Lucanus Pharsalia 7

Other sections


Segnior Oceano quam lex aeterna uocabat,

Luctificus Titan numquam magis aethera contra

Egit equos cursumque polo rapiente retorsit

Defectusque pati uoluit raptaeque labores

5

Lucis et attraxit nubes, non pabula flammis

Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.

At nox felicis Magno pars ultima uitae

Sollicitos uana decepit imagine somnos.

Nam Pompeiani uisus sibi sede theatri

10

Innumeram effigiem Romanae cernere plebis

Attollique suum laetis ad sidera nomen

Vocibus et plausu cuneos certare sonantes;

Qualis erat populi facies clamorque fauentis,

Olim cum iuuenis primique aetate triumphi

15

Post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus,

Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma,

Vespere pacato pura uenerabilis aeque

Quam currus ornante toga, plaudente senatu,

Sedit adhuc Romanus eques: seu fine bonorum

20

Anxia uenturis ad tempora laeta refugit,

Siue per ambages solitas contraria uisis

Vaticinata quies magni tulit omina planctus,

Seu uetito patrias ultra tibi cernere sedes

Sic Romam Fortuna dedit. Ne rumpite somnos,

25

Castrorum uigiles, nullas tuba uerberet aures.

Crastina dira quies et imagine maesta diurna

Vndique funestas acies feret, undique bellum.

Vnde pares somnos populis noctemque beatam?

O felix, si te uel sic tua Roma uideret.

30

Donassent utinam superi patriaeque tibique

Vnum, Magne, diem, quo fati certus uterque

Extremum tanti fructum raperetis amoris.

Tu uelut Ausonia uadis moriturus in urbe,

Illa rati semper de te sibi conscia uoti

35

Hoc scelus haud umquam fatis haerere putauit,

Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.

Te mixto flesset luctu iuuenisque senexque

Iniussusque puer; lacerasset crine soluto

Pectora femineum, ceu Bruti funere, uulgus.

40

Nunc quoque tela licet paueant uictoris iniqui,

Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,

Sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.

O miseri, quorum gemitus edere dolores,

Qui te non pleno pariter planxere theatro.

45

Vicerat astra iubar cum mixto murmure turba

Castrorum fremuit fatisque trahentibus orbem

Signa petit pugnae. Miseri pars maxima uulgi

Non totum uisura diem tentoria circum

Ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu

50

Mortis uicinae properantis admouet horas.

Dira subit rabies; sua quisque ac publica fata

Praecipitare cupit; segnis pauidusque uocatur

Ac nimium patiens soceri Pompeius et orbis

Indulgens regno, qui tot simul undique gentis

55

Iuris habere sui uellet pacemque timeret.

Nec non et reges populique queruntur eoi

Bella trahi patriaque procul tellure teneri.

Hoc placet, o superi, cum uobis uertere cuncta

Propositum, nostris erroribus addere crimen?

60

Cladibus irruimus nocituraque poscimus arma:

In Pompeianis uotum est Pharsalia castris.

Cunctorum uoces Romani maximus auctor

Tullius eloquii, cuius sub iure togaque

Pacificas saeuus tremuit Catilina securis,

65

Pertulit, iratus bellis cum rostra forumque

Optaret, passus tam longa silentia miles;

Addidit inualidae robur facundia causae:

"Hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur

Vti se Fortuna uelis, proceresque tuorum

70

Castrorum regesque tui cum supplice mundo

Affusi uinci socerum patiare rogamus.

Humani generis tam longo tempore bellum

Caesar erit? Merito Pompeium uincere lente

Gentibus indignum est a transcurrente subactis.

75

Quo tibi feruor abit aut quo fiducia fati?

De superis, ingrate, times causamque senatus

Credere dis dubitas? Ipsae tua signa reuellent

Prosilientque acies: pudeat uicisse coactum.

Si duce te iusso, si nobis bella geruntur,

80

Sit iuris, quocumque uelint, concurrere campo.

Quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?

Vibrant tela manus, uix signa morantia quisquam

Exspectat: propera, te ne tua classica linquant.

Scire senatus hauet, miles te, Magne, sequatur

85

An comes." Ingemuit rector sensitque deorum

Esse dolos et fata suae contraria menti.

"Si placet hoc" inquit "cunctis, si milite Magno,

Non duce tempus eget, non ultra fata morabor.

Inuoluat populos una Fortuna ruina

90

Sitque hominum magnae lux ista nouissima parti.

Testor, Roma, tamen Magnum, quo cuncta perirent,

Accepisse diem. Potuit tibi uulnere nullo

Stare labor belli, potui sine caede subactum

Captiuumque ducem uiolatae tradere paci.

95

Quis furor, o caeci, scelerum? Ciuilia bella

Gesturi metuunt ne non cum sanguine uincant.

Abstulimus terras, exclusimus aequore toto,

Ad praematuras segetum ieiuna rapinas

Agmina compulimus uotumque effecimus hosti,

100

Vt mallet sterni gladiis mortemque suorum

Permiscere meis. belli pars magna peracta est

His quibus effectum est ne pugnam tiro paueret;

Si modo uirtutis stimulis iraeque calore

Signa petunt. Multos in summa pericula misit

105

Venturi timor ipse mali. fortissimus ille est

Qui promptus metuenda pati, si comminus instent,

Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum

Tradere Fortunae, gladio permittere mundi

Discrimen; pugnare ducem quam uincere malunt.

110

Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:

Accipe maiores et caeco in Marte tuere.

Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.

Vincis aput superos uotis me, Caesar, iniquis:

Pugnatur. Quantum scelerum quantumque malorum

115

In populos lux ista feret! quot regna iacebunt!

Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!

Prima uelim caput hoc funesti lancea belli,

Si sine momento rerum partisque ruina

Casurum est, feriat; neque enim uictoria Magno

120

Laetior. Aut populis inuisum hac clade peracta,

Aut hodie Pompeius erit miserabile nomen.

Omne malum uicti, quod sors feret ultima rerum,

Omne nefas uictoris erit." Sic fatur et arma

Permittit populis frenosque furentibus ira

125

Laxat et ut uictus uiolento nauita coro

Dat regimen uentis ignauumque arte relicta

Puppis onus trahitur. Trepido confusa tumultu

Castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant

Ictibus incertis. Multorum pallor in ore

130

Mortis uenturae faciesque simillima fato.

Aduenisse diem qui fatum rebus in aeuum

Conderet humanis, et quaeri Roma quid esset

Illo Marte, palam est. Sua quisque pericula nescit

Attonitus maiore metu. Quis litora ponto

135

Obruta, quis summis cernens in montibus aequor

Aetheraque in terras deiecto sole cadentem,

Tot rerum finem, timeat sibi? non uacat ullos

Pro se ferre metus: Vrbi Magnoque timetur.

Nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper

140

Exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo

Erigitur, tendunt neruis melioribus arcus,

Cura fuit lectis pharetras implere sagittis.

Auget eques stimulos frenorumque artat habenas.

Si liceat superis hominum conferre labores,

145

Non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas

Martius incaluit Siculis incudibus ensis

Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,

Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,

Pallas Gorgoneos diffudit in Aegida crines,

150

Pallenaea Ioui mutauit fulmina Cyclops.

Non tamen abstinuit uenturos prodere casus

Per uarias Fortuna notas. Nam Thessala rura

Cum peterent, totus uenientibus obstitit aether

Inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes

155

Aduersasque faces immensoque igne columnas

Et trabibus mixtis auidos typhonas aquarum

Detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;

Excussit cristas galeis capulosque solutis

Perfudit gladiis ereptaque pila liquauit

160

Aetherioque nocens fumauit sulphure ferrum.

Nec non innumero cooperta examine signa;

Vixque reuulsa solo maiori pondere pressum

Signiferi mersere caput rorantia fletu,

Vsque ad Thessaliam Romana et publica signa.

165

Admotus superis discussa fugit ab ara

Taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,

Nullaque funestis inuenta est uictima sacris.

At tu, quos scelerum superos, quas rite uocasti

Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni

170

Infernumque nefas et mersos nocte furores,

Impia tam saeue gesturus bella, litasti?

Iam dubium monstrisne deum nimione pauore

Crediderint: multis concurrere uisus Olympo

Pindus et abruptis mergi conuallibus Haemus,

175

Edere nocturnas belli Pharsalia uoces,

Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;

Inque uicem uultus tenebris mirantur opertos

Et pallere diem galeisque incumbere noctem

Defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras

180

Ante oculos uolitare suos. Sed mentibus unum

Hoc solamen erat, quod uoti turba nefandi

Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum

Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultis

Atque omen scelerum subitos putat esse furores.

185

Quid mirum populos quos lux extrema manebat

Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum

Si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes

Adiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,

Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,

190

Maeret et ignorat causas animumque dolentem

Corripit, Emathiis quid perdat nescius aruis.

Euganeo (si uera fides memorantibus) augur

Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit

Atque Antenorei dispergitur unda Timaui:

195

"Venit summa dies, geritur res maxima" dixit

"Impia concurrunt Pompei et Caesaris arma",

Seu tonitrus ac tela Iouis praesaga notauit,

Aethera seu totum discordi obsistere caelo

Perspexitque polos, seu numen in aethere maestum.

200

Solis in obscuro pugnam pallore notauit.

Dissimilem certe cunctis quos explicat egit

Thessalicum natura diem: si cuncta perito

Augure mens hominum caeli noua signa notasset,

Spectari toto potuit Pharsalia mundo.

205

O summos hominum, quorum Fortuna per orbem

Signa dedit, quorum fatis caelum omne uacauit!

Haec et apud seras gentes populosque nepotum,

Siue sua tantum uenient in saecula fama,

Siue aliquid magnis nostri quoque cura laboris

210

Nominibus prodesse potest, cum bella legentur,

Spesque metusque simul perituraque uota mouebunt,

Attonitique omnes ueluti uenientia fata,

Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, fauebunt.

Miles, ut aduerso Phoebi radiatus ab ictu

215

Descendens totos perfudit lumine colles,

Non temere immissus campis: stetit ordine certo

Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,

Lentule, cum prima, quae tunc fuit optima bello,

Et quarta legione datur; tibi, numine pugnax

220

Aduerso Domiti, dextri frons tradita Martis;

At medii robur belli fortissima densant

Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat

Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.

At iuxta fluuios et stagna undantis Enipei

225

Cappadocum montana cohors et largus habenae

Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi

Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni

Atque omnis Latio quae seruit purpura ferro.

Illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas

230

Misit, Ityreis cursus fuit inde sagittis,

Inde truces Galli solitum prodistis in hostem,

Illic pugnaces commouit Hiberia caetras.

Eripe uictori gentis et sanguine mundi

Fuso, Magne, semel totos consume triumphos.

235

Illo forte die Caesar statione relicta

Ad segetum raptus moturus signa repente

Conspicit in planos hostem descendere campos

Oblatumque uidet uotis sibi mille petitum

Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.

240

Aeger quippe morae flagransque cupidine regni

Coeperat exiguo tractu ciuilia bella

Vt lentum damnare nefas. Discrimina postquam

Aduentare ducum supremaque proelia uidit,

Casuram fati sensit nutare ruinam:

245

Illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum

Languit, et casus audax spondere secundos

Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere

Nec Magni sperare sinunt. Formidine mersa

Prosilit hortando melior fiducia uulgo:

250

"O domitor mundi, rerum fortuna mearum,

Miles, adest totiens optatae copia pugnae.

Nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.

In manibus uestris quantus sit Caesar habetis.

Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas

255

Promissam memini, cuius spe mouimus arma,

In quam distulimus uetitos remeare triumphos;

Haec eadem est, hodie quae pignora quaeque penates

Reddat et emerito faciat uos Marte colonos;

Haec, fato quae teste probet quis iustius arma

260

Sumpserit; haec acies uictum factura nocentem.

Si pro me patriam ferro flammisque petistis,

Nunc pugnate truces gladiosque exsoluite culpa:

Nulla manus belli mutato iudice pura est.

Non mihi res agitur, sed uos ut libera sitis

265

Turba precor, gentis ut ius habeatis in omnes.

Ipse ego priuatae cupidus me reddere uitae

Plebeiaque toga modicum componere ciuem,

Omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso:

Inuidia regnate mea. Nec sanguine multo

270

Spem mundi petitis: Grais delecta iuuentus

Gymnasiis aderit studioque ignaua palaestrae

Et uix arma ferens, aut mixtae dissona turbae

Barbaries, non illa tubas, non agmine moto

Clamorem latura suum. Ciuilia paucae

275

Bella manus facient, pugnae pars magna leuabit

His orbem populis Romanumque obteret hostem.

Ite per ignauas gentes famosaque regna

Et primo ferri motu prosternite mundum,

Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in Vrbem

280

Curribus, unius gentes non esse triumphi.

Armeniosne mouet, Romana potentia cuius

Sit ducis? aut emptum minimo uult sanguine quisquam

Barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?

Romanos odere omnes dominosque grauantur,

285

Quos nouere, magis. sed me Fortuna meorum

Commisit manibus, quorum me Gallia testem

Tot fecit bellis. Cuius non militis ensem

Agnoscam? Caelumque tremens cum lancea transit,

Dicere non fallar quo sit uibrata lacerto.

290

Quod si signa ducem numquam fallentia uestrum

Conspicio faciesque truces oculosque minaces,

Vicistis. uideor fluuios spectare cruoris

Calcatosque simul reges sparsumque senatus

Corpus et immensa populos in caede natantis.

295

Sed mea fata moror, qui uos in tela furentis

Vocibus his teneo. ueniam date bella trahenti:

Spe trepido; haut umquam uidi tam magna daturos

Tam prope me superos; camporum limite paruo

Absumus a uotis. Ego sum cui Marte peracto,

300

Quae populi regesque tenent, donare licebit.

Quone poli motu, quo caeli sidere uerso

Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?

Aut merces hodie bellorum aut poena parata.

Caesareas spectate cruces, spectate catenas

305

Et caput hoc positum rostris effusaque membra

Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.

Cum duce Sullano gerimus ciuilia bella.

Vestri cura mouet; nam me secura manebit

Sors quaesita manu: fodientem uiscera cernet

310

Me mea, qui nondum uicto respexerit hoste.

Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus

Romanusque labor, uincat, quicumque necesse

Non putat in uictos saeuum destringere ferrum

Quique suos ciues, quod signa aduersa tulerunt,

315

Non credit fecisse nefas. Pompeius in arto

Agmina uestra loco uetita uirtute moueri

Cum tenuit, quantum satiauit sanguine ferrum!

Vos tamen hoc oro, iuuenes, ne caedere quisquam

Hostis terga uelit: ciuis qui fugerit esto.

320

Sed dum tela micant, non uos pietatis imago

Vlla nec aduersa conspecti fronte parentes

Commoueant; uultus gladio turbate uerendos.

Siue quis infesto cognata in pectora ferro

Ibit seu nullum uiolarit uulnere pignus,

325

Ignoti iugulum tamquam scelus imputet hostis.

Sternite iam uallum fossasque implete ruina,

Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.

Parcite ne castris: uallo tendetis in illo,

Vnde acies peritura uenit." uix cuncta locuto

330

Caesare quemque suum munus trahit armaque raptim

Sumpta Ceresque uiris. Capiunt praesagia belli

Calcatisque ruunt castris, stant ordine nullo,

Arte ducis nulla permittuntque omnia fatis.

Si totidem Magni soceros totidemque petentis

335

Vrbis regna suae funesto in Marte locasset,

Non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.

Vidit ut hostiles in rectum exire cateruas

Pompeius nullasque moras permittere bello,

Sed superis placuisse diem, stat corde gelato

340

Attonitus, tantoque duci sic arma timere

Omen erat. Premit inde metus totumque per agmen

Sublimi praeuectus equo: "Quem flagitat" inquit

"Vestra diem uirtus, finis ciuilibus armis,

Quem quaesistis, adest. Totas effundite uires;

345

Extremum ferri superest opus, unaque gentis

Hora trahit. Quisquis patriam carosque penates,

Qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit

Ense petat: medio posuit deus omnia campo.

Causa iubet melior superos sperare secundos.

350

Ipsi tela regent per uiscera Caesaris, ipsi

Romanas sancire uolunt hoc sanguine leges.

Si socero dare regna meo mundumque pararent,

Praecipitare meam fatis potuere senectam.

Non iratorum populis Vrbique deorum est

355

Pompeium seruare ducem. quae uincere possent

Omnia contulimus. Subiere pericula clari

Sponte uiri sacraque antiquus imagine miles.

Si Curios his fata darent reducesque Camillos

Temporibus Deciosque caput fatale uouentes,

360

Hinc starent. Primo gentes oriente coactae

Innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,

Exciuere manus. Toto simul utimur orbe.

Quicquid signiferi comprensum limite caeli

Sub noton et borean hominum sumus, arma mouemus.

365

Nonne superfusis collectum cornibus hostem

In medium dabimus? Paucas uictoria dextras

Exigit; at plures tantum clamore cateruae

Bella gerent. Caesar nostris non sufficit armis.

Credite pendentes e summis moenibus Vrbis

370

Crinibus effusis hortari in proelia matres.

Credite grandaeuum uetitumque aetate senatum

Arma sequi sacros pedibus prosternere canos,

Atque ipsam domini metuentem occurrere Romam.

Credite, qui nunc est populus populumque futurum

375

Permixtas afferre preces. Haec libera nasci,

Haec uult turba mori. Si quis post pignora tanta

Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,

Imperii salua si maiestate liceret,

Voluerer ante pedes. Magnus, nisi uincitis, exul,

380

Ludibrium soceri, uester pudor, ultima fata

Deprecor ac turpes extremi cardinis annos,

Ne discam seruire senex." Tam maesta locuti

Voce ducis flagrant animi, Romanaque uirtus

Erigitur, placuitque mori, si uera timeret.

385

Ergo utrimque pari procurrunt agmina motu

Irarum; metus hos regni, spes excitat illos.

Hae facient dextrae quidquid non expleat aetas

Vlla nec humanum reparet genus omnibus annis,

Vt uacet a ferro. Gentes Mars iste futuras

390

Obruet et populos aeui uenientis in orbem

Erepto natale feret. Tunc omne Latinum

Fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque

Puluere uix tectae poterunt monstrare ruinae

Albanosque lares Laurentinosque penates,

395

Rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta

Inuitus questusque Numam iussisse senator.

Non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum

Putria destituit; crimen ciuile uidemus

Tot uacuas urbes. generis quo turba redacta est

400

Humani? Toto populi qui nascimur orbe,

Nec muros implere uiris nec possumus agros;

Vrbs nos una capit. uincto fossore coluntur

Hesperiae segetes, stat tectis putris auitis

In nullos ruitura domus, nulloque frequentem

405

Ciue suo Romam, sed mundi faece repletam

Cladis eo dedimus ne tanto in corpore bellum

Iam possit ciuile geri. Pharsalia tanti

Causa mali. Cedant, feralia nomina, Cannae

Et damnata diu Romanis Allia fastis.

410

Tempora signauit leuiorum Roma malorum,

Hunc uoluit nescire diem. Pro tristia fata!

Aera pestiferum tractu morbosque fluentis

Insanamque famem permissasque ignibus urbes

Moeniaque in praeceps laturos plena tremores

415

Hi possunt explere uiri, quos undique traxit

In miseram Fortuna necem, dum munera longi

Explicat eripiens aeui populosque ducesque

Constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti

Ostendat quam magna cadas. quae latius orbem

420

Possedit, citius per prospera fata cucurrit.

Omne tibi bellum gentis dedit omnibus annis;

Te geminum Titan procedere uidit in axem;

Haut multum terrae spatium restabat eoae,

Vt tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether

425

Omniaque errantes stellae Romana uiderent:

Sed retro tua fata tulit par omnibus annis

Emathiae funesta dies. Hac luce cruenta

Effectum ut Latios non horreat India fasces,

Nec uetitos errare Dahas in moenia ducat

430

Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum,

Quod semper saeuas debet tibi Parthia poenas,

Quod fugiens ciuile nefas redituraque numquam

Libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit

Ac totiens nobis iugulo quaesita uagatur,

435

Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra

Ausoniam; uellem, populis incognita nostris:

Vulturis ut primum laeuo fundata uolatu

Romulus infami compleuit moenia luco,

Vsque ad Thessalicas seruisses, Roma, ruinas.

440

De Brutis, Fortuna, queror. Quid tempora legum

Egimus aut annos a consule nomen habentis?

Felices Arabes Medique eoaque tellus,

Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.

Ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,

445

Quos seruire pudet. Sunt nobis nulla profecto

Numina; cum caeco rapiantur saecula casu,

Mentimur regnare Iouem. Spectabit ab alto

Aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes!

Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten

450

Immeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis:

Cassius hoc potius feriet caput! Astra Thyestae

Intulit et subitis damnauit noctibus Argos:

Tot similis fratrum gladios patrumque gerenti

Thessaliae dabit ille diem! Mortalia nulli

455

Sunt curata deo. Cladis tamen huius habemus

Vindictam quantam terris dare numina fas est.

Bella pares superis facient ciuilia diuos

Fulminibus manes radiisque ornabit et astris

Inque deum templis iurabit Roma per umbras.

460

Vt rapido cursu fati suprema morantem

Consumpsere locum, parua tellure dirempti

Inde manus spectant: tempus, quo noscere possent

Quo sua pila cadant aut qua sibi fata minentur,

Facturi quae monstra forent: uidere parentes

465

Frontibus aduersis fraternaque comminus arma,

Nec libuit mutare locum; tamen omnia torpor

Pectora constrinxit, gelidusque in uiscera sanguis

Percussa pietate coit, totaeque cohortes

Pila parata diu tensis tenuere lacertis.

470

Di tibi non mortem quae cunctis poena paratur,

Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,

Cuius torta manu commisit lancea bellum

Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.

O praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,

475

Inuenta est prior ulla manus! Tunc stridulus aer

Elisus lituis conceptaque classica cornu,

Tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit

Extremique fragor conuexa irrumpit Olympi,

Vnde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.

480

Excepit resonis clamorem uallibus Haemus

Peliacisque dedit rursus geminare cauernis;

Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant,

Oetaeaeque gemunt rupes, uocesque furoris

Expauere sui tota tellure relatas.

485

Spargitur innumerum diuersis missile uotis:

Vulnera pars optat, pars terrae figere tela

Ac puras seruare manus. Rapit omnia casus

Atque incerta facit, quos uult, Fortuna nocentes.

Sed quota pars cladis iaculis ferroque uolanti

490

Exacta est? Odiis solus ciuilibus ensis

Sufficit et dextras Romana in uiscera ducit.

Pompei densis acies stipata cateruis

Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma

Vixque habitura locum dextras ac tela mouendi

495

Constiterat gladiosque suos compressa timebat.

Praecipiti cursu uaesanum Caesaris agmen

In densos agitur cuneos perque arma, per hostem

Quaerit iter. Qua torta graues lorica catenas

Opponit tutoque latet sub tegmine pectus,

500

Hac quoque peruentum est ad uiscera totque per arma

Extremum est quod quisque ferit. Ciuilia bella

Vna acies patitur, gerit altera; frigidus inde

Stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.

Nec Fortuna diu rerum tot pondera uertens

505

Abstulit ingentis fato torrente ruinas.

Vt primum toto diduxit cornua campo

Pompeianus eques bellique per ultima fudit,

Sparsa per extremos leuis armatura maniplos

Insequitur saeuasque manus immittit in hostem.

510

Illic quaeque suo miscet gens proelia telo

Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,

Inde faces et saxa uolant spatioque solutae

Aeris et calido liquefactae pondere glandes.

Tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,

515

Arcu turba minax nusquam rexere sagittas,

Sed petitur solus qui campis imminet aer;

Inde cadunt mortes; sceleris sed crimine nullo

Externum maculant chalybem; stetit omne coactum

Circa pila nefas. Ferro subtexitur aether

520

Noxque super campos telis conserta pependit,

Cum Caesar metuens, ne frons sibi prima laboret

Incursu, tenet obliquas post signa cohortes

Inque latus belli, qua se uagus hostis agebat,

Emittit subitum non motis cornibus agmen.

525

Immemores pugnae nulloque pudore timendi

Praecipites, fecere palam, ciuilia bella

Non bene barbaricis umquam commissa cateruis.

Vt primum sonipes transfixus pectora ferro

In caput effusi calcauit membra regentis,

530

Omnis eques cessit campis, glomerataque nubes

In sua conuersis praeceps ruit agmina frenis.

Perdidit inde modum caedes ac nulla secuta est

Pugna; sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;

Nec ualet haec acies tantum prosternere quantum

535

Inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis

Sufficiat cruor iste tuis quem barbara fundunt

Pectora: non alio mutentur sanguine fontes,

Hic numerus totos tibi uestiat ossibus agros.

Aut si Romano compleri sanguine mauis,

540

Istis parce, precor; uiuant Galataeque Syrique,

Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,

Armenii, Cilices; nam post ciuilia bella

Hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis

It timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.

545

Ventum erat ad robur Magni mediasque cateruas:

Quod totos errore uago perfuderat agros

Constitit hic bellum fortunaque Caesaris haesit.

Non illic regum auxiliis collecta iuuentus

Bella gerit ferrumque manus mouere rogatae:

550

Ille locus fratres habuit, locus ille parentis.

Hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.

Hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,

Nullaque tantorum discat me uate malorum,

Quam multum liceat bellis ciuilibus, aetas.

555

A potius pereant lacrimae pereantque querellae:

Quicquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.

Hic Caesar, rabies populi stimulusque furorum,

Ne qua parte sui pereat scelus, agmina circum

It uagus atque ignes animis flagrantibus addit;

560

Inspicit et gladios qui toti sanguine manent,

Qui niteant primo tantum mucrone cruenti,

Quae presso tremat ense manus, quis languida tela,

Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,

Quem pugnare iuuet, quis uultum ciue perempto

565

Mutet; obit latis proiecta cadauera campis;

Vulnera multorum totum fusura cruorem

Opposita premit ipse manu. Quacumque uagatur,

Sanguineum ueluti quatiens Bellona flagellum

Bistonas aut Mauors agitans, si uerbere saeuo

570

Palladia stimulet turbatos aegide currus,

Nox ingens scelerum est; caedes oriuntur, et instar

Immensae uocis gemitus et pondere lapsi

Pectoris arma sonant confractique ensibus enses.

Ipse manu subicit gladios ac tela ministrat

575

Aduersosque iubet ferro contundere uultus.

Promouet ipse acies, impellit terga suorum,

Verbere conuersae cessantis excitat hastae.

In plebem uetat ire manus monstratque senatum;

Scit, cruor imperii qui sit, quae uiscera rerum,

580

Vnde petat Romam, libertas ultima mundi

Quo steterit ferienda loco. Permixta secundo

Ordine nobilitas uenerandaque corpora ferro

Vrgentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos

Coruinosque simul Torquataque nomina, rerum

585

Saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto.

Illic plebeia contectus casside uultus

Ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas?

O decus imperii, spes o suprema senatus,

Extremum tanti generis per saecula nomen,

590

Ne rue per medios nimium temerarius hostis,

Nec tibi fatales admoueris ante Philippos,

Thessalia periture tua. Nil proficis istic

Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem

Iuris et humanum columen quo cuncta premuntur

595

Egressus meruit fatis tam nobile letum.

Viuat et, ut Bruti procumbat uictima, regnet.

Hic patriae perit omne decus, iacet aggere magno

Patricium campis non mixta plebe cadauer.

Mors tamen eminuit clarorum in strage uirorum

600

Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis

Ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo

Succubuit. uictus totiens a Caesare salua

Libertate perit, tunc mille in uulnera laetus

Labitur ac uenia gaudet caruisse secunda.

605

Viderat in crasso uersantem sanguine membra

Caesar et increpitans: "Iam Magni deseris arma,

Successor Domiti; sine te iam bella geruntur."

Dixerat; ast illi suffecit pectora pulsans

Spiritus in uocem morientiaque ora resoluit:

610

"Non te funesta scelerum mercede potitum,

Sed dubium fati, Caesar, generoque minorem

Aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras

Et securus eo; te saeuo Marte subactum

Pompeioque grauis poenas nobisque daturum,

615

Cum moriar, sperare licet." Non plura locutum

Vita fugit, densaeque oculos uertere tenebrae.

Impendisse pudet lacrimas in funere mundi

Mortibus innumeris ac singula fata sequentem

Quaerere, letiferum per cuius uiscera uulnus

620

Exierit, quis fusa solo uitalia calcet,

Ore quis aduerso demissum faucibus ensem

Expulerit moriens anima, quis corruat ictu;

Quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela

Transmittant, aut quos campis affixerit hasta,

625

Quis cruor emissis perruperit aera uenis

Inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris

Caedat et, ut notum possit spoliare cadauer,

Abscisum longe mittat caput, ora parentis

Quis laceret nimiaque probet spectantibus ira,

630

Quem iugulat, non esse patrem. Mors nulla querella

Digna sua est, nullosque hominum lugere uacamus.

Non istas habuit pugnae Pharsalia partes

Quas aliae clades: illic per fata uirorum,

Per populos hic Roma perit; quod militis illic

635

Mors hic gentis erat; sanguis ibi fluxit Achaeus,

Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores

Romanus campisque uetat consistere torrens.

Maius ab hac acie, quam quod sua saecula ferrent,

Vulnus habent populi; plus est, quam uita salusque

640

Quod perit: in totum mundi prosternimur aeuum.

Vincitur his gladiis omnis quae seruiat aetas.

Proxima quid suboles aut quid meruere nepotes

In regnum nasci? pauide num gessimus arma

Teximus aut iugulos? Alieni poena timoris

645

In nostra ceruice sedet. Post proelia natis

Si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.

Iam Magnus transisse deos Romanaque fata

Senserat infelix tota uix clade coactus

Fortunam damnare suam. stetit aggere campi,

650

Eminus unde omnis sparsas per Thessala rura

Aspiceret clades, quae bello obstante latebant.

Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa

Ac se tam multo pereuntem sanguine uidit.

Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum

655

Mersa iuuat gentesque suae miscere ruinae;

Vt Latiae post se uiuat pars maxima turbae,

Sustinuit dignos etiamnum credere uotis

Caelicolas uoluitque sui solacia casus.

"Parcite" ait "superi, cunctas prosternere gentes;

660

Stante potest mundo Romaque superstite Magnus

Esse miser. Si plura iuuant mea uulnera, coniunx

Est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.

Ciuiline parum est bello, si meque meosque

Obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?

665

Omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?

Iam nihil est, Fortuna, meum." Sic fatur et arma

Signaque et afflictas omni iam parte cateruas

Circumit et reuocat matura in fata ruentis

Seque negat tanti. nec derat robur in enses

670

Ire duci iuguloque pati uel pectore letum;

Sed timuit, strato miles ne corpore Magni

Non fugeret supraque ducem procumberet orbis,

Caesaris aut oculis uoluit subducere mortem,

Nequiquam, infelix: socero spectare uolenti

675

Praestandum est ubicumque caput. Sed tu quoque, coniux,

Causa fugae uultusque tui fatisque negatum

Te praesente mori. Tum Magnum concitus aufert

A bello sonipes non tergo tela pauentem

Ingentisque animos extrema in fata ferentem.

680

Non gemitus, non fletus erat saluaque uerendus

Maiestate dolor qualem te, Magne, decebat

Romanis praestare malis. Non impare uultu

Aspicis Emathiam, nec te uidere superbum

Prospera bellorum nec fractum aduersa uidebunt;

685

Quamque fuit laeto per tres infida triumphos

Tam misero Fortuna minor. Iam pondere fati

Deposito securus abis; nunc tempora laeta

Respexisse uacat; spes numquam implenda recessit;

Quid fueris nunc scire licet. Fuge proelia dira

690

Ac testare deos, nullum qui perstet in armis

Iam tibi, Magne, mori; ceu flebilis Africa damnis

Et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,

Sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae.

Non iam Pompei nomen populare per orbem

695

Nec studium belli, sed par quod semper habemus

Libertas et Caesar erit, teque inde fugato

Ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.

Nonne iuuat pulsum bellis cessisse nec istud

Perspectasse nefas? Spumantes caede cateruas

700

Respice, turbatos incursu sanguinis amnes,

Et soceri miserere tui. Quo pectore Romam

Intrabit factus campis felicior istis?

Quidquid in ignotis solus regionibus exul,

Quidquid sub Phario positus patiere tyranno,

705

Crede deis, longo fatorum crede fauori:

Vincere peius erat. Prohibe lamenta sonare,

Flere ueta populos, lacrimas luctusque remitte.

Tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.

Aspice securus uultu non supplice reges,

710

Aspice possessas urbe donataque regna,

Aegyptum Libyamque, et terras elige morti.

Vidit prima tuae testis Larisa ruinae

Nobile nec uictum fatis caput; omnibus illa

Ciuibus effudit totas per moenia uires

715

Obuia ceu laeto: promittunt munera flentes,

Pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.

Scilicet immenso superest ex nomine multum,

Teque minor solo cunctas impellere gentes

Rursus in arma potes rursusque in fata redire.

720

Sed "quid opus uicto populis aut urbibus?" inquit

"Victori praestate fidem." tu Caesar in alto

Caedis adhuc cumulo patriae per uiscera uadis,

At tibi iam populos donat gener. auehit inde

Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque sequuntur

725

Plurimaque in saeuos populi conuicia diuos.

Nunc tibi uera fides quaesiti, Magne, fauoris

Contigit ac fructus; felix se nescit amari.

Caesar ut Hesperio uidit satis arua natare

Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum

730

Iam ratus ut uiles animas perituraque frustra

Agmina permisit uitae. Sed castra fugatos

Ne reuocent pellatque quies nocturna pauorem,

Protinus hostili statuit succedere uallo,

Dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,

735

Non ueritus, graue ne fessis aut Marte subactis

Hoc foret imperium. Non magno hortamine miles

In praedam ducendus erat. "uictoria nobis

Plena, uiri" dixit "superest pro sanguine merces,

Quam monstrare meum est; neque enim donare uocabo,

740

Quod sibi quisque dabit. Cunctis en plena metallis

Castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum

Hic iacet, eoasque premunt tentoria gazas.

Tot regum fortuna simul Magnique coacta

Expectat dominos; propera praecedere, miles,

745

Quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit,

A uictis rapiuntur opes." Sic milite iusso

Impulit amentes aurique cupidine caecos

Ire super gladios supraque cadauera patrum

Et caesos calcare duces, quae fossa, quis agger

750

Sustineat pretium belli scelerumque petentis?

Scire ruunt quanta fuerint mercede nocentes.

Inuenere quidem spoliato plurima mundo

Bellorum in sumptus congestae pondera massae;

Sed non impleuit cupientes omnia mentes.

755

Quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expuit auri

Quodque legit diues summis Arimaspus harenis,

Vt rapiant, paruo scelus hoc uenisse putabunt:

Cum sibi Tarpeias uictor desponderit arces,

Cum spe Romanae promiserit omnia praedae,

760

Decipitur quod castra rapit. Capit impia plebes

Caespite patricio somnos, stratumque cubile

Regibus infandus miles premit, inque parentum

Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes;

Quos agitat uaesana quies somnique furentes:

765

Thessalicam miseri uersant in pectore pugnam.

Inuigilat cunctis saeuum scelus, armaque tota

Mente agitant, capuloque manus absente mouentur.

Ingemuisse putem campos, terramque nocentem

Inspirasse animas, infectumque aera totum

770

Manibus et superam Stygia formidine noctem.

Exigit a meritis tristes uictoria poenas,

Sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti

Ciuis adest, sua quemque premit terroris imago:

Ille senum uultus, iuuenum uidet ille figuras,

775

Hunc agitant totis fraterna cadauera somnis,

Pectore in hoc pater est; omnes in Caesare manes.

Haut alios nondum Scythica purgatus in ara

Eumenidum uidit uultus Pelopeus Orestes,

Nec magis attonitos animi sensere tumultus,

780

Cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agaue.

Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia uidit

Aut ultrix uisura dies stringente senatu,

Illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.

Et quantum misero poenae mens conscia donat,

785

Quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis

Pompeio uiuente uidet! Tamen omnia passo,

Postquam clara dies Pharsalica damna retexit,

Nulla loci facies reuocat feralibus aruis

Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore

790

Flumina et excelsos cumulis aequantia colles

Corpora, sidentis in tabem spectat aceruos

Et Magni numerat populos, epulisque paratur

Ille locus uultus ex quo faciesque iacentum

Agnoscat. Iuuat Emathiam non cernere terram

795

Et lustrare oculis campos sub clade latentes.

Fortunam superosque suos in sanguine cernit.

Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,

Inuidet igne rogi miseris caeloque nocenti

Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator

800

Consulis et Libyca succensae lampade Cannae

Compellunt, hominum ritus ut seruet in hoste,

Sed meminit nondum satiata caedibus ira,

Ciues esse suos. Petimus non singula busta

Discretosque rogos: unum da gentibus ignem,

805

Non interpositis urantur corpora flammis;

Aut generi si poena iuuat, nemus extrue Pindi,

Erige congestas Oetaeo robore siluas,

Thessalicam uideat Pompeius ab aequore flammam.

Nil agis hac ira: tabesne cadauera soluat

810

An rogus haut refert; placido natura receptat

Cuncta sinu finemque sui sibi corpora debent.

Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,

Vret cum terris, uret cum gurgite ponti;

Communis mundo superest rogus ossibus astra

815

Mixturus. Quocumque tuam Fortuna uocabit

Hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,

Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.

Libera Fortunae mors est; capit omnia tellus

Quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.

820

Tu cui dant poenas inhumato funere gentes,

Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?

Has trahe, Caesar, aquas; hoc, si potes, utere caelo.

Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura

Eripiunt camposque tenent uictore fugato.

825

Non solum Haemonii funesta ad pabula belli

Bistonii uenere lupi, tabemque cruentae

Caedis odorati Pholoen liquere leones.

Tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque

Deseruere canes et quicquid nare sagaci

830

Aera non sanum motumque cadauere sentit,

Iamque diu uolucres ciuilia castra secutae

Conueniunt. uos quae Nilo mutare soletis

Threicias hiemes, ad mollem serius austrum

Istis aues. Numquam tanto se uulture caelum

835

Induit aut plures presserunt aera pinnae,

Omne nemus misit uolucres, omnisque cruenta

Alite sanguineis stillauit roribus arbor.

Saepe super uultus uictoris et impia signa

Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,

840

Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.

Sic quoque non omnis populus peruenit ad ossa

Inque feras discerptus abit; non intima curant

Viscera nec totas auidae sorbere medullas:

Degustant artus. Latiae pars maxima turbae

845

Fastidita iacet, quam sol nimbique diesque

Longior Emathiis resolutam miscuit aruis.

Thessalica infelix, quo tantum crimine, tellus,

Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,

Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aeuum

850

Immemor ut donet belli tibi damna uetustas?

Quae seges infecta surget non decolor herba?

Quo non Romanos uiolabis uomere manes?

Ante nouae uenient acies, scelerique secundo

Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.

855

Omnia maiorum uertamus busta licebit

Et stantes tumulos et qui radice uetusta

Effudere suas uictis compagibus urnas:

Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,

Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.

860

Nullus ab Emathio religasset litore funem

Nauita, nec terram quisquam mouisset arator,

Romani bustum populi, fugerentque coloni

Vmbrarum campos, gregibus dumeta carerent,

Nullusque auderet pecori permittere pastor

865

Vellere surgentem de nostris ossibus herbam,

Ac uelut impatiens hominum uel solis iniqui

Limite uel glacie nuda atque ignota iaceres,

Si non prima nefas belli, sed sola tulisses.

O superi, liceat terras odisse nocentes.

870

Quid totum premitis, quid totum absoluitis orbem?

Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni

Et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.