115

Saecula, quem ueniens hospes Romanus adoret.

Nulla tibi subeunda magis sunt moenia uicto:

Omnia uictoris possunt sperare fauorem,

Haec iam crimen habent. Quid, quod iacet insula ponto?

Caesar eget ratibus: procerum pars magna coibit

120

Certa loci; noto reparandum est litore fatum.

Accipe templorum cultus aurumque deorum;

Accipe, si terris, si puppibus ista iuuentus

Aptior est; tota, quantum ualet, utere Lesbo.

Accipe: ne Caesar rapiat, tu uictus habeto.

125

Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,

Ne nostram uideare fidem felixque secutus

Et damnasse miser." Tali pietate uirorum

Laetus in aduersis et mundi nomine gaudens

Esse fidem: "Nullum toto mihi" dixit "in orbe

130

Gratius esse solum non paruo pignore uobis

Ostendi; tenuit nostros hac obside Lesbos

Affectus; hic sacra domus carique penates,

Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppem

Ante dedi fugiens, saeui cum Caesaris iram

135

Iam scirem meritam seruata coniuge Lesbon,

Non ueritus tantam ueniae committere uobis

Materiam. Sed iam satis est fecisse nocentes.

Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.

Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,

140

Siue doces populos regesque admittere Magnum,

Seu praestas mihi sola fidem. Nam quaerere certum

Fas quibus in terris, ubi sit scelus. Accipe, numen,

Si quod adhuc mecum est, uotorum extrema meorum:

Da similis Lesbo populos, qui Marte subactum

145

Non intrare suos infesto Caesare portus,

Non exire uetent." Dixit maestamque carinae

Imposuit comitem. cunctos mutare putares

Tellurem patriaeque solum: sic litore toto

Plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae;

150

Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem

Mouerat, ast illam, quam toto tempore belli

Vt ciuem uidere suam, discedere cernens

Ingemuit populus; quam uix, si castra mariti

Victoris peteret, siccis dimittere matres

155

Iam poterant oculis: tanto deuinxit amore

Hos pudor, hos probitas castique modestia uultus,

Quod summissa animis, nulli grauis hospita turbae

Stantis adhuc fati uixit quasi coniuge uicto.

Iam pelago medios Titan demissus ad ignes

160

Nec quibus abscondit nec si quibus exerit orbem

Totus erat: uigiles Pompei pectore curae

Nunc socias adeunt Romani foederis urbes

Et uarias regum mentes, nunc inuia mundi

Arua super nimios soles austrumque iacentis.

165

Saepe labor maestus curarum odiumque futuri

Proiecit fessos incerti pectoris aestus,

Rectoremque ratis de cunctis consulit astris,

Vnde notet terras, quae sit mensura secandi

Aequoris in caelo, Syriam quo sidere seruet,

170

Aut quotus in Plaustro Libyam bene dirigat ignis.

Doctus ad haec fatur taciti seruator Olympi:

"Signifero quaecumque fluunt labentia caelo,

Numquam stante polo miseros fallentia nautas,

Sidera non sequimur; sed qui non mergitur undis

175

Axis inocciduus gemina clarissimus arcto,

Ille regit puppes. Hic cum mihi semper in altum

Surget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,

Bosporon et Scythiae curuantem litora Pontum

Spectamus. Quicquid descendet ab arbore summa

180

Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,

In Syriae portus tendet ratis. Inde Canopos

Excipit australi caelo contenta uagari,

Stella timens borean; illa quoque perge sinistra

Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.

185

Sed quo uela dari, quo nunc pede carbasa tendi

Nostra iubes?" Dubio contra cui pectore Magnus

"Hoc solum toto" respondit "in aequore serua,

Vt sit ab Emathiis semper tua longius oris

Puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas;

190

Cetera da uentis. Comitem pignusque recepi

Depositum: tunc certus eram quae litora uellem,

Nunc portum fortuna dabit." Sic fatur; at ille

Iusto uela modo pendentia cornibus aequis

Torsit et in laeuum puppim dedit, utque secaret,

195

Quas Asinae cautes et quas Chios asperat, undas,

Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentis.

Aequora senserunt motus aliterque secante

Iam pelagus rostro nec idem spectante carina

Mutauere sonum. Non sic moderator equorum,

200

Dexteriore rota laeuum cum circumit axem,

Cogit inoffensae currus accedere metae.

Ostendit terras Titan et sidera texit.

Sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,

Adsequitur Magnum, primusque a litore Lesbi

205

Occurrit natus, procerum mox turba fidelis;

Nam neque deiecto fatis acieque fugato

Abstulerat Magno reges fortuna ministros;

Terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis

Exul habet comites. Iubet ire in deuia mundi

210

Deiotarum, qui sparsa ducis uestigia legit.

"Quando" ait "Emathiis amissus cladibus orbis,

Qua Romanus erat, superest, fidissime regum,

Eoam temptare fidem populosque bibentis

Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.

215

Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas

Medorum penetrare domos Scythicosque recessus

Et totum mutare diem uocesque superbo

Arsacidae perferre meas: "Si foedera nobis

Prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,

220

Per uestros astricta magos, implete pharetras

Armeniosque arcus Geticis intendite neruis;

Si uos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra

Et sequerer duros aeterni Martis Alanos,

Passus Achaemeniis late decurrere campis

225

In tutam trepidos numquam Babylona coegi:

Arua super Cyri Chaldaeique ultima regni,

Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes

Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne

Iam propior quam Persis eram; tamen omnia uincens

230

Sustinui nostris uos tantum desse triumphis,

Solusque e numero regum telluris Eoae

Ex aequo me Parthus adit. Nec munere Magni

Stant semel Arsacidae. Quis enim post uulnera cladis

Assyriae iustas Latii compescuit iras?

235

Tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis

Excedat claustris uetitam per saecula ripam

Zeugmaque Pellaeum. Pompeio uincite, Parthi,

Vinci Roma uolet". Regem parere iubenti

Ardua non piguit, positisque insignibus aulae

240

Egreditur famulo raptos indutus amictus.

In dubiis tutum est inopem simulare tyranno;

Quanto igitur mundi dominis securius aeuum

Verus pauper agit! Dimisso in litore rege,

Ipse per Icariae scopulos Ephesonque relinquens

245

Et placidi Colophona maris spumantia paruae

Radit saxa Sami; spirat de litore Coo

Aura fluens; Gnidon inde fugit claramque relinquit

Sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae

Compensat medio pelagi. Pamphylia puppi

250

Occurrit tellus, nec se committere muris

Ausus adhuc ullis, te primum, parua Phaselis,

Magnus adit; nam te metui uetat incola rarus

Exhaustaeque domus populis, maiorque carinae

Quam tua turba fuit. Tendens hinc carbasa rursus

255

Iam Taurum Tauroque uidet Dipsunta cadentem.

Crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,

Et sibi consultum? Cilicum per litora tutus

Parua puppe fugit. Sequitur pars magna senatus

Ad profugum collecta ducem, paruisque Syhedris,

260

Quo portu mittitque rates recipitque Selinus,

In procerum coetu tandem maesta ora resoluit

Vocibus his Magnus: "Comites bellique fugaeque

Atque instar patriae, quamuis in litore nudo,

In Cilicum terra, nullis circumdatus armis

265

Consultem rebusque nouis exordia quaeram,

Ingentis praestate animos. non omnis in aruis

Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur

Vt nequeam releuare caput cladesque receptas

Excutere. An Libycae Marium potuere ruinae

270

Erigere in fasces et plenis reddere fastis:

Me pulsum leuiore manu Fortuna tenebit?

Mille meae Graio uoluuntur in aequore puppes,

Mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras,

Quam subuertit, opes. Sed me uel sola tueri

275

Fama potest rerum, toto quas gessimus orbe,

Et nomen quod mundus amat. uos pendite regna

Viribus atque fide, Libyam, Parthosque Pharonque,

Quemnam Romanis deceat succurrere rebus.

Ast ego curarum uobis arcana mearum

280

Expromam mentisque meae quo pondera uergant.

Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est:

Ardua quippe fides robustos exigit annos.

Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;

Namque memor generis Carthaginis impia proles

285

Imminet Hesperiae, multusque in pectore uano est

Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum

Et Numidas contingit auos; iam supplice Varo

Intumuit uiditque loco Romana secundo.

Quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.

290

Diuidit Euphrates ingentem gurgite mundum,

Caspiaque immensos seducunt claustra recessus,

Et polus Assyrias alter noctesque diesque

Vertit, et abruptum nostro mare discolor unda

Oceanusque suus. Regnandi sola uoluptas;

295

Celsior in campo sonipes et fortior arcus,

Nec puer aut senior letalis tendere neruos

Segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.

Primi Pellaeas arcu fregere sarisas

Bactraque Medorum sedem, murisque superbam

300

Assyrias Babylona domos. nec pila timentur

Nostra nimis Parthis, audentque in bella uenire

Experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.

Spicula nec solo spargunt fidentia ferro,

Stridula sed multo saturantur tela ueneno;

305

Vulnera parua nocent, fatumque in sanguine summo est.

O utinam non tanta mihi fiducia saeuis

Esset in Arsacidis! Fatis nimis aemula nostris

Fata mouent Medos, multumque in gente deorum est.

Effundam populos alia tellure reuulsos

310

Excitosque suis immittam sedibus ortus.

Quod si nos Eoa fides et barbara fallent

Foedera, uulgati supra commercia mundi

Naufragium Fortuna ferat: non regna precabor

Quae feci. Sat magna feram solacia mortis,

315

Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,

Nil socerum fecisse pie. Sed cuncta reuoluens

Vitae fata meae, semper uenerabilis illa

Orbis parte fui; quantus Maeotida supra,

Quantus aput Tanaim toto conspectus in ortu!

320

Quas magis in terras nostrum felicibus actis

Nomen abit aut unde redit maiore triumpho?

Roma, faue coeptis; quid enim tibi laetius umquam

Praestiterint superi, quam, si ciuilia Partho

Milite bella geras, tantam consumere gentem

325

Et nostris miscere malis? Cum Caesaris arma

Concurrent Medis, aut me fortuna necesse est

Vindicet aut Crassos." Sic fatus murmure sentit

Consilium damnasse uiros; quos Lentulus omnis

Virtutis stimulis et nobilitate dolendi

330

Praecessit dignasque tulit modo consule uoces:

"Sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?

Vna dies mundi damnauit fata? secundum

Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti

Vulneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit

335

Parthorum fortuna pedes? Quid transfuga mundi,

Terrarum totos tractus caelumque perosus,

Auersosque polos alienaque sidera quaeris,

Chaldaeos culture focos et barbara sacra,

Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis

340

Libertatis amor? miserum quid decipis orbem,

Si seruire potes? Te, quem Romana regentem

Horruit auditu, quem captos ducere reges

Vidit ab Hyrcanis Indoque a litore siluis,

Deiectum fatis, humilem fractumque uidebit

345

Extolletque animos Latium uesanus in orbem,

Se simul et Romam Pompeio supplice mensus?

Nil animis fatisque tuis effabere dignum;

Exiget ignorans Latiae commercia linguae

Vt lacrimis se, Magne, roges. Patimurne pudoris

350

Hoc uulnus, clades ut Parthia uindicet ante

Hesperias quam Roma suas? Ciuilibus armis

Elegit te nempe ducem: quid uulnera nostra

In Scythicos spargis populos cladesque latentes?

Quid Parthos transire doces? Solacia tanti

355

Perdit Roma mali, nullos admittere reges,

Sed ciui seruire suo. Iuuat ire per orbem

Ducentem saeuas Romana in moenia gentes

Signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?

Qui solus regum fato celante fauorem

360

Defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset

Auditi uictoris opes aut iungere fata

Tecum, Magne, uolet? non haec fiducia genti est:

Omnis in arctois populus quicumque pruinis

Nascitur, indomitus bellis et mortis amator;

365

Quicquid ad Eoos tractus mundique teporem

Ibitur, emollit gentes clementia caeli.

Illic et laxas uestes et fluxa uirorum

Velamenta uides. Parthus per Medica rura,

Sarmaticos inter campos effusaque plano

370

Tigridis arua solo nulli superabilis hosti est

Libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,

Aspera conscendet montis iuga nec per opacas

Bella geret tenebras incerto debilis arcu

Nec franget nando uiolenti uerticis amnem

375

Nec tota in pugna perfusus sanguine membra

Exiget aestiuum calido sub puluere solem.

Non aries illis, non ulla est machina belli,

Aut fossas implere ualent, Parthoque sequenti

Murus erit quodcumque potest obstare sagittae.

380

Pugna leuis bellumque fugax turmaeque uagantes

Et melior cessisse loco quam pellere miles;

Illita tela dolis, nec Martem comminus usquam

Ausa pati uirtus, sed longe tendere neruos

Et quo ferre uelint permittere uulnera uentis.

385

Ensis habet uires, et gens quaecumque uirorum

Bella gerit gladiis. Nam Medos proelia prima

Exarmant uacuaque iubent remeare pharetra.

Nulla manus illis, fiducia tota ueneni est.

Credis, Magne, uiros, quos in discrimina belli

390

Cum ferro misisse parum est? Temptare pudendum

Auxilium tanti est, toto diuisus ut orbe

A terra moriare tua, tibi barbara tellus

Incumbat, te parua tegant ac uilia busta,

Inuidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?

395

Sed tua sors leuior, quoniam mors ultima poena est

Nec metuenda uiris. At non Cornelia letum

Infando sub rege timet. Num barbara nobis

Est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum

Polluit innumeris leges et foedera taedae

400

Coniugibus thalamique patent secreta nefandi

Inter mille nurus? Epulis uesana meroque

Regia non ullis exceptos legibus audet

Concubitus; tot femineis complexibus unum

Non lassat nox tota marem. Iacuere sorores

405

In regum thalamis sacrataque pignora matres.

Damnat apud gentes sceleris non sponte peracti

Oedipodionias infelix fabula Thebas:

Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto

Nascitur Arsacides? cui fas implere parentem,

410

Quid rear esse nefas? Proles tam clara Metelli

Stabit barbarico coniux millesima lecto.

Quamquam non ulli plus regia, Magne, uacabit

Saeuitia stimulata Venus titulisque uirorum;

Nam quo plura iuuent Parthum portenta, fuisse

415

Hanc sciet et Crassi; ceu pridem debita fatis

Assyriis trahitur cladis captiua uetustae.

Haereat Eoae uulnus miserabile sortis:

Non solum auxilium funesto ab rege petisse,

Sed gessisse prius bellum ciuile pudebit.

420

Nam quod apud populos crimen socerique tuumque

Maius erit quam quod uobis miscentibus arma

Crassorum uindicta perit? Incurrere cuncti

Debuerant in Bactra duces et, ne qua uacarent

Arma, uel arctoum Dacis Rhenique cateruis

425

Imperii nudare latus, dum perfida Susa

In tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.

Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;

Et, si Thessalia bellum ciuile peractum est,

Ad Parthos qui uicit eat. gens unica mundi est

430

De qua Caesareis possim gaudere triumphis.

Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,

Vmbra senis maesti Scythicis confixa sagittis

Ingeret has uoces? "Tu, quem post funera nostra

Vltorem cinerum nudae sperauimus umbrae,

435

Ad foedus pacemque uenis?" Tunc plurima cladis

Occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci

Lustrarunt ceruice duces, ubi nomina tanta

Obruit Euphrates et nostra cadauera Tigris

Detulit in terras ac reddidit. Ire per ista

440

Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem

Thessalia placare potes. quin respicis orbem

Romanum? Si regna times proiecta sub austro

Infidumque Iubam, petimus Pharon aruaque Lagi.

Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos; at inde

445

Gurgite septeno rapidus mare summouet amnis.

Terra suis contenta bonis, non indiga mercis

Aut Iouis; in solo tanta est fiducia Nilo.

Sceptra puer Ptolomaeus habet tibi debita, Magne,

Tutelae commissa tuae. quis nominis umbram

450

Horreat? innocua est aetas; ne iura fidemque

Respectumque deum ueteri speraueris aula:

Nil pudet adsuetos sceptris, mitissima sors est

Regnorum sub rege nouo." Non plura locutus

Impulit huc animos. Quantum spes ultima rerum

455

Libertatis habet! uicta est sententia Magni.

Tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas

Immisere rates, nullas cui praetulit aras

Vndae diua memor Paphiae, si numina nasci

Credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.

460

Haec ubi deseruit Pompeius litora, totos

Emensus Cypri scopulos, quibus exit in austrum,

Inde maris uasti transuerso uertitur aestu;

Nec tenuit gratum nocturno lumine montem

Infimaque Aegypti pugnaci litora uelo

465

Vix tetigit, qua diuidui pars maxima Nili

In uada decurrit Pelusia septimus amnis.

Tempus erat quo Libra pares examinat horas,

Non uno plus aequa die, noctique rependit

Lux minor hibernae uerni solacia damni.

470

Comperit ut regem Casio se monte tenere,

Flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.

Iam rapido speculator eques per litora cursu

Hospitis aduentu pauidam compleuerat aulam.

Consilii uix tempus erat; tamen omnia monstra

475

Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus

Iam placidus senio fractisque modestior annis

(Hunc genuit custos Nili crescentis in arua

Memphis uana sacris; illo cultore deorum

Lustra suae Phoebes non unus uixerat Apis)

480

Consilii uox prima fuit meritumque fidemque

Sacraque defuncti iactauit pignora patris.

Sed melior suadere malis et nosse tyrannos

Ausus Pompeium leto damnare Pothinus:

"Ius et fas multos faciunt, Ptolomaee, nocentes;

485

Dat poenas laudata fides, cum sustinet" inquit

"Quos fortuna premit. Fatis accede deisque

Et cole felices, miseros fuge. Sidera terra

Vt distant et flamma mari, sic utile recto.

Sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta

490

Incipit, euertitque arces respectus honesti.

Libertas scelerum est, quae regna inuisa tuetur,

Sublatusque modus gladiis. Facere omnia saeue

Non impune licet, nisi cum facis. exeat aula

Qui uult esse pius. uirtus et summa potestas

495

Non coeunt; semper metuet quem saeua pudebunt.

Non impune tuos Magnus contempserit annos,

Qui te nec uictos arcere a litore nostro

Posse putat. Neu nos sceptris priuauerit hospes,

Pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,

500

Si regnare piget, damnatae redde sorori.

Aegyptum certe Latiis tueamur ab armis.

Quicquid non fuerit Magni, dum bella geruntur,

Nec uictoris erit. Toto iam pulsus ab orbe,

Postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit

505

Cum qua gente cadat. Rapitur ciuilibus umbris.

Nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,

Cuius Thessalicas saturat pars magna uolucres,

Et metuit gentes, quas uno in sanguine mixtas

Deseruit, regesque timet, quorum omnia mersit;

510

Thessaliaeque reus nulla tellure receptus

Sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.

Iustior in Magnum nobis, Ptolomaee, querellae

Causa data est: quid sepositam semperque quietam

Crimine bellorum maculas Pharon aruaque nostra

515

Victori suspecta facis? cur sola cadenti

Haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata

Conferres poenasque tuas? Iam crimen habemus

Purgandum gladio: quod nobis sceptra senatus

Te suadente dedit, uotis tua fouimus arma.

520

Hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paraui

Non tibi, sed uicto; feriam tua uiscera, Magne,

Malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.

Tene mihi dubitas an sit uiolare necesse,

Cum liceat? Quae te nostri fiducia regni

525

Huc agit, infelix? Populum non cernis inermem

Aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo?

Metiri sua regna decet uiresque fateri.

Tu, Ptolomaee, potes Magni fulcire ruinam,

Sub qua Roma iacet? bustum cineresque mouere

530

Thessalicos audes bellumque in regna uocare?

Ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:

Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?

Nunc uictoris opes et cognita fata lacessis?

Aduersis non desse decet, sed laeta secutos;

535

Nulla fides umquam miseros elegit amicos."

Adsensere omnes sceleri. Laetatur honore

Rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere

Permittant famuli. Sceleri delectus Achillas,

Perfida qua tellus Casiis excurrit harenis

540

Et uada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,

Exiguam sociis monstri gladiisque carinam

Instruit. O superi, Nilusne et barbara Memphis

Et Pelusiaci tam mollis turba Canopi

Hos animos! Sic fata premunt ciuilia mundum?

545

Sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis

Est locus Aegypto, Phariusque admittitur ensis?

Hanc certe seruate fidem, ciuilia bella:

Cognatas praestate manus externaque monstra

Pellite, si meruit tam claro nomine Magnus

550

Caesaris esse nefas. Tanti, Ptolomaee, ruinam

Nominis haut metuis caeloque tonante profanas

Inseruisse manus, impure ac semiuir, audes?

Non domitor mundi nec ter Capitolia curru

Inuectus regumque potens uindexque senatus

555

Victorisque gener: Phario satis esse tyranno

Quod poterat, Romanus erat. Quid uiscera nostra

Scrutaris gladio? nescis, puer improbe, nescis,

Quo tua sit fortuna loco; iam iure sine ullo

Nili sceptra tenes; cecidit ciuilibus armis,

560

Qui tibi regna dedit. Iam uento uela negarat

Magnus et auxilio remorum infanda petebat

Litora; quem contra non longa uecta biremi

Appulerat scelerata manus, Magnoque patere

Fingens regna Phari, celsae de puppe carinae

565

In paruam iubet ire ratem litusque malignum

Incusat bimaremque uadis frangentibus aestum,

Qui uetet externas terris appellere classes.

Quod nisi fatorum leges intentaque iussu

Ordinis aeterni miserae uicinia mortis

570

Damnatum leto traherent ad litora Magnum,

Non ulli comitum sceleris praesagia derant:

Quippe fides si pura foret, si regia Magno,

Sceptrorum auctori, uera pietate pateret,

Venturum tota Pharium cum classe tyrannum.

575

Sed cedit fatis classemque relinquere iussus

Obsequitur, letumque iuuat praeferre timori.

Ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,

Hoc magis impatiens egresso desse marito

Quod metuit clades. "Remane, temeraria coniux,

580

Et tu, nate, precor, longeque e litore casus

Expectate meos et in hac ceruice tyranni

Explorate fidem." Dixit; sed surda uetanti

Tendebat geminas amens Cornelia palmas:

"Quo sine me, crudelis, abis? Iterumne relinquor,

585

Thessalicis summota malis? Numquam omine laeto

Distrahimur miseri. Poteras non flectere puppim,

Cum fugeres, alio latebrisque relinquere Lesbi,

Omnibus a terris si nos arcere parabas?

An tantum in fluctus placeo comes?" Haec ubi frustra

590

Effudit, prima pendet tamen anxia puppe

Attonitoque metu nec quoquam auertere uisus

Nec Magnum spectare potest. Stetit anxia classis

Ad ducis euentum, metuens non arma nefasque

Sed ne summissis precibus Pompeius adoret

595

Sceptra sua donata manu. Transire parantem

Romanus Pharia miles de puppe salutat

Septimius, qui (pro superum pudor!) arma satelles

Regia gestabat posito deformia pilo,

Immanis, uiolentus, atrox nullaque ferarum

600

Mitior in caedes. Quis non, Fortuna, putasset

Parcere te populis, quod bello haec dextra uacaret,

Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?

Disponis gladios, ne quo non fiat in orbe,

Heu! facinus ciuile tibi. uictoribus ipsis

605

Dedecus et numquam superum caritura pudore

Fabula: Romanus regi sic paruit ensis,

Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,

Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet

Septimium fama? Scelus hoc quo nomine dicent,

610

Qui Bruti dixere nefas? Iam uenerat horae

Terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum

Perdiderat iam iura sui. Tum stringere ferrum

Regia monstra parant. ut uidit comminus ensis,

Inuoluit uultus atque, indignatus apertum

615

Fortunae praebere, caput; tunc lumina pressit

Continuitque animam, ne quas effundere uoces

Vellet et aeternam fletu corrumpere famam.

Sed postquam mucrone latus funestus Achillas

Perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum

620

Respexitque nefas seruatque immobile corpus

Seque probat moriens atque haec in pectore uoluit:

"Saecula Romanos numquam tacitura labores

Attendunt, aeuumque sequens speculatur ab omni

Orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.

625

Fata tibi longae fluxerunt prospera uitae;

Ignorant populi, si non in morte probaris,

An scieris aduersa pati. Ne cede pudori

Auctoremque dole fati: quacumque feriris,

Crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,

630

Sum tamen, o superi, felix, nullique potestas

Hoc auferre deo. Mutantur prospera uita:

Non fit morte miser. uidet hanc Cornelia caedem

Pompeiusque meus. Tanto patientius, oro,

Clude, dolor, gemitus; natus coniuxque peremptum,

635

Si mirantur, amant." Talis custodia Magno

Mentis erat; ius hoc animi morientis habebat.

At non tam patiens Cornelia cernere saeuum,

Quam perferre, nefas, miserandis aethera complet

Vocibus: "O coniux, ego te scelerata peremi.

640

Letiferae tibi causa morae fuit auia Lesbos,

Et prior in Nili peruenit litora Caesar;

Nam cui ius alii sceleris? Sed quisquis in istud

A superis immisse caput uel Caesaris irae

Vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa

645

Viscera sint Magni; properas atque ingeris ictus,

Qua uotum est uicto. Poenas non morte minores

Pendat et ante meum uideat caput. haut ego culpa

Libera bellorum, quae matrum sola per undas

Et per castra comes nullis absterrita fatis,

650

Victum, quod reges etiam timuere, recepi.

Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?

Perfide, parcebas? te fata extrema petente

Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.

Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,

655

Aut laqueum collo tortosque aptare rudentis,

Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem;

Pompeio praestare potest quod Caesaris armis

Imputet. O saeui, properantem in fata tenetis?

Viuis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est

660

Iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem,

Seruor uictori." Sic fata interque suorum

Lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.

At Magni cum terga sonent et pectora ferro,

Permansisse decus sacrae uenerabile formae

665

Iratamque deis faciem, nil ultima mortis

Ex habitu uultuque uiri mutasse fatentur

Qui lacerum uidere caput. Nam saeuus in ipso

Septimius sceleris maius scelus inuenit actu

Ac retegit sacros scisso uelamine uultus

670

Semianimis Magni spirantiaque occupat ora

Collaque in obliquo ponit languentia transtro.

Tunc neruos uenasque secat nodosaque frangit

Ossa diu; nondum artis erat caput ense rotare.

At postquam trunco ceruix abscisa recessit,

675

Vindicat hoc Pharius dextra gestare satelles.

Degener atque operae miles Romane secundae,

Pompei diro sacrum caput ense recidis,

Vt non ipse feras? O summi fata pudoris!

Impius ut Magnum nosset puer, illa uerenda

680

Regibus hirta coma et generosa fronte decora

Caesaries comprensa manu est, Pharioque ueruto,

Dum uiuunt uultus atque os in murmura pulsant

Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,

Suffixum caput est, quo numquam bella iubente

685

Pax fuit; hoc leges Campumque et rostra mouebat,

Hac facie Fortuna tibi Romana placebas.

Nec satis infando fuit hoc uidisse tyranno,

Vult sceleris superesse fidem. Tunc arte nefanda

Summota est capiti tabes, raptoque cerebro

690

Adsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto

Vmor, et infuso facies solidata ueneno est.

Vltima Lageae stirpis perituraque proles,

Degener, incestae sceptris cessure sorori,

Cum tibi sacrato Macedon seruetur in antro

695

Et regum cineres extructo monte quiescant,

Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam

Pyramides claudant indignaque Mausolea,

Litora Pompeium feriunt, truncusque uadosis

Huc illuc iactatur aquis! Adeone molesta

700

Totum cura fuit socero seruare cadauer?

Hac Fortuna fide Magni tam prospera fata

Pertulit, hac illum summo de culmine rerum

Morte petit cladesque omnis exegit in uno

Saeua die, quibus immunes tot praestitit annos

705

Pompeiusque fuit qui numquam mixta uideret

Laeta malis, felix nullo turbante deorum

Et nullo parcente miser; semel impulit illum

Dilata Fortuna manu. Pulsatur harenis,

Carpitur in scopulis hausto per uulnera fluctu,

710

Ludibrium pelagi, nullaque manente figura

Vna nota est Magno capitis iactura reuulsi.

Ante tamen Pharias uictor quam tangat harenas,

Pompeio raptim tumulum fortuna parauit,

Ne iaceat nullo uel ne meliore sepulchro:

715

E latebris pauidus decurrit ad aequora Cordus;

Quaestor ab Idalio Cinyraeae litore Cypri

Infaustus Magni fuerat comes. Ille per umbras

Ausus ferre gradum uictum pietate timorem

Compulit, ut mediis quaesitum corpus in undis

720

Duceret ad terram traheretque in litora Magnum.

Lucis maesta parum per densas Cynthia nubes

Praebebat; cano sed discolor aequore truncus

Conspicitur. Tenet ille ducem complexibus artis

Eripiente mari; tunc uictus pondere tanto

725

Expectat fluctus pelagoque iuuante cadauer

Impellit. Postquam sicco iam litore sedit,

Incubuit Magno lacrimasque effundit in omne

Vulnus et ad superos obscuraque sidera fatur:

"Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra

730

Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra

Vt ferat e membris Eoos fumus odores,

Vt Romana suum gestent pia colla parentem,

Praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos,

Vt resonent tristi cantu fora, totus ut ignes

735

Proiectis maerens exercitus ambiat armis.

Da uilem Magno plebei funeris arcam,

Quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;

Robora non desint misero nec sordidus ustor.

Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso

740

Crine iacet subicique facem complexa maritum

Imperat, extremo sed abest a munere busti

Infelix coniunx nec adhuc a litore longe est."

Sic fatus paruos iuuenis procul aspicit ignes

Corpus uile suis nullo custode cremantis.

745

Inde rapit flammas semustaque robora membris

Subducit. "Quaecumque es" ait "neglecta nec ulli

Cara tuo, sed Pompeio felicior umbra,

Quod iam compositum uiolat manus hospita bustum,

Da ueniam; si quid sensus post fata relictum,

750

Cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri,

Teque pudet sparsis Pompei manibus uri."

Sic fatus plenusque sinus ardente fauilla

Peruolat ad truncum, qui fluctu paene relatus

Litore pendebat. Summas dimouit harenas

755

Et collecta procul lacerae fragmenta carinae

Exigua trepidus posuit scrobe. Nobile corpus

Robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt;

Admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.

Ille sedens iuxta flammas: "O maxime" dixit

760

"Ductor et Hesperii maiestas nominis una,

Si tibi iactatu pelagi, si funere nullo

Tristior iste rogus, manes animamque potentem

Officiis auerte meis: iniuria fati

Hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,

765

Ne fera, ne uolucres, ne saeui Caesaris ira

Audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam:

Romana succensa manu est. Fortuna recursus

Si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent

Tam sacri cineres; sed te Cornelia, Magne,

770

Accipiet notaque manu transfundet in urnam.

Interea paruo signemus litora saxo,

Vt nota sit busti; si quis placare peremptum

Forte uolet plenos et reddere mortis honores,

Inueniat trunci cineres et norit harenas,

775

Ad quas, Magne, tuum referat caput." Haec ubi fatus,

Excitat inualidas admoto fomite flammas.

Carpitur et lentum Magnus destillat in ignem

Tabe fouens bustum. Sed iam percusserat astra

Aurorae promissa dies: ille ordine rupto

780

Funeris attonitus latebras in litore quaerit.

Quam metuis, demens, isto pro crimine poenam,

Quo te Fama loquax omnis accepit in annos?

Condita laudabit Magni socer impius ossa.

I modo securus ueniae fassusque sepulchrum

785

Posce caput. Cogit pietas imponere finem

Officio. Semusta rapit resolutaque nondum

Ossa satis neruis et inustis plena medullis

Aequorea restinguit aqua congestaque in unum

Parua clusit humo. Tunc, ne leuis aura retectos

790

Auferret cineres, saxo compressit harenam,

Nautaque ne bustum religato fune moueret,

Inscripsit sacrum semusto stipite nomen:

"Hic situs est Magnus." Placet hoc, Fortuna, sepulchrum

Dicere Pompei, quo condi maluit illum,

795

Quam terra caruisse socer? Temeraria dextra,

Cur obicis Magno tumulum manesque uagantis

Includis? Situs est, qua terra extrema refuso

Pendet in Oceano: Romanum nomen et omne

Imperium Magno tumuli est modus; obrue saxa

800

Crimine plena deum: si tota est Herculis Oete

Et iuga tota uacant Bromio Nyseia, quare

Vnus in Aegypto est Magni lapis? omnia Lagi

Rura tenere potest. Si nullo caespite nomen

Haeserit, erremus populi cinerumque tuorum,

805

Magne, metu nullas Nili calcemus harenas.

Quod si tam sacro dignaris nomine saxum,

Adde actus tantos monumentaque maxima rerum,

Adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella

Armaque Sertori reuocato consule uicta

810

Et currus quos egit eques, commercia tuta

Gentibus et pauidos Cilicas maris; adde subactam

Barbariem gentesque uagas et quicquid in euro

Regnorum boreaque iacet. Dic semper ab armis

Ciuilem repetisse togam, ter curribus actis

815

Contentum multos patriae donasse triumphos.

Quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum

Non ullis plenum titulis, non ordine tanto

Fastorum, solitumque legi super alta deorum

Culmina et extructos spoliis hostilibus arcus

820

Haut procul est ima Pompei nomen harena

Depressum tumulo, quod non legat aduena rectus,

Quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.

Noxia ciuili tellus Aegyptia fato,

Haut equidem inmerito Cumanae carmine uatis

825

Cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora

Hesperius miles ripasque aestate tumentis.

Quid tibi, saeua, precer pro tanto crimine, tellus?

Vertat aquas Nilus, quo nascitur, orbe retentus,

Et steriles egeant hibernis imbribus agri,

830

Totaque in Aethiopum putres soluaris harenas.

Nos in templa tuam Romana accepimus Isim

Semideosque canes et sistra iubentia luctus

Et, quem tu plangens hominem testaris, Osirim:

Tu nostros, Aegypte, tenes in puluere manes.

835

Tu quoque, cum saeuo dederis iam templa tyranno,

Nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;

Exul adhuc iacet umbra ducis. Si saecula prima

Victoris timuere minas, nunc excipe saltem

Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu

840

Inuisa tellure sedent. Quis busta timebit?

Quis sacris dignam mouisse uerebitur umbram?

Imperet hoc nobis utinam scelus et uelit uti

Nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,

Si mihi contingat manes transferre reuulsos

845

Ausoniam, si tale ducis uiolare sepulchrum.

Forsitan aut sulco sterili cum poscere finem

A superis aut Roma uolet feralibus austris

Ignibus aut nimiis aut terrae tecta mouenti,

Consilio iussuque deum transibis in urbem,

850

Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.

Nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen

Ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas

Spectator Nili, quis rubri stagna profundi

Aut Arabum portus mercis mutator Eoae,

855

Magne, petet, quem non tumuli uenerabile saxum

Et cinis in summis forsan turbatus harenis

Auertet manesque tuos placare iubebit

Et Casio praeferre Ioui? Nil ista nocebunt

Famae busta tuae: templis auroque sepultus

860

Vilior umbra fores; nunc es pro numine summo

Hoc tumulo, Fortuna, iacens: augustius aris

Victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.

Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt,

Inclusum Tusco uenerantur caespite fulmen.

865

Proderit hoc olim, quod non mansura futuris

Ardua marmoreo surrexit pondere moles.

Pulueris exigui sparget non longa uetustas

Congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt

Argumenta tuae. ueniet felicior aetas,

870

Qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud,

Atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum

Tam mendax Magni tumulo, quam Creta Tonantis.