Lucanus Pharsalia 6

Altre sezioni


Postquam castra duces, pugnae iam mente, propinqui

Imposuere iugis admotaque comminus arma

Parque suum uidere dei, capere omnia Caesar

Moenia Graiorum spernit Martemque secundum

5

Iam nisi de genero fatis debere recusat.

Funestam mundo uotis petit omnibus horam,

In casus quae cuncta ferat; placet alea fati

Alterutrum mersura caput. Ter collibus omnis

Explicuit turmas et signa minantia pugnam,

10

Testatus numquam Latiae se desse ruinae.

Vt uidet ad nullos exciri posse tumultus

In pugnam generum, sed clauso fidere uallo,

Signa mouet tectusque uia dumosa per arua

Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.

15

Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,

Quemque uocat collem Taulantius incola Petram,

Insedit castris Ephyreaque moenia seruat,

Defendens tutam uel solis turribus urbem.

Non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur

20

Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat,

Cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis;

Sed munimen habet nullo quassabile ferro

Naturam sedemque loci; nam clausa profundo

Vndique praecipiti scopulisque uomentibus aequor

25

Exiguo debet, quod non est insula, colli.

Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,

Ioniumque furens, rabido cum tollitur austro,

Templa domosque quatit spumatque in culmina pontus.

Hic auidam belli rapuit spes improba mentem

30

Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem

Cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.

Metatur terras oculis, nec caespite tantum

Contentus fragili subitos attollere muros,

Ingentis cautes auulsaque saxa metallis

35

Graiorumque domos direptaque moenia transfert.

Extruitur quod non aries impellere saeuus,

Quod non ulla queat uiolenti machina belli;

Franguntur montes planumque per ardua Caesar

Ducit opus: pandit fossas turritaque summis

40

Disponit castella iugis, magnoque recessu

Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua

Et siluas, uastaque feras indagine claudit.

Non desunt campi, non desunt pabula Magno,

Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.

45

Flumina tot cursus illic exorta fatigant,

Illic mersa suos, operumque ut summa reuisat,

Defessus Caesar mediis intermanet agris.

Nunc uetus Iliacos attollat fabula muros

Ascribatque deis; fragili circumdata testa

50

Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi:

En quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,

Assyriis quantum populis telluris eoae

Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu

Raptum clausit opus. Tanti periere labores;

55

Tot potuere manus aut iungere Seston Abydo

Ingestoque solo Phrixeum elidere pontum

Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis

Et ratibus longae flexus donare Maleae

Aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,

60

In melius mutare locum. coit area belli:

Hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,

Hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;

Aestuat angusta rabies ciuilis harena.

Prima quidem surgens operum structura fefellit

65

Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis

Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,

Aut uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,

Vnda Caledonios fallit turbata Britannos.

Vt primum uasto saeptas uidet aggere terras,

70

Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra

Diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma

Laxet et effuso claudentem milite tendat,

Ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri,

Parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae

75

Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,

Quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris

In mare descendit, si nusquam torqueat amnem.

Classica nulla sonant iniussaque tela uagantur,

Et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.

80

Maior cura duces miscendis abstrahit armis:

Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,

Quae currens obtriuit eques; gradibusque citatis

Vngula frondentem discussit cornea campum.

Belliger attonsis sonipes defessus in aruis,

85

Aduectos cum plena ferant praesepia culmos,

Ore nouas poscens moribundus labitur herbas

Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.

Corpora dum soluit tabes et digerit artus,

Traxit iners caelum fluidae contagia pestis

90

Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis

Emittit Stygium nebulosis aera saxis,

Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.

Inde labant populi, caeloque paratior unda

Omne pati uirus durauit uiscera caeno.

95

Iam riget atra cutis distentaque lumina rumpit,

Igneaque in uultus et sacro feruida morbo

Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.

Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,

Nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,

100

Sed languor cum morte uenit, turbaque cadentum

Aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis

Corpora; nam miseros ultra tentoria ciues

Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores

A tergo pelagus pulsusque aquilonibus aer

105

Litoraque et plenae peregrina messe carinae.

At liber terrae spatiosis collibus hostis

Aere non pigro nec inertibus angitur undis,

Sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta

Obsidione, famem. Nondum turgentibus altam

110

In segetem culmis cernit miserabile uulgus

In pecudum cecidisse cibos et carpere dumos

Et foliis spoliare nemus letumque minantis

Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas;

Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu

115

Quaeque per abrasas utero demittere fauces,

Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis

Diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.

Vt primum libuit ruptis euadere claustris

Pompeio cunctasque sibi permittere terras,

120

Non obscura petit latebrosae tempora noctis

Et raptum furto soceri cessantibus armis

Dedignatur iter: latis exire ruinis

Quaerit et impulso turres confringere uallo

Perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.

125

Opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,

Qua Minuci castella uacant et confraga densis

Arboribus dumeta tegunt. Hic puluere nullo

Proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.

Tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,

130

Tot cecinere tubae. Ne quid uictoria ferro

Deberet, pauor attonitos confecerat hostes.

Quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti,

Debuerant quo stare loco; qui uulnera ferrent,

Iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.

135

Tum piceos uoluunt immissae lampades ignes,

Tum quassae nutant turres lapsumque minantur.

Roboris impacti crebros uomit agger ad ictus.

Iam Pompeianae celsi super ardua ualli

Exierant aquilae, iam mundi iura patebant:

140

Quem non mille simul turmis nec Caesare toto

Auferret Fortuna locum, uictoribus unus

Eripuit uetuitque capi seque arma tenente

Ac nondum strato Magnum uicisse negauit.

Scaeua uiro nomen; castrorum in plebe merebat

145

Ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo

Promotus Latiam longo gerit ordine uitem;

Pronus ad omne nefas et qui nesciret, in armis

Quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.

Hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto

150

Tuta fugae cernit: "Quo uos pauor" inquit "adegit

Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?

O famuli turpes, seruum pecus, absque cruore

Terga datis morti? Cumulo uos desse uirorum

Non pudet et bustis interque cadauera quaeri?

155

Non ira saltem, iuuenes, pietate remota

Stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis,

Nos sumus electi. non paruo sanguine Magni

Iste dies ierit. Peterem felicior umbras

Caesaris in uultu; testem hunc Fortuna negauit:

160

Pompeio laudante cadam. Confringite tela

Pectoris impulsu iugulisque retundite ferrum.

Iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,

Securasque fragor concussit Caesaris aures.

Vicimus, o socii; ueniet qui uindicet arces,

165

Dum morimur." Mouit tantum uox illa furorem

Quantum non primo succendunt classica cantu,

Mirantesque uirum atque auidi spectare sequuntur

Scituri iuuenes, numero deprensa locoque

An plus quam mortem uirtus daret. Ille ruenti

170

Aggere consistit primumque cadauera plenis

Turribus euoluit subeuntisque obruit hostis

Corporibus; totaeque uiro dant tela ruinae

Roboraque et moles, hosti seque ipse minatur.

Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto

175

Detrudit muris et ualli summa tenentis

Amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo

Ac male defensum fragili compage cerebrum

Dissipat; alterius flamma crinesque genasque

Succendit; strident oculis ardentibus ignes.

180

Vt primum cumulo crescente cadauera murum

Admouere solo, non segnior extulit illum

Saltus et in medias iecit super arma cateruas,

Quam per summa rapit celerem uenabula pardum.

Tunc densos inter cuneos compressus et omni

185

Vallatus bello uincit, quem respicit, hostem.

Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro;

Percussum Scaeuae frangit, non uulnerat hostem

Perdidit ensis opus, frangit sine uulnere membra.

Illum tota premit moles, illum omnia tela.

190

Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,

Parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum

Atque uirum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,

Et galeae fragmenta cauae compressa perurunt

Tempora, nec quidquam nudis uitalibus obstat

195

Iam praeter stantis in summis ossibus hastas.

Quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis

Perditis haesuros numquam uitalibus ictus?

Hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis

Obruat aut uasti muralia pondera saxi;

200

Hunc aries ferro ballistaque limite torta

Promoueat. Stat non fragilis pro Caesare murus

Pompeiumque tenet; iam pectora non tegit armis,

Ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse

Aut culpa uixisse sua, tot uulnera belli

205

Solus obit densamque ferens in pectore siluam

Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.

Par pelagi monstris, Libycae sic belua terrae

Sic Libycus densis elephans oppressus ab armis

Omne repercussum squalenti missile tergo

210

Frangit et haerentis mota cute discutit hastas;

Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem

Confixae stant tela ferae; tot facta sagittis,

Tot iaculis unam non explent uulnera mortem.

Dictaea procul ecce manu Gortynis harundo

215

Tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni

In caput atque oculi laeuum descendit in orbem.

Ille moras ferri neruorum et uincula rumpit

Affixam uellens oculo pendente sagittam

Intrepidus telumque suo cum lumine calcat.

220

Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,

Cum iaculum parua Libys amentauit habena,

Se rotat in uulnus telumque irata receptum

Impetit et secum fugientem circumit hastam.

Perdiderat uultum rabies; stetit imbre cruento

225

Informis facie. Laetus fragor aethera pulsat

Victorum; maiora uiris e sanguine paruo

Gaudia non faceret conspectum in Caesare uulnus.

Ille tegens alta suppressum mente furorem

Mitis et a uultu penitus uirtute remota

230

"Parcite" ait "ciues; procul hinc auertite ferrum,

Collatura meae nil sunt iam uulnera morti:

Non eget ingestis, sed uulsis pectore telis.

Tollite et in Magni uiuentem ponite castris;

Hoc uestro praestate duci; sit Scaeua relicti

235

Caesaris exemplum potius quam mortis honestae."

Credidit infelix simulatis uocibus Aulus

Nec uidit recto gladium mucrone trementem

Membraque captiui pariter laturus et arma

Fulmineum mediis excepit faucibus ensem.

240

Incaluit uirtus atque una caede refectus

"Soluat" ait "poenas, Scaeuam quicumque subactum

Sperauit; pacem gladio si quaerit ab isto

Magnus, adorato summittat Caesare signa.

An similem uestri segnemque ad fata putatis?

245

Pompei uobis minor est causaeque senatus

Quam mihi mortis amor." Simul haec effatur, et altus

Caesareas puluis testatur adesse cohortes.

Dedecus hic belli Magno crimenque remisit,

Ne solum totae fugerent te, Scaeua, cateruae.

250

Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso

Vires pugna dabat. Labentem turba suorum

Excipit atque umeris defectum imponere gaudet.

Ac uelut inclusum perfosso in pectore numen

Et uiuam magnae speciem Virtutis adorant

255

Telaque confixis certant euellere membris

Exornantque deos ac nudum pectore Martem

Armis, Scaeua, tuis, felix hoc nomine famae,

Si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset

Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.

260

Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis

Templa potes, non tu laetis ululare triumphis.

Infelix, quanta dominum uirtute parasti!

Non magis hac Magnus castrorum parte repulsus

Intra claustra piger dilato Marte quieuit,

265

Quam mare lassatur, cum se tollentibus euris

Frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti

Montis adest seramque sibi parat unda ruinam.

Hinc uicina petens placido castella profundo

Incursu gemini Martis rapit armaque late

270

Spargit et effuso laxat tentoria campo,

Mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.

Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas

Excurrit ripas et totos concutit agros,

Succubuit si qua tellus cumuloque furentem

275

Vndarum non passa ruit, tunc flumine toto

Transit et ignotos aperit sibi gurgite campos;

Illos terra fugit dominos, his rura colonis

Accedunt donante Pado. uix proelia Caesar

Senserat, elatus specula quae prodidit ignis:

280

Inuenit impulsos presso iam puluere muros,

Frigidaque ut ueteris deprendit signa ruinae;

Accendit pax ipsa loci mouitque furorem

Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.

Ire uel in clades properat, dum gaudia turbet.

285

Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma

Segnius haud uidit quam malo nauta tremente

Omnia subducit Circaeae uela procellae,

Agminaque interius muro breuiore recepit,

Densius ut parua disponeret arma corona.

290

Transierat primi Caesar munimina ualli

Cum super e totis immisit collibus arma

Effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.

Non sic Aetnaeis habitans in uallibus horret

Enceladum, spirante noto, cum tota cauernas

295

Egerit et torrens in campos defluit Aetna,

Caesaris ut miles, glomerato puluere uictus

Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris,

Hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo

Fata ruit. Totus mitti ciuilibus armis

300

Vsque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis

Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,

Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo

Si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit

Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,

305

Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata!

Non Vticae Libye clades, Hispania Mundae

Flesset et infando pollutus sanguine Nilus

Nobilius Phario gestasset rege cadauer,

Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas

310

Poenorumque umbras placasset sanguine fuso

Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.

Vltimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum,

Exire e mediis potuit Pharsalia fatis.

Deserit auerso possessam numine sedem

315

Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.

Arma secuturum soceri quacumque fugasset

Temptauere suo comites deuertere Magnum

Hortatu, patrias sedes atque hoste carentem

Ausoniam peteret. "Numquam me Caesaris" inquit

320

"Exemplo reddam patria, numquamque uidebit

Me nisi dimisso redeuntem milite Roma.

Hesperiam potui motu surgente tenere,

Si uellem patriis aciem committere templis

Ac medio pugnare foro. Dum bella relegem,

325

Extremum Scythici transcendam frigoris orbem

Ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem

Eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?

A potius, ne quid bello patiaris in isto,

Te Caesar putet esse suam." Sic fatus in ortus

330

Phoebeos condixit iter terraeque secutus

Deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,

Contigit Emathiam, bello quam fata parabant.

Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis

Attollit Titan, rupes Ossaea coercet;

335

Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,

Pelion opponit radiis nascentibus umbras;

At medios ignes caeli rapidique Leonis

Solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.

Excipit aduersos zephyros et Iapyga Pindus

340

Et maturato praecidit uespere lucem;

Nec metuens imi borean habitator Olympi

Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.

Hos inter montis, media qui ualle premuntur,

Perpetuis quondam latuere paludibus agri,

345

Flumina dum campi retinent nec peruia Tempe

Dant aditus pelagi stagnumque implentibus unus

Crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo

Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam

Sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis

350

Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis

Eminet et, prima Rhoeteia litora pinu

Quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira

Flebile Pieridum, Trachin pretioque nefandae

Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris

355

Atque olim Larisa potens, ubi nobile quondam

Nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebas

Monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul

Colla caputque ferens supremo tradidit igni

Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agaue.

360

Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.

Purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas

Ionio fluit inde mari, nec fortior undis

Labitur auectae pater Isidis et tuus, Oeneu,

Paene gener crassis oblimat Echinadas undis,

365

Et Meleagream maculatus sanguine Nessi

Euenos Calydona secat. Ferit amne citato

Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro

Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi,

Quique nec umentis nebulas nec rore madentem

370

Aera nec tenues uentos suspirat, Anauros,

Et quisquis pelago per se non cognitus amnis

Peneo donauit aquas. It gurgite rapto

Apidanos numquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.

Accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque.

375

Solus, in alterius nomen cum uenerit undae,

Defendit Titaresos aquas lapsusque superne

Gurgite Penei pro siccis utitur aruis;

Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem

Et capitis memorem fluuii contagia uilis

380

Nolle pati superumque sibi seruare timorem.

Vt primum emissis patuerunt amnibus arua,

Pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;

Mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum;

Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni

385

Et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.

Illic semiferos Ixionidas Centauros

Feta Pelethroniis nubes effudit in antris:

Aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,

Teque sub Oetaeo torquentem uertice uulsas,

390

Rhoete ferox, quas uix boreas inuerteret, ornos,

Hospes et Alcidae magni, Phole, teque per amnem

Improbe Lernaeas uector passure sagittas,

Teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens

Impetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.

395

Hac tellure feri micuerunt semina Martis.

Primus ab aequorea percussis cuspide saxis

Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,

Exiluit, primus chalybem frenosque momordit

Spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.

400

Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus

Terrenum ignotas hominem proiecit in undas.

Primus Thessalicae rector telluris Ionos

In formam calidae percussit pondera massae,

Fudit et argentum flammis aurumque moneta

405

Fregit et immensis coxit fornacibus aera.

Illic quod populos scelerata impegit in arma,

Diuitias numerare datum est. Hinc maxima serpens

Descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,

Vnde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.

410

Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,

Inseruit celsis prope se cum Pelion astris

Sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.

Hac ubi damnata fatis tellure locarunt

Castra duces, cunctos belli praesaga futuri

415

Mens agitat, summique grauem discriminis horam

Aduentare palam est, propius iam fata moueri.

Degeneres trepidant animi peioraque uersant;

Ad dubios pauci praesumpto robore casus

Spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti

420

Sextus erat, Magno proles non digna parente,

Qui mox Scyllaeis exul grassatus in undis

Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.

Qui stimulante metu fati praenoscere cursus

Impatiensque morae uenturisque omnibus aeger

425

Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra

Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix

Aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra

Fata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli

Seruet et Assyria scrutetur sidera cura,

430

Aut si quid tacitum, sed fas erat. Ille supernis

Detestanda deis saeuorum arcana magorum

Nouerat et tristis sacris feralibus aras,

Vmbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat

Scire parum superos. uanum saeuumque furorem

435

Adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris

Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri

Transierit, quarum quidquid non creditur ars est.

Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes

Rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes

440

Arcanum ferale magos. Ibi plurima surgunt

Vim factura deis, et terris hospita Colchis

Legit in Haemoniis, quas non aduexerat, herbas.

Impia tot populis, tot surdas gentibus aures

Caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.

445

Vna per aetherios exit uox illa recessus

Verbaque ad inuitum perfert cogentia numen,

Quod non cura poli caelique uolubilis umquam

Auocat. Infandum tetigit cum sidera murmur

Tunc Babylon Persea licet secretaque Memphis

450

Omne uetustorum soluat penetrale magorum,

Abducet superos alienis Thessalis aris.

Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit

Non fatis addictus amor, flammisque seueri

Illicitis arsere senes. nec noxia tantum

455

Pocula proficiunt aut cum turgentia suco

Frontis amaturae subducunt pignora fetae:

Mens hausti nulla sanie polluta ueneni

Excantata perit. Quos non concordia mixti

Alligat ulla tori blandaeque potentia formae,

460

Traxerunt torti magica uertigine fili.

Cessauere uices rerum, dilataque longa

Haesit nocte dies; legi non paruit aether,

Torpuit et praeceps audito carmine mundus,

Axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens

465

Miratur non ire polos. Nunc omnia complent

Imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo

Et tonat ignaro caelum Ioue; uocibus isdem

Vmentis late nebulas nimbosque solutis

Excussere comis. uentis cessantibus aequor

470

Intumuit; rursus uetitum sentire procellas

Conticuit turbante noto, puppimque ferentes

In uentum tumuere sinus. De rupe pependit

Abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit

Non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas;

475

Maeander direxit aquas, Rhodanumque morantem

Praecipitauit Arar. Summisso uertice montes

Explicuere iugum; nubes suspexit Olympus,

Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,

Dimaduere niues. impulsam sidere Tethyn

480

Reppulit Haemonium defenso litore carmen.

Terra quoque immoti concussit ponderis axes

Et medium uergens titubauit nisus in orbem.

Tantae molis onus percussum uoce recessit

Perspectumque dedit circumlabentis Olympi.

485

Omne potens animal leti genitumque nocere

Et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.

Has auidae tigres et nobilis ira leonum

Ore fouent blando; gelidos his explicat orbes

Inque pruinoso coluber distenditur aruo.

490

Viperei coeunt abrupto corpore nodi

Humanoque cadit serpens afflata ueneno.

Quis labor hic superis cantus herbasque sequendi

Spernendique timor? cuius commercia pacti

Obstrictos habuere deos? parere necesse est

495

An iuuat? ignota tantum pietate merentur

An tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnis

Est illis superos, an habent haec carmina certum

Imperiosa deum qui mundum cogere, quidquid

Cogitur ipse, potest? Illis et sidera primum

500

Praecipiti deducta polo, Phoebeque serena

Non aliter diris uerborum obsessa uenenis

Palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,

Quam si fraterna prohiberet imagine tellus

Insereretque suas flammis caelestibus umbras,

505

Et patitur tantos cantu depressa labores

Donec suppositas propior despumet in herbas.

Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis

Effera damnarat nimiae pietatis Erictho

Inque nouos ritus pollutam duxerat artem.

510

Illi namque nefas urbis summittere tecto

Aut laribus ferale caput desertaque busta

Incolit et tumulos expulsis obtinet umbris

Grata deis Erebi. coetus audire silentum,

Nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti

515

Non superi, non uita uetat. Tenet ora profanae

Foeda situ macies, caeloque ignota sereno

Terribilis Stygio facies pallore grauatur

Impexis onerata comis; si nimbus et atrae

Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis

520

Egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.

Semina fecundae segetis calcata perussit

Et non letiferas spirando perdidit auras.

Nec superos orat nec cantu supplice numen

Auxiliare uocat nec fibras illa litantis

525

Nouit; funereas aris imponere flammas

Gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.

Omne nefas superi prima iam uoce precantis

Concedunt carmenque timent audire secundum.

Viuentes animas et adhuc sua membra regentes

530

Infodit busto, fatis debentibus annos

Mors inuita subit, peruersa funera pompa

Rettulit a tumulis, fugere cadauera lectum.

Fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa

E mediis rapit illa rogis ipsamque, parentes

535

Quam tenuere, facem nigroque uolantia fumo

Feralis fragmenta tori, uestesque fluentes

Colligit in cineres et olentis membra fauillas.

Ast ubi seruantur saxis, quibus intimus umor

Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae

540

Corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus

Immergitque manus oculis gaudetque gelatos

Effodisse orbes et siccae pallida rodit

Excrementa manus. Laqueum nodosque nocentis

Ore suo rumpit, pendentia corpora carpsit

545

Abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis

Vulsit et incoctas admisso sole medullas.

Insertum manibus chalybem nigramque per artus

Stillantis tabi saniem uirusque coactum

Sustulit et neruo morsus retinente pependit.

550

Et quodcumque iacet nuda tellure cadauer,

Ante feras uolucresque sedet nec carpere membra

Vult ferro manibusque suis morsusque luporum

Exspectat siccis raptura e faucibus artus.

Nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo

555

Est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,

Nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem

Extaque funereae poscunt trepidantia mensae;

Vulnere sic uentris, non qua natura uocabat,

Extrahitur partus calidis ponendus in aris;

560

Et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris,

Ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est.

Illa genae florem primaeuo corpore uulsit,

Illa comam laeua morienti abscidit ephebo.

Saepe etiam caris cognato in funere dira

565

Thessalis incubuit membris atque oscula figens

Truncauitque caput compressaque dentibus ora

Laxauit siccoque haerentem gutture linguam

Praemordens gelidis infundit murmura labris

Arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.

570

Hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta

Nocte poli, Titan medium quo tempore ducit

Sub nostra tellure diem, deserta per arua

Carpit iter. fidi scelerum suetique ministri

Effractos circum tumulos ac busta uagati

575

Conspexere procul praerupta in caute sedentem,

Qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.

Illa magis magicisque deis incognita uerba

Temptabat carmenque nouos fingebat in usus.

Namque timens ne Mars alium uagus iret in orbem

580

Emathis et tellus tam multa caede careret,

Pollutos cantu dirisque uenefica sucis

Conspersos uetuit transmittere bella Philippos,

Tot mortes habitura suas usuraque mundi

Sanguine; caesorum truncare cadauera regum

585

Sperat et Hesperiae cineres auertere gentis

Ossaque nobilium tantosque acquirere manes.

Hic ardor solusque labor, quid corpore Magni

Proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus.

Quam prior affatur Pompei ignaua propago

590

"O decus Haemonidum, populis quae pandere fata

Quaeque suo uentura potes deuertere cursu,

Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem,

Quem belli fortuna paret. Non ultima turbae

Pars ego Romanae, Magni clarissima proles,

595

Vel dominus rerum uel tanti funeris heres.

Mens dubiis percussa pauet rursusque parata est

Certos ferre metus; hoc casibus eripe iuris,

Ne subiti caecique ruant. uel numina torque

Vel tu parce deis et manibus exprime uerum.

600

Elysias resera sedes ipsamque uocatam,

Quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.

Non humilis labor est; dignum quod quaerere cures

Vel tibi quo tanti praeponderet alea fati."

Impia laetatur uulgatae nomine famae

605

Thessalis et contra: "Si fata minora moueres,

Pronum erat, o iuuenis, quos uelles" inquit "in actus

Inuitos praebere deos. Conceditur arti,

Vnam cum radiis presserunt sidera mortem,

Inseruisse moras, et quamuis fecerit omnis

610

Stella senem, medios herbis praerumpimus annos.

At simul a prima descendit origine mundi

Causarum series atque omnia fata laborant

Si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu

Stat genus humanum, tunc (Thessala turba fatemur)

615

Plus Fortuna potest. Sed si praenoscere casus

Contentus, facilesque aditus multique patebunt

Ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque

Aequoraque et campi Rhodopeaque saxa loquentur.

Sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,

620

Emathiis unum campis attollere corpus,

Vt modo defuncti tepidique cadaueris ora

Plena uoce sonent nec membris sole perustis

Auribus incertum feralis strideat umbra."

Dixerat et noctis geminatis arte tenebris

625

Maestum tecta caput squalenti nube pererrat

Corpora caesorum tumulis proiecta negatis.

Continuo fugere lupi, fugere reuulsis

Vnguibus impastae uolucres, dum Thessala uatem

Eligit et gelidas leto scrutata medullas

630

Pulmonis rigidi stantis sine uulnere fibras

Inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.

Fata peremptorum pendent iam multa uirorum,

Quem superis reuocasse uelit. Si tollere totas

Temptasset campis acies et reddere bello,

635

Cessissent leges Erebi, monstroque potenti

Extractus Stygio populus pugnasset Auerno.

Electum tandem traiecto gutture corpus

Ducit, et inserto laqueis feralibus unco

Per scopulos miserum trahitur, per saxa cadauer

640

Victurum montisque caui, quem tristis Erictho

Damnarat sacris, alta sub rupe locatur.

Haud procul a Ditis caecis depressa cauernis

In praeceps subsedit humus, quam pallida pronis

Vrget silua comis et nullo uertice caelum

645

Suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.

Marcentes intus tenebrae pallensque sub antris

Longa nocte situs numquam nisi carmine factum

Lumen habet. Non Taenariis sic faucibus aer

Sedit iners, maestum mundi confine latentis

650

Ac nostri, quo non metuant admittere manes

Tartarei reges. nam quamuis Thessala uates

Vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc,

Aspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.

Discolor et uario furialis cultus amictu

655

Induitur, uultusque aperitur crine remoto

Et coma uipereis substringitur horrida sertis.

Vt pauidos iuuenis comites ipsumque trementem

Conspicit exanimi defixum lumina uultu:

"Ponite" ait "trepida conceptos mente timores.

660

Iam noua, iam uera reddetur uita figura,

Vt quamuis pauidi possint audire loquentem.

Si uero Stygiosque lacus ripamque sonantem

Ignibus ostendam, si me praesente uideri

Eumenides possint uillosaque colla colubris

665

Cerberus excutiens et uincti terga gigantes?

Quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?"

Pectora tunc primum feruenti sanguine supplet

Vulneribus laxata nouis taboque medullas

Abluit et uirus large lunare ministrat.

670

Huc quicquid fetu genuit natura sinistro

Miscetur. Non spuma canum, quibus unda timori est

Viscera non lyncis, non durae nodus hyaenae

Defuit et cerui pastae serpente medullae,

Non puppim retinens euro tendente rudentis

675

In mediis echenais aquis oculique draconum

Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa;

Non Arabum uolucer serpens innataque rubris

Aequoribus custos pretiosae uipera conchae

Aut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastae

680

Aut cinis eoa positi phoenicis in ara.

Quo postquam uiles et habentis nomina pestis

Contulit, infando saturatas carmine frondis

Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas

Addidit et quicquid mundo dedit ipsa ueneni.

685

Tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis

Excantare deos confundit murmura primum

Dissona et humanae multum discordia linguae.

Latratus habet illa canum gemitusque luporum,

Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,

690

Quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;

Exprimit et planctus illisae cautibus undae

Siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis.

Tot rerum uox una fuit. Mox cetera cantu

Explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua:

695

"Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum

Et Chaos innumeros auidum confundere mundos

Et rector terrae, quem longa in saecula torquet

Mors dilata deum, Styx, et, quos nulla meretur

Thessalis, Elysios, caelum matremque perosa

700

Persephone nostraeque Hecates pars ultima, per quam

Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,

Ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo

Spargis nostra cani repetitaque fila sorores

Tracturae tuque o flagrantis portitor undae,

705

Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,

Exaudite preces; si uos satis ore nefando

Pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris

Humanis ieiuna cano, si pectora plena

Saepe dedi, laui calido prosecta cerebro,

710

Si quisquis uestris caput extaque lancibus infans

Imposuit uicturus erat, parete precanti.

Non in Tartareo latitantem poscimus antro

Adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata

Descendentem animam; primo pallentis hiatu

715

Haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas

Ad manes uentura semel. Ducis omina nato

Pompeiana canat nostri modo militis umbra,

Si bene de uobis ciuilia bella merentur."

Haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,

720

Aspicit astantem proiecti corporis umbram

Exanimes artus inuisaque claustra timentem

Carceris antiqui. Pauet ire in pectus apertum

Visceraque et ruptas letali uulnere fibras.

A miser extremum cui mortis munus inique

725

Eripitur, non posse mori. Miratur Erictho

Has fatis licuisse moras, irataque Morti

Verberat immotum uiuo serpente cadauer

Perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas

Manibus illatrat regnique silentia rumpit:

730

"Tisiphone uocisque meae secura Megaera,

Non agitis saeuis Erebi per inane flagellis

Infelicem animam? iam uos ego nomine uero

Eliciam Stygiasque canes in luce superna

Destituam; per busta sequar, per funera custos;

735

Expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis.

Teque deis, ad quos alio procedere uultu

Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma,

Ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.

Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te

740

Contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum

Regem noctis ames, quae te contagia passam

Noluerit reuocare Ceres. Tibi, pessime mundi

Arbiter, immittam ruptis Titana cauernis,

Et subito feriere die. Paretis, an ille

745

Compellandus erit, quo numquam terra uocato

Non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam

Verberibusque suis trepidam castigat Erinyn,

Indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius

Vos estis superi, Stygias qui peierat undas?"

750

Protinus astrictus caluit cruor atraque fouit

Vulnera et in uenas extremaque membra cucurrit.

Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,

Et noua desuetis surrepens uita medullis

Miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus,

755

Tenduntur nerui; nec se tellure cadauer

Paulatim per membra leuat terraque repulsum est

Erectumque semel. Distento lumina rictu

Nudantur. Nondum facies uiuentis in illo,

Iam morientis erat; remanet pallorque rigorque,

760

Et stupet illatus mundo. sed murmure nullo

Ora astricta sonant: uox illi linguaque tantum

Responsura datur. "Dic" inquit Thessala "magna,

Quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutum

Immunem toto mundi praestabimus aeuo

765

Artibus Haemoniis; tali tua membra sepulchro,

Talibus exuram Stygio cum carmine siluis,

Vt nullos cantata magos exaudiat umbra.

Sit tanti uixisse iterum, nec uerba nec herbae

Audebunt longae somnum tibi soluere Lethes

770

A me morte data. Tripodas uatesque deorum

Sors obscura decet: certus discedat, ab umbris

Quisquis uera petit duraeque oracula Mortis

Fortis adit. Ne parce, precor: da nomina rebus,

Da loca, da uocem, qua mecum fata loquantur".

775

Addidit et carmen quo quicquid consulit umbram

Scire dedit. maestum fletu manante cadauer:

"Tristia non equidem Parcarum stamina" dixit

"Aspexi tactae reuocatus ab aggere ripae;

Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris,

780

Effera Romanos agitat discordia manes

Impiaque infernam ruperunt arma quietem.

Elysias alii sedes ac Tartara maesta

Diuersi liquere duces; quid fata pararent

Hi fecere palam. Tristis felicibus umbris

785

Vultus erat; uidi Decios, natumque patremque,

Lustrales bellis animas, flentemque Camillum

Et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;

Deplorat Libycis perituram Scipio terris

Infaustam subolem; maior Carthaginis hostis

790

Non seruituri maeret Cato fata nepotis;

Solum te, consul depulsis prime tyrannis,

Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.

Abruptis Catilina minax fractisque catenis

Exultat Mariique truces nudique Cethegi;

795

Vidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos

Legibus immodicos ausosque ingentia Gracchos;

Aeternis chalibis nodis et carcere Ditis

Constrictae plausere manus, camposque piorum

Poscit turba nocens. Regni possessor inertis

800

Pallentis aperit sedes abruptaque saxa

Asperat et durum uinclis adamanta paratque

Poenam uictori. Refer haec solacia tecum,

O iuuenis, placido manes patremque domumque

Exspectare sinu regnique in parte serena

805

Pompeis seruare locum. Nec gloria paruae

Sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis

Hora duces. Properate mori magnoque superbi

Quamuis e paruis animo descendite bustis

Et Romanorum manes calcate deorum.

810

Quem tumulum Nili, quem Thybridis alluat unda,

Quaeritur; et ducibus tantum de funere pugna.

Tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae

Me reticente dabunt; tibi certior omnia uates

Ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,

815

Ille quoque, incertus quo te uocet, unde repellat,

Quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi.

Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:

Distribuit tumulos uestris Fortuna triumphis.

O miseranda domus, toto nil orbe uidebis

820

Tutius Emathia". Sic postquam fata peregit,

Stat uultu maestus tacito mortemque reposcit.

Carminibus magicis opus est herbisque, cadauer

Vt cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata

Consumpto iam iure semel. Tunc robore multo

825

Extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes.

Accensa iuuenem positum strue liquit Erictho,

Tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis

It comes, et caelo lucis ducente colorem,

Dum ferrent tutos intra tentoria gressus

830

Iussa tenere diem, densas nox praestitit umbras.