Lucanus Pharsalia 5

Altre sezioni


Sic alterna duces bellorum uulnera passos

In Macetum terras miscens aduersa secundis

Seruauit fortuna pares. Iam sparserat Haemo

Bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo,

5

Instabatque dies qui dat noua nomina fastis

Quique colit primus ducentem tempora Ianum.

Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris

Consul uterque uagos belli per munia patres

Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes

10

Romanos cepit proceres, secretaque rerum

Hospes in externis audiuit curia tectis.

Nam quis castra uocet tot strictas iure securis,

Tot fasces? Docuit populos uenerabilis ordo,

Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.

15

Vt primum maestum tenuere silentia coetum,

Lentulus e celsa sublimis sede profatur:

"Indole si dignum Latia, si sanguine prisco

Robur inest animis, non qua tellure coacti

Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis

20

Cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae

Cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,

Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.

Nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae

Vel plaga qua torrens claususque uaporibus axis

25

Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,

Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur

Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta

Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo

Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo

30

Mutato sua iura solo. Maerentia tecta

Caesar habet uacuasque domos legesque silentis

Clausaque iustitio tristi fora; curia solos

Illa uidet patres, plena quos urbe fugauit.

Ordine de tanto quisquis non exulat, hic est,

35

Ignaros scelerum longaque in pace quietos

Bellorum primus sparsit furor; omnia rursus

Membra loco redeunt. En totis uiribus orbis

Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis

Obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis

40

Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.

Tollite signa, duces, fatorum impellite cursum,

Spem uestram praestate deis, fortunaque tantos

Det uobis animos quantos fugientibus hostem

Causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno;

45

Vos quorum finem non est sensura potestas,

Consulite in medium, patres, Magnumque iubete

Esse ducem." Laeto nomen clamore senatus

Excipit et Magno fatum patriaeque suumque

Imposuit. tunc in reges populosque merentis

50

Sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis

Exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus

Taygeti; famae ueteres laudantur Athenae,

Massiliaeque suae donatur libera Phocis.

Tunc Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma

55

Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae

Collaudant Libyamque iubent auctore senatu

Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!

Et tibi, non fidae gentis dignissime regno,

Fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum

60

Cingere Pellaeo pressos diademate crinis

Permissum. Saeuum in populos, puer, accipis ensem

(Atque utinam in populos); donata est regia Lagi,

Accessit Magni iugulus, regnumque sorori

Ereptum est soceroque nefas. Iam turba soluto

65

Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque

Casibus incertis et caeca sorte pararent,

Solus in ancipites metuit descendere Martis

Appius euentus finemque expromere rerum

Sollicitat superos multosque obducta per annos

70

Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.

Hesperio tantum quantum summotus eoo

Cardine Parnasos gemino petit aethera colle,

Mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto

Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.

75

Hoc solum fluctu terras mergente cacumen

Eminuit pontoque fuit discrimen et astris.

Tu quoque uix summam seductus ab aequore rupem

Extuleras unoque iugo, Parnasse, latebas.

Vltor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,

80

Matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis

Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.

Vt uidit Paean uastos telluris hiatus

Diuinam spirare fidem uentosque loquaces

Exhalare solum, sacris se condidit antris

85

Incubuitque adyto: uates ibi factus Apollo.

Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum

Dignatur caecas inclusum habitare cauernas?

Quis terram caeli patitur deus omnia cursus

Aeterni secreta tenens mundoque futuri

90

Conscius ac populis sese proferre paratus

Contactumque ferens hominis magnusque potensque,

Siue canit fatum, seu quod iubet ille canendo

Fit fatum? Forsan terris inserta regendis

Aere libratum uacuo quae sustinet orbem,

95

Totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra

Exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.

Hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,

Humanam feriens animam sonat oraque uatis

Soluit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam

100

Vndat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat

Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.

Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum

Numen ab humani solum se labe furoris

Vindicat. Haut illic tacito mala uota susurro

105

Concipiunt; nam fixa canens mutandaque nulli

Mortales optare uetat iustisque benignus

Saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,

Vt Tyriis; dedit ille minas impellere belli,

Vt Salaminiacum meminit mare; sustulit iras,

110

Telluris sterilis monstrato fine; resoluit

Aera tabificum. Non ullo saecula dono

Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes

Quod siluit, postquam reges timuere futura

Et superos uetuere loqui. Nec uoce negata

115

Cirrhaeae maerent uates templique fruuntur

Iustitio. Nam si qua deus sub pectora uenit,

Numinis aut poena est mors immatura recepti

Aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris

Compages humana labat, pulsusque deorum

120

Concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo

Immotos tripodas uastaeque silentia rupis

Appius Hesperii scrutator ad ultima fati

Sollicitat. Iussus sedes laxare uerendas

Antistes pauidamque deis immittere uatem

125

Castalios circum latices nemorumque recessus

Phemonoen errore uagam curisque uacantem

Corripuit cogitque fores irrumpere templi.

Limine terrifico metuens consistere Phoebas

Absterrere ducem noscendi ardore futura

130

Cassa fraude parat: "Quid spes" ait "improba ueri

Te, Romane, trahit? Muto Parnasos hiatu

Conticuit pressitque deum, seu spiritus istas

Destituit fauces mundique in deuia uersum

Duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python

135

Arsit, in immensas cineres abiere cauernas

Et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum

Cirrha silet farique sat est arcana futuri

Carmina longaeuae uobis commissa Sibyllae,

Seu Paean solitus templis arcere nocentes,

140

Ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo."

Virginei patuere doli, fecitque negatis

Numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores

Stringit uitta comas, crinesque in terga solutos

Candida Phocaica complectitur infula lauro.

145

Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos

Impulit. Illa pauens adyti penetrale remoti

Fatidicum prima templorum in parte resistit

Atque deum simulans sub pectore ficta quieto

Verba refert, nullo confusae murmure uocis

150

Instinctam sacro mentem testata furore,

Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,

Quam tripodas Phoebique fidem. Non rupta trementi

Verba sono nec uox antri complere capacis

Sufficiens spatium nulloque horrore comarum

155

Excussae laurus immotaque culmina templi

Securumque nemus ueritam se credere Phoebo

Prodiderant. Sensit tripodas cessare furensque

Appius: "Et nobis meritas dabis, improba, poenas

Et superis, quos fingis" ait "nisi mergeris antris

160

Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu

Desinis ipsa loqui." Tandem conterrita uirgo

Confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis

Haesit et inuito concepit pectore numen,

Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis

165

Spiritus ingessit uati, tandemque potitus

Pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus

Phoebados irrupit Paean mentemque priorem

Expulit atque hominem toto sibi cedere iussit

Pectore. Bacchatur demens aliena per antrum

170

Colla ferens uittasque dei Phoebeaque serta

Erectis discussa comis per inania templi

Ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti

Obstantis tripodas magnoque exaestuat igne

Iratum te, Phoebe, ferens. Nec uerbere solo

175

Vteris et stimulos flammasque in uiscera mergis:

Accipit et frenos, nec tantum prodere uati

Quantum scire licet. uenit aetas omnis in unam

Congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus.

Tanta patet rerum series, atque omne futurum

180

Nititur in lucem, uocemque petentia fata

Luctantur; non prima dies, non ultima mundi,

Non modus Oceani, numerus non derat harenae.

Talis in Euboico uates Cumana recessu

Indignata suum multis seruire furorem

185

Gentibus ex tanta fatorum strage superba

Excerpsit Romana manu; sic plena laborat

Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti

Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi,

Inter fata diu quaerens tam magna latentem.

190

Spumea tunc primum rabies uesana per ora

Effluit et gemitus nec anhelo clara meatu

Murmura; tunc maestus uastis ululatus in antris,

Extremaeque sonant domita iam uirgine uoces:

"Effugis ingentis tanti discriminis expers

195

Bellorum, Romane, minas solusque quietem

Euboici uasta lateris conualle tenebis."

Cetera suppressit faucesque obstrinxit Apollo.

Custodes tripodes fatorum arcanaque mundi

Tuque potens ueri, Paean, nullumque futuri

200

A superis celate diem, suprema ruentis

Imperii caesosque duces et funera regum

Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentis

Cur aperire times? an nondum numina tantum

Decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris

205

Pompei damnare caput tot fata tenentur?

Vindicis an gladii facinus poenasque furorum

Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos

Vt peragat fortuna taces? Tunc pectore uatis

Impactae cessere fores, expulsaque templis

210

Prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae,

Quem non emisit, superest deus. Illa feroces

Torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo

Lumina, nunc uultu pauido, nunc torua minaci:

Stat numquam facies; rubor igneus inficit ora

215

Liuentesque genas; nec qui solet esse timenti,

Terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt

Corda, sed ut tumidus boreae post flamina pontus

Rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.

Dumque a luce sacra qua uidit fata refertur

220

Ad uulgare iubar, mediae uenere tenebrae:

Immisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,

Quae raperet secreta deum. tum pectore uerum

Fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura;

Vixque refecta cadit. Nec te uicinia leti

225

Territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;

Iure sed incerto mundi subsidere regnum

Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.

Heu demens! nullum belli sentire fragorem,

Tot mundi caruisse malis, praestare deorum

230

Excepta quis Morte potest? Secreta tenebis

Litoris Euboici, memorando condite busto,

Qua maris angustat fauces saxosa Carystos

Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,

Artatus rapido feruet qua gurgite pontus,

235

Euripusque trahit cursum mutantibus undis

Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.

Interea domitis Caesar remeabat Hiberis

Victrices aquilas alium laturus in orbem,

Cum prope fatorum tantos per prospera cursus

240

Auertere dei. Nullo nam Marte subactus

Intra castrorum timuit tentoria ductor

Perdere successus scelerum, cum paene fideles

Per tot bella manus satiatae sanguine tandem

Destituere ducem, seu maesto classica paulum

245

Intermissa sono claususque et frigidus ensis

Expulerat belli furias, seu, praemia miles

Dum maiora petit, damnat causamque ducemque

Et scelere imbutos etiamnum uenditat enses.

Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo,

250

Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta

Despiceret staretque super titubantia fultus.

Tot raptis truncus manibus gladioque relictus

Paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,

Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.

255

Non pauidum iam murmur erat, nec pectore tecto

Ira latens; nam quae dubias constringere mentes

Causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est,

Seque putat solum regnorum iniusta grauari,

Haut retinet. Quippe ipsa metus exsoluerat audax

260

Turba suos: quicquid multis peccatur inultum est.

Effudere minas: "Liceat discedere, Caesar,

A rabie scelerum. Quaeris terraque marique

His ferrum iugulis, animasque effundere uiles

Quolibet hoste paras: partem tibi Gallia nostri

265

Eripuit, partem duris Hispania bellis,

Pars iacet Hesperia; totoque exercitus orbe

Te uincente perit. Terris fudisse cruorem

Quid iuuat arctois Rhodano Rhenoque subactis?

Tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.

270

Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,

Quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?

Imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,

Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?

Quid satis est, si Roma parum est? Iam respice canos

275

Inualidasque manus et inanis cerne lacertos.

Vsus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum.

Ad mortem dimitte senes. En improba uota:

Non duro liceat morientia caespite membra

Ponere, non anima galeam fugiente ferire

280

Atque oculos morti clausuram quaerere dextram,

Coniugis illabi lacrimis, unique paratum

Scire rogum. Liceat morbis finire senectam;

Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.

Quid uelut ignaros, ad quae portenta paremur,

285

Spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis

Nescimus, cuius sceleris sit maxima merces?

Nil actum est bellis, si nondum comperit istas

Omnia posse manus. Nec fas nec uincula iuris

Hoc audere uetant. Rheni mihi Caesar in undis

290

Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.

Adde quod ingrato meritorum iudice uirtus

Nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.

Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum

Obsequium speres, irato milite, Caesar,

295

Pax erit." Haec fatus totis discurrere castris

Coeperat infestoque ducem deposcere uultu.

Sic eat, o superi, quando pietasque fidesque

Destituunt moresque malos sperare relictum est:

Finem ciuili faciat discordia bello.

300

Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?

Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar

Fortunamque suam per summa pericula gaudens

Exercere uenit nec, dum desaeuiat ira,

Exspectat; medios properat temptare furores.

305

Non illis urbes spoliandaque templa negasset

Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus

Passurasque infanda nurus. uult omnia certe

A se saeua peti, uult praemia Martis amari,

Militis indomiti tantum mens sana timetur.

310

Non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere

Iam manibus damnata suis? hos ante pigebit

Sanguinis? His ferri graue ius erit? Ipse per omne

Fasque nefasque rues? Lassare et disce sine armis

Posse pati, liceat scelerum tibi ponere finem.

315

Saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?

Bellum te ciuile fugit. Stetit aggere fulti

Caespitis intrepidus uultum meruitque timeri

Non metuens atque haec ira dictante profatur:

"Qui modo in absentem uultu dextraque furebas,

320

Miles, habes nudum promptumque ad uulnera pectus.

Hic fuge, si belli finis placet ense relicto.

Detegit imbelles animas nil fortiter ausa

Seditio tantumque fugam meditata iuuentus

Ac ducis inuicti rebus lassata secundis.

325

Vadite meque meis ad bella relinquite fatis.

Inuenient haec arma manus, uobisque repulsis

Tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt.

Anne, fugam Magni tanta cum classe sequuntur

Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam

330

Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli

Auferat et uestri rapta mercede laboris

Lauriferos nullo comitetur uulnere currus?

Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba

Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.

335

Caesaris an cursus uestrae sentire putatis

Damnum posse fugae? ueluti si cuncta minentur

Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,

Non magis ablatis umquam descenderit aequor,

Quam nunc crescit, aquis. An uos momenta putatis

340

Vlla dedisse mihi? numquam sic cura deorum

Se premet ut uestrae morti uestraeque saluti

Fata uacent; procerum motus haec cuncta sequuntur.

Humanum paucis uiuit genus. Orbis Hiberi

Horror et arctoi nostro sub nomine miles,

345

Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis

Caesareis Labienus erat; nunc transfuga uilis

Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.

Nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste

Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquens

350

Non Pompeianis tradit sua partibus arma,

Hic numquam uult esse meus. Sunt ista profecto

Curae castra deis, qui me committere tantis

Non nisi mutato uoluerunt milite bellis.

Heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis

355

Amolitur onus! Sperantis omnia dextras

Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.

Iam certe mihi bella geram; discedite castris,

Tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.

At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,

360

Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra

Infidumque caput feriendaque tendite colla.

Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,

Tiro rudis, specta poenas et disce ferire,

Disce mori." Tremuit saeua sub uoce minantis

365

Vulgus iners unumque caput tam magna iuuentus

Priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis

Imperet inuito moturus milite ferrum.

Ipse pauet, ne tela sibi dextraeque negentur

Ad scelus hoc, Caesar; uicit patientia saeui

370

Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.

Nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis

Atque perire tenet. Tam diri foederis ictu

Parta quies, poenaque redit placata iuuentus.

Brundisium decimis iubet hanc attingere castris

375

Et cunctas reuocare rates, quas auius Hydrus

Antiquosque Taras secretaque litora Leucae,

Quas recipit Salpina palus et subdita Sipus

Montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram

Delmatico boreae Calabroque obnoxius austro

380

Apulus Adriacas exit Garganus in undas.

Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam

Iam doctam seruire togae populoque precanti

Scilicet indulgens summum dictator honorem

Contigit et laetos fecit se consule fastos.

385

Namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto

Mentimur dominis, haec primum repperit aetas,

Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,

Ausonias uoluit gladiis miscere secures.

Addidit et fasces aquilis et nomen inane

390

Imperii rapiens signauit tempora digna

Maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus

Consule notus erit? fingit sollemnia Campus

Et non admissae dirimit suffragia plebis

Decantatque tribus et uana uersat in urna.

395

Nec caelum seruare licet: tonat augure surdo,

Et laetae iurantur aues bubone sinistro.

Inde perit primum quondam ueneranda potestas

Iuris inops; careat tantum ne nomine tempus,

Menstruus in fastus distinguit saecula consul.

400

Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,

Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto

Vidit flammifera confectas nocte Latinas.

Inde rapit cursus et quae piger Apulus arua

Deseruit rastris et inerti tradidit herbae,

405

Ocior et caeli flammis et tigride feta

Transcurrit curuique tenens Minoia tecta

Brundisii clausas uentis brumalibus undas

Inuenit et pauidas hiberno sidere classes.

Turpe duci uisum, rapiendi tempora belli

410

In segnes exisse moras portuque teneri,

Dum pateat tutum uel non felicibus aequor.

Expertes animos pelagi sic robore complet:

"Fortius hiberni flatus caelumque fretumque,

Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos

415

Perfida nubiferi uetat inconstantia ueris.

Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,

Sed recti fluctus soloque aquilone secandi.

Hic utinam summi curuet carchesia mali

Incumbatque ferens et Graia ad moenia perflet,

420

Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto

Languida iactatis comprendant carbasa remis.

Rumpite quae retinent felices uincula proras;

Iamdudum nubes et saeuas perdimus undas."

Sidera prima poli Phoebo labente sub undas

425

Exierant, et luna suas iam fecerat umbras,

Cum pariter soluere ratis totosque rudentes

Laxauere sinus et flexo nauita cornu

Obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens

Sipara uelorum perituras colligit auras.

430

Vt primum leuior propellere lintea uentus

Incipit exiguumque tument, mox reddita malo

In mediam cecidere ratem, terraque relicta

Non ualet ipsa sequi puppes, quae uexerat, aura.

Aequora lenta iacent, alto torpore ligatae

435

Pigrius immotis haesere paludibus undae.

Sic stat iners Scythicas astringens Bosporus undas,

Cum glacie retinente fretum non impulit Hister,

Immensumque gelu tegitur mare; comprimit unda,

Deprendit quascumque rates, nec peruia uelis

440

Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem

Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.

Saeua quies pelagi maestoque ignaua profundo

Stagna iacentis aquae, ueluti deserta rigente

Aequora natura cessant, pontusque uetustas

445

Oblitus seruare uices non commeat aestu,

Non horrore tremit, non solis imagine uibrat.

Casibus innumeris fixae patuere carinae.

Illinc infestae classes et inertia tonsis

Aequora moturae, grauis hinc languore profundi

450

Obsessis uentura fames. Noua uota timori

Sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari

Ventorum uires, dum se torpentibus unda

Excutiat stagnis et sit mare. Nubila nusquam

Vndarumque minae; caelo languente fretoque

455

Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata

Laesum nube dies iubar extulit imaque sensim

Concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.

Inde rapi coepere rates atque aequora classem

Curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo

460

Lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.

Prima duces uidit iunctis consistere castris

Tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Apsus

Circumeunt ripis. Apso gestare carinas

Causa palus, leni quam fallens egerit unda,

465

At Genusum nunc sole niues, nunc imbre solutae

Praecipitant; neuter longo se gurgite lassat,

Sed minimum terrae uicino litore nouit.

Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae

Composuit miserique fuit spes irrita mundi,

470

Posse duces parua campi statione diremptos

Admotum damnare nefas; nam cernere uultus

Et uoces audire datur, multosque per annos

Dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta

Sanguinis infausti, subolem mortemque nepotum,

475

Te nisi Niliaca propius non uidit harena.

Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem

Ferre moras scelerum partes iussere relictae.

Ductor erat cunctis audax Antonius armis,

Iam tum ciuili meditatus Leucada bello.

480

Illum saepe minis Caesar precibusque morantem

Euocat: "O mundi tantorum causa laborum,

Quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu

Acta meo, summam rapti per prospera belli

Te poscit fortuna manum. Non rupta uadosis

485

Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu.

Numquid inexperto tua credimus arma profundo,

Inque nouos traheris casus? Ignaue, uenire

Te Caesar, non ire iubet. Prior ipse per hostes

Percussi medias alieni iuris harenas:

490

Tu mea castra times? Pereuntia tempora fati

Conqueror, in uentos impendo uota fretumque;

Ne retine dubium cupientis ire per aequor;

Si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus

Naufragio uenisse uolet. Iam uoce doloris

495

Vtendum est: non ex aequo diuisimus orbem;

Epirum Caesarque tenet totusque senatus,

Ausoniam tu solus habes." His terque quaterque

Vocibus excitum postquam cessare uidebat,

Dum se desse deis ac non sibi numina credit,

500

Sponte per incautas audet temptare latebras,

Quod iussi timuere fretum temeraria prono

Expertus cessisse deo fluctusque uerendos

Classibus exigua sperat superare carina.

Soluerat armorum fessas nox languida curas,

505

Parua quies miseris, in quorum pectora somno

Dat uires fortuna minor; iam castra silebant,

Tertia iam uigiles commouerat hora secundos;

Caesar sollicito per uasta silentia gressu

Vix famulis audenda parat, cunctisque relictis

510

Sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam

Egressus uigilum somno cedentia membra

Transiluit, questus tacite quod fallere posset,

Litora curua legit primisque inuenit in undis

Rupibus exesis haerentem fune carinam.

515

Rectorem dominumque ratis secura tenebat

Haud procul inde domus, non ullo robore fulta,

Sed sterili iunco cannaque intexta palustri

Et latus inuersa nudum munita phaselo.

Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum

520

Limina commouit. Molli consurgit Amyclas,

Quem dabat alga, toro. "Quisnam mea naufragus" inquit

"Tecta petit? Aut quem nostrae Fortuna coegit

Auxilium sperare casae?" Sic fatus ab alto

Aggere iam tepidae sublato fune fauillae

525

Scintillam tenuem commotos pauit in ignes

Securus belli; praedam ciuilibus armis

Scit non esse casas. O uitae tuta facultas

Pauperis angustique lares! o munera nondum

Intellecta deum! Quibus hoc contingere templis

530

Aut potuit muris nullo trepidare tumultu

Caesarea pulsante manu? Tunc poste recluso

Dux ait: "Expecta uotis maiora modestis

Spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus

Me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae

535

Debebis manibusque inopem duxisse senectam.

Ne cessa praebere deo tua fata uolenti

Angustos opibus subitis implere penates."

Sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,

Indocilis priuata loqui. Tum pauper Amyclas:

540

"Multa quidem prohibent nocturno credere ponto;

Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes

Concordesque tulit radios: noton altera Phoebi,

Altera pars borean diducta luce uocabat.

Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit

545

Spectantis oculos infirmo lumine passus;

Lunaque non gracili surrexit lucida cornu

Aut orbis medii puros exesa recessus,

Nec duxit recto tenuata cacumina cornu

Ventorumque nota rubuit, tum lurida pallens

550

Ora tulit uultu sub nubem tristis ituro.

Sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus

Nec placet, incertus qui prouocet aequora, delphin,

Aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare

Ardea sublimis pinnae confisa natanti,

555

Quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem,

Instabili gressu metitur litora cornix.

Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,

Haud dubitem praebere manus: uel litora tangam

Iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabant."

560

Haec fatur soluensque ratem dat carbasa uentis,

Ad quorum motus non solum lapsa per altum

Aera dispersos traxere cadentia sulcos

Sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur

Astra polis, sunt uisa quati. Niger inficit horror

565

Terga maris, longo per multa uolumina tractu

Aestuat unda minax flatusque incerta futuri

Turbida testantur conceptos aequora uentos.

Tunc rector trepidae fatur ratis: "Aspice, saeuum

Quanta paret pelagus; zephyros intendat an austros,

570

Incertum est: puppim dubius ferit undique pontus.

Nubibus et caelo notus est; si murmura ponti

Consulimus, cori uerrent mare. gurgite tanto

Nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras.

Desperare uiam et uetitos conuertere cursus

575

Sola salus. Liceat uexata litora puppi

Prendere, nec longe nimium sit proxima tellus."

Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar

"Sperne minas" inquit "pelagi uentoque furenti

Trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas,

580

Me pete. Sola tibi causa est haec iusta timoris

Vectorem non nosse tuum, quem numina numquam

Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,

Cum post uota uenit. medias perrumpe procellas,

Tutela secure mea. caeli iste fretique,

585

Non puppis nostrae, labor est: hanc Caesare pressam

A fluctu defendet onus. Nec longa furori

Ventorum saeuo dabitur mora: proderit undis

Ista ratis. Ne flecte manum, fuge proxima uelis

Litora: tunc Calabro portu te crede potitum,

590

Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti

Altera terra dari. Quid tanta strage paretur,

Ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu

Quod praestet fortuna mihi." Non plura locuto

Auulsit laceros percussa puppe rudentis

595

Turbo rapax fragilemque super uolitantia malum

Vela tulit; sonuit uictis compagibus alnus.

Inde ruunt toto concita pericula mundo.

Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,

Core, mouens aestus; iam te tollente furebat

600

Pontus et in scopulos totas erexerat undas:

Occurrit gelidus boreas pelagusque retundit,

Et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.

Sed Scythici uicit rabies aquilonis et undas

Torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.

605

Nec perfert pontum boreas ad saxa suumque

In fluctus cori frangit mare motaque possunt

Aequora subductis etiam concurrere uentis.

Non euri cessasse minas, non imbribus atrum

Aeolii iacuisse notum sub carcere saxi

610

Crediderim, cunctos solita de parte ruentis

Defendisse suas uiolento turbine terras,

Sic pelagus mansisse loco. Nam parua procellis

Aequora rapta ferunt; Aegeas transit in undas

Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Adria ponto.

615

A quoties frustra pulsatos aequore montis

Obruit illa dies! Quam celsa cacumina pessum

Tellus uicta dedit! Non illo litore surgunt

Tam ualidi fluctus alioque ex orbe uoluti

A magno uenere mari, mundumque coercens

620

Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi

Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen

Adiuuit, regnoque accessit terra secundo,

Cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys

Noluit ulla pati caelo contenta teneri.

625

Tunc quoque tanta maris moles creuisset in astra,

Ni superum rector pressisset nubibus undas.

Non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer

Infernae pallore domus nimbisque grauatus

Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.

630

Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt

Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.

Tunc superum conuexa tremunt, atque arduus axis

Insonuit motaque poli compage laborat.

Extimuit natura chaos; rupisse uidentur

635

Concordes elementa moras, rursusque redire

Nox manes mixtura deis. Spes una salutis

Quod tanta mundi nondum periere ruina.

Quantum Leucadio placidus de uertice pontus

Despicitur, tantum nautae uidere trementes

640

Fluctibus e summis praeceps mare, cumque tumentes

Rursus hiant undae, uix eminet aequore malus.

Nubila tanguntur uelis et terra carina.

Nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas

Exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.

645

Artis opem uicere metus, nescitque magister

Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti

Succurrit miseris, fluctusque euertere puppim

Non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens

Erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.

650

Non humilem Sasona uadis, non litora curuae

Thessaliae saxosa pauent oraeque malignos

Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae

Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar

Fatis esse suis. "Tantusne euertere" dixit

655

"Me superis labor est, parua quem puppe sedentem

Tam magno petiere mari? Si gloria leti

Est pelago donata mei bellisque negamur,

Intrepidus, quamcumque datis mihi, numina, mortem

Accipiam. Licet ingentes abruperit actus

660

Festinata dies fatis, sat magna peregi:

Arctoas domui gentes, inimica subegi

Arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,

Iussa plebe tuli fasces per bella negatos;

Nulla meis aberit titulis Romana potestas:

665

Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum

Conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum

Et dictator eam Stygias et consul ad umbras,

Priuatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo

Est opus, o Superi; lacerum retinete cadauer

670

Fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,

Dum metuar semper terraque expecter ab omni."

Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus

Inualida cum puppe leuat nec rursus ab alto

Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,

675

Scruposisque angusta uacant ubi litora saxis,

Imposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes

Fortunamque suam tacta tellure recepit.

Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,

Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.

680

Circumfusa duci fleuit gemituque suorum

Et non ingratis incessit turba querellis.

"Quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar?

Aut quae nos uiles animas in fata relinquens

Inuitis spargenda dabas tua membra procellis?

685

Cum tot in hac anima populorum uita salusque

Pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,

Saeuitia est uoluisse mori. Nullusne tuorum

Emeruit comitum, fatis non posse superstes

Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis

690

Nostra sopor tenuit. Pudet heu! Tibi causa petendae

Haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam

Tam saeuo crudele mari? Sors ultima rerum

In dubios casus et prona pericula mortis

Praecipitare solet: mundi iam summa tenentem

695

Permisisse mari tantum! quid numina lassas?

Sufficit ad fatum belli fauor iste laborque

Fortunae, quod te nostris impegit harenis?

Hine usus placuere deum, non rector ut orbis

Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?"

700

Talia iactantis discussa nocte serenus

Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes

Composuit pelagus uentis patientibus undas.

Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor

Vt uidere duces, purumque insurgere caelo

705

Fracturum pelagus borean, soluere carinas

Quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae

Permixtas habuere diu, latumque per aequor,

Vt terrestre, coit consertis puppibus agmen.

Sed nox saeua modum uenti uelique tenorem

710

Eripuit nautis excussitque ordine puppes.

Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt

Poturae te, Nile, grues primoque uolatu

Effingunt uarias casu monstrante figuras;

Mox ubi percussit tensas notus altior alas,

715

Confusos temere immixtae glomerantur in orbes,

Et turbata perit dispersis littera pinnis.

Cum primum redeunte die uiolentior aer

Puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu

Praetereunt frustra temptati litora Lissi

720

Nymphaeumque tenent; nudas aquilonibus undas

Succedens boreae iam portum fecerat auster.

Vndique collatis in robur Caesaris armis

Summa uidens duri Magnus discrimina Martis

Iam castris instare suis seponere tutum

725

Coniugii decreuit onus Lesboque remotam

Te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli

Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas

Iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,

Te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu

730

Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,

Coniunx sola fuit. Mentem iam uerba paratam

Destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem

Indulgere morae, tempus subducere fatis.

Nocte sub extrema pulso torpore quietis,

735

Dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis

Pectus et auersi petit oscula grata mariti,

Vmentis mirata genas percussaque caeco

Vulnere non audet flentem deprendere Magnum.

Ille gemens: "Non nunc uita mihi dulcior" inquit

740

"Cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx,

Venit maesta dies et quam nimiumque parumque

Distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.

Cedendum est bellis; quorum tibi tuta latebra

Lesbos erit. Desiste preces temptare, negaui

745

Iam mihi. Non longos a me patiere recessus;

Praecipites aderunt casus; properante ruina

Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni;

Meque tuus decepit amor, ciuilia bella

Si spectare potes; nam me iam Marte parato

750

Securos cepisse pudet cum coniuge somnos

Eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,

Surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis

Pompeium nullo tristem committere damno.

Tutior interea populis et tutior omni

755

Rege late, positamque procul fortuna mariti

Non tota te mole premat. Si numina nostras

Impulerint acies, maneat pars optima Magni,

Sitque mihi, si fata premant uictorque cruentus,

Quo fugisse uelim." uix tantum infirma dolorem

760

Cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.

Tandem uox maestas potuit proferre querellas:

"Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,

Magne, queri: nostros non rumpit funus amores

Nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti

765

Plebeiaque nimis careo dimissa marito.

Hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,

Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,

Nostra fides? Credisne aliquid mihi tutius esse

Quam tibi? Non olim casu pendemus ab uno?

770

Fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae

Absentem praestare caput? Secura uidetur

Sors tibi, cum facias etiamnum uota, perisse?

Vt nolim seruire malis, sed morte parata

Te sequar ad manes: feriat dum maesta remotas

775

Fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes.

Adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,

Crudelis, me ferre doces. Ignosce fatenti:

Posse pati timeo. Quod si sunt uota deisque

Audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.

780

Sollicitam rupes iam te uictore tenebunt,

Et puppim, quae fata feret tam laeta, timebo.

Nec soluent audita metus mihi prospera bella,

Cum uacuis proiecta locis a Caesare possim

Vel fugiente capi. Notescent litora clari

785

Nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni

Quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?

Hoc precor extremum, si nil tibi uicta relinquent

Tutius arma fuga, cum te commiseris undis,

Quolibet infaustam potius deflecte carinam:

790

Litoribus quaerere meis." Sic fata relictis

Exiluit stratis amens tormentaque nulla

Vult differre mora. non maesti pectora Magni

Sustinet amplexa dulci, non colla tenere,

Extremusque perit tam longi fructus amoris.

795

Praecipitantque suos luctus, neuterque recedens

Sustinuit dixisse: "uale"; uitamque per omnem

Nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna

Durata iam mente malis firmaque tulerunt.

Labitur infelix manibusque excepta suorum

800

Fertur ad aequoreas ac se prosternit harenas

Litoraque ipsa tenet tandemque illata carinae est.

Non sic infelix patriam portusque reliquit

Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.

Fida comes Magni uadit duce sola relicto

805

Pompeiumque fugit. Quae nox tibi proxima uenit

Insomnis! uiduo tum primum frigida lecto,

Atque insueta quies uni, nudumque marito

Non haerente latus. Somno quam saepe grauata

Deceptis uacuum manibus complexa cubile est

810

Atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum!

Nam quamuis flamma tacitas urente medullas

Non iuuat in toto corpus iactare cubili

Seruatur pars illa tori. Caruisse timebat

Pompeio; sed non Superi tam laeta parabant:

815

Instabat, miserae Magnum quae redderet, hora.