Lucanus Pharsalia 3

Other sections


Propulit ut classem uelis cedentibus auster

Incumbens mediumque rates mouere profundum,

Omnis in Ionios spectabat nauita fluctus;

Solus ab Hesperia non flexit lumina terra

5

Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam

Ad uisus reditura suos tectumque cacumen

Nubibus et dubios cernit uanescere montis.

Inde soporifero cesserunt languida somno

Membra ducis; diri tum plena horroris imago

10

Visa caput maestum per hiantes Iulia terras

Tollere et accenso furialis stare sepulchro.

"Sedibus Elysiis campoque expulsa piorum

Ad Stygias"inquit "tenebras manesque nocentes

Post bellum ciuile trahor: uidi ipsa tenentis

15

Eumenidas, quaterent quas uestris lampadas armis;

Praeparat innumeras puppis Acherontis adusti

Portitor; in multas laxantur Tartara poenas,

Vix operi cunctae dextra properante sorores

Sufficiunt, lassant rumpentis stamina Parcas.

20

Coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos:

Fortuna est mutata toris semperque potentis

Detrahere in cladem fato damnata maritos

Innupsit tepido paelex Cornelia busto.

Haereat illa tuis per bella, per aequora signis,

25

Dum non securos liceat mihi rumpere somnos

Et nullum uestro uacuum sit tempus amori,

Sed teneat Caesarque dies et Iulia noctes.

Me non Lethaeae, coniunx, obliuia ripae

Immemorem fecere tui, regesque silentum

30

Permisere sequi. ueniam te bella gerente

In medias acies; numquam tibi, Magne, per umbras

Perque meos manes genero non esse licebit.

Abscidis frustra ferro tua pignora: bellum

Te faciet ciuile meum." Sic fata refugit

35

Vmbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.

Ille, dei quamuis cladem manesque minentur,

Maior in arma ruit certa cum mente malorum

Et "Quid" ait "uani terremur imagine uisus?

Aut nihil est sensus animis a morte relictum

40

Aut mors ipsa nihil." Titan iam pronus in undas

Ibat et igniferi tantum demerserat orbis,

Quantum desse solet lunae, seu plena futura est,

Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus

Puppibus accessus faciles; legere rudentis

45

Et posito remis petierunt litora malo.

Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,

Absconditque fretum classes, et litore solus

Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi

Laetificat Magni; queritur quod tuta per aequor

50

Terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla

Praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,

Vt bellum differret, erat. tum pectore curas

Expulit armorum pacique intentus agebat,

Quoque modo uanos populi conciret amores

55

Gnarus et irarum causas et summa fauoris

Annona momenta trahi. namque asserit urbis

Sola fames emiturque metus, cum segne potentes

Vulgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.

Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,

60

Qua mare tellurem subitis aut obruit undis

Aut scidit et medias fecit sibi litora terras;

Vis illic ingens pelagi, semperque laborant

Aequora ne rupti repetant confinia montes,

Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.

65

Vtraque frugiferis est insula nobilis aruis;

Nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae

Nec Romana magis complerunt horrea terrae.

Vbere uix glebeae superat cessantibus austris,

Cum medium nubes borea cogente sub axem

70

Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.

Haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictor

Non armata trahens, sed pacis habentia uultum,

Tecta petit patriae. Pro, si remeasset in urbem,

Gallorum tantum populis arctoque subacta

75

Quam seriem rerum longa praemittere pompa,

Quas potuit belli facies! ut uincula Rheno

Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus

Nobilis et flauis sequeretur mixta Britannis!

Perdidit o qualem uincendo plura triumphum!

80

Non illum laetis uadentem coetibus urbes,

Sed tacitae uidere metu, nec constitit usquam

Obuia turba duci. Gaudet tamen esse timori

Tam magno populis et se non mallet amari.

Iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,

85

Et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes,

Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,

Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;

Excelsa de rupe procul iam conspicit urbem

Arctoi toto non uisam tempore belli

90

Miratusque suae sic fatur moenia Romae:

"Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti

Deseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?

Di melius, quod non Latias eous in oras

Nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata uelox

95

Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti

Tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,

Quod bellum ciuile fuit." Sic fatur et urbem

Attonitam terrore subit. Namque ignibus atris

Creditur ut captae rapturus moenia Romae

100

Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:

Velle putant quodcumque potest. Non omina festa,

Non fictas laeto uoces simulare tumultu,

Vix odisse uacat. Phoebea palatia complet

Turba patrum nullo cogendi iure senatus

105

E latebris educta suis; non consule sacrae

Fulserunt sedes, non proxima lege potestas,

Praetor adest, uacuaeque loco cessere curules:

Omnia Caesar erat; priuatae curia uocis

Testis adest. Sedere patres censere parati,

110

Si regnum, si templa sibi iugulumque senatus

Exiliumque petat. melius, quod plura iubere

Erubuit quam Roma pati. Tamen exit in iram:

Viribus an possint obsistere iura, per unum

Libertas experta uirum. Pugnaxque Metellus,

115

Vt uidet ingenti Saturnia templa reuelli

Mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens

Ante fores nondum reseratae constitit aedis

(Vsque adeo solus ferrum mortemque timere

Auri nescit amor. pereunt discrimine nullo

120

Amissae leges; sed, pars uilissima rerum,

Certamen mouistis, opes), prohibensque rapina

Victorem clara testatur uoce tribunus:

"Non nisi per nostrum uobis percussa patebunt

Templa latus, nullasque feres, nisi sanguine sacro

125

Sparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas

Inuenit ista deos, Crassumque in bella secutae

Saeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.

Detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda est

Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.

130

Non feret e nostro sceleratus praemia miles.

Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.

Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:

Bellum, Caesar, habes." his magnam uictor in iram

Vocibus accensus: "Vanam spem mortis honestae

135

Concipis: haud" inquit "iugulo se polluet isto

Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira

Nullus honor faciet. te uindice tuta relicta est

Libertas? Non usque adeo permiscuit imis

Longus summa dies, ut non, si uoce Metelli

140

Seruentur leges, malint a Caesare tolli."

Dixerat, et nondum foribus cedente tribuno

Acrior ira subit: saeuos circumspicit enses

Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum

Compulit audaci nimium desistere coepto.

145

"Libertas" inquit "populi quem regna coercent,

Libertate perit, cuius seruaueris umbram,

Si quidquid iubeare uelis. tot rebus iniquis

Paruimus uicti; uenia est haec sola pudoris

Degenerisque metus, non iam potuisse negari.

150

Ocius auertat diri mala semina belli.

Damna mouent populos, si quos sua iura tuentur.

Non sibi, sed domino grauis est, quae seruit, egestas."

Protinus abducto patuerunt templa Metello.

Tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas

155

Testatur stridore fores; tunc conditus imo

Eruitur templo multis non tactus ab annis

Romani census populi, quem Punica bella,

Quem dederat Perses, quem uicti praeda Philippi,

Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit

160

(Quo te Fabricius regi non uendidit auro),

Quidquid parcorum mores seruastis auorum,

Quod dites Asiae populi misere tributum,

Victorique dedit Minoia Creta Metello,

Quod Cato longinqua uexit super aequora Cypro.

165

Tunc Orientis opes captorumque ultima regum

Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis,

Egeritur; tristi spoliantur templa rapina,

Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.

Interea totum Magni fortuna per orbem

170

Secum casuras in proelia mouerat urbes.

Proxima uicino uires dat Graecia bello.

Phocaicas Amphisa manus scopulosaque Cirrha

Parnasosque iugo misit desertus utroque.

Boeoti coiere duces, quos impiger ambit

175

Fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce,

Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens

Sicaniis Alpheos aquas. Tunc Maenala liquit

Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.

Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis

180

Chaonio ueteres liquerunt uertice Selloe.

Exhausit totas quamuis delectus Athenas,

Exiguae Phoebea tenent naualia puppes,

Tresque petunt ueram credi Salamina carinae.

Iam dilecta Ioui centenis uenit in arma

185

Creta uetus populis Gnososque agitare pharetras

Docta nec eois peior Gortyna sagittis.

Tunc qui Dardaniam tenet Oricon et uagus altis

Dispersus siluis Athamas et nomine prisco

Encheliae uersi testantes funera Cadmi,

190

Colchis et Adriacas spumans Absyrtos in undas;

Penei qui rura colunt, quorumque labore

Thessalus Haemoniam uomer proscindit Iolcon.

(Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo

Miscuit ignotas temerato litore gentes

195

Primaque cum uentis pelagique furentibus undis

Composuit mortale genus, fatisque per illam

Accessit mors una ratem). Tunc linquitur Haemus

Thracius et populum Pholoe mentita biformem.

Deseritur Strymon tepido committere Nilo

200

Bistonias consuetus aues et barbara Cone,

Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo

Multifidi Peucen unum caput alluit Histri,

Moesiaque et gelido tellus perfusa Caico

Idalis et nimium glebis exilis Arisbe;

205

Quique colunt Pitanen et quae tua munera, Pallas,

Lugent damnatae Phoebo uictore Celaenae,

Qua celer et rectis descendens Marsya ripis

Errantem Maeandron adit mixtusque refertur,

Passaque ab auriferis tellus exire metallis

210

Pactolon, qua culta secat non uilior Hermus.

Iliacae quoque signa manus perituraque castra

Ominibus petiere suis, nec fabula Troiae

Continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.

Accedunt Syriae populi, desertus Orontes

215

Et felix, sic fama, Ninos, uentosa Damascos

Gazaque et arbusto palmarum diues Idume

Et Tyros instabilis pretiosaque murice Sidon.

Has ad bella rates non flexo limite ponti

Certior haud ullis duxit Cynosura carinis.

220

(Phoenices primi, famae si creditur, ausi

Mansuram rudibus uocem signare figuris:

Nondum flumineas Memphis contexere biblos

Nouerat et saxis tantum uolucresque feraeque

Sculptaque seruabant magicas animalia linguas).

225

Deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos

Coryciumque patens exesis rupibus antrum,

Mallos et extremae resonant naualibus Aegae,

Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.

Mouit et eoos bellorum fama recessus,

230

Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe

Ostia nascenti contraria soluere Phoebo

Audet et aduersum fluctus impellit in eurum:

Hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor

Constitit et magno uinci se fassus ab orbe est.

235

Quaque ferens rapidum diuiso gurgite fontem

Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen;

Quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,

Et qui tinguentes croceo medicamine crinem

Fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,

240

Quique suas struxere pyras uiuique calentis

Conscendere rogos. Pro! quanta est gloria genti

Iniecisse manum fatis, uitaque repletos

Quod superest donasse deis! uenere feroces

Cappadoces duri populus non cultor Amani,

245

Armeniusque tenens uoluentem saxa Niphaten.

Aethera tangentis siluas liquere Choatrae.

Ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbem

Vmbras mirati nemorum non ire sinistras.

Tum furor extremos mouit Romanus Orestas

250

Carmanosque duces (quorum iam flexus in austrum

Aether non totam mergi tamen aspicit Arcton;

Lucet et exigua uelox ibi nocte Bootes)

Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla

Signiferi regione poli, nisi poplite lapso

255

Vltima curuati procederet ungula Tauri.

Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus

Euphrates, quos non diuersis fontibus edit

Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,

Quod potius sit nomen aquis; sed sparsus in agros

260

Fertilis Euphrates Phariae uice fungitur undae;

At Tigrim subito tellus absorbet hiatu

Occultosque tegit cursus rursusque renatum

Fonte nouo flumen pelagi non abnegat undis.

Inter Caesareas acies diuersaque signa

265

Pugnaces dubium Parthi tenuere fauorem

Contenti fecisse duos. Tinxere sagittas

Errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros

Includit gelido uastisque Hyrcania siluis.

Hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,

270

Heniochi saeuisque affinis Sarmata Moschis,

Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,

Qua Croeso fatalis Halys, qua uertice lapsus

Riphaeo Tanais diuersi nomina mundi

Imposuit ripis Asiaeque et terminus idem

275

Europae mediae dirimens confinia terrae

Nunc huc nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem;

Quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undas

Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis,

Oceanumque negant solas admittere Gades.

280

Hinc Essedoniae gentes auroque ligatas

Substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius

Longaque Sarmatici soluens ieiunia belli

Massagetes, quo fugit, equo uolucresque Geloni.

Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis

285

Cyrus et effusis numerato milite telis

Descendit Perses fraternique ultor amoris

Aequora cum tantis percussit classibus, unum

Tot reges habuere ducem, coiere nec umquam

Tam uariae cultu gentes, tam dissona uulgi

290

Ora. tot immensae comites missura ruinae

Exciuit populos et dignas funere Magni

Exsequias fortuna dedit. non corniger Hammon

Mittere Marmaricas cessauit in arma cateruas,

Quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris

295

Vsque Paraetonias eoa ad litora Syrtis.

Acciperet felix ne non semel omnia Caesar,

Vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.

Ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae,

Agmine nubiferam rapto supereuolat Alpem,

300

Cumque alii famae populi terrore pauerent,

Phocais in dubiis ausa est seruare iuuentus

Non Graia leuitate fidem signataque iura

Et causas, non fata, sequi. Tamen ante furorem

Indomitum duramque uiri deflectere mentem

305

Pacifico sermone parant hostemque propinquum

Orant Cecropiae praelata fronde Mineruae:

"Semper in externis populos communia uestro

Massiliam bellis testatur fata tulisse,

Comprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas.

310

Et nunc, ignoto si quos petis orbe triumphos,

Accipe deuotas externa in proelia dextras.

At si funestas acies, si dira paratis

Proelia discordes, lacrimas ciuilibus armis

Secretumque damus, tractentur uulnera nulla

315

Sacra manu. Si caelicolis furor arma dedisset,

Aut si terrigenae temptarent astra gigantes,

Non tamen auderet pietas humana uel armis

Vel uotis prodesse Ioui, sortisque deorum

Ignarum mortale genus per fulmina tantum

320

Sciret adhuc caelo solum regnare Tonantem.

Adde quod innumerae concurrunt undique gentes,

Nec sic horret iners scelerum contagia mundus

Vt gladiis egeant ciuilia bella coactis.

Sit mens ista quidem cunctis ut uestra recusent

325

Fata nec haec alius committat proelia miles.

Cui non conspecto languebit dextra parente?

Telaque diuersi prohibebunt spargere fratres.

Finis adest rerum, si nunc committitis illis

Arma, quibus fas est. Nobis haec summa precandi;

330

Terribilis aquilas infestaque signa relinquas

Vrbe procul nostrisque uelis te credere muris

Excludique sinas admisso Caesare bellum.

Sit locus exceptus sceleri Magnoque tibique

Tutus, ut, inuictae fatum si consulat urbi,

335

Foedera si placeant, sit quo ueniatis inermes.

Vel, cum tanta uocent discrimina Martis Hiberi,

Quid rapidum deflectis iter? Non pondera rerum,

Nec momenta sumus. numquam felicibus armis

Vsa manus, patriae primis a sedibus exul,

340

Et post translatas exustae Phocidos arces

Moenibus exiguis alieno in litore tuti,

Illustrat quos sola fides; si claudere muros

Obsidione paras et ui perfringere portas,

Excepisse faces tectis et tela parati

345

Vndarum raptos auersis fontibus haustus

Quaerere et effossam sitientes lambere terram

Et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni

Foedaque contingi maculato attingere morsu.

Nec pauet hic populus pro libertate subire,

350

Obsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum.

Pectoribus rapti matrum frustraque trahentes

Vbera sicca fame medios mittentur in ignis,

Vxor et a caro poscet sibi fata marito

Vulnera miscebunt fratres bellumque coacti

355

Hoc potius ciuile gerent." Sic Graia iuuentus

Finierat, cum turbato iam prodita uultu

Ira ducis tandem testata est uoce dolorem:

"Vana mouet Graios nostri fiducia cursus.

Quamuis Hesperium mundi properemus ad axem,

360

Massiliam delere uacat. Gaudete cohortes:

Obuia praebentur fatorum munere bella.

Ventus ut amittit uires, nisi robore densae

Occurrunt siluae, spatio diffusus inani,

Vtque perit magnus nullis obstantibus ignis,

365

Sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus

Armorum, nisi qui uinci potuere rebellant.

Sed si solus eam dimissis degener armis,

Tunc mihi tecta patent? Iam non excludere tantum,

Inclusisse uolunt! At enim contagia belli

370

Dira fugant. dabitis poenas pro pace petita

Et nihil esse meo discetis tutius aeuo,

Quam duce me bellum." sic postquam fatus, ad urbem

Haud trepidam conuertit iter; tunc moenia clausa

Conspicit et densa iuuenum uallata corona.

375

Haut procul a muris tumulus surgentis in altum

Telluris paruum diffuso uertice campum

Explicat; haec patiens longo munimine cingi

Visa duci rupes tutisque aptissima castris.

Proxima pars urbis celsam conscendit in arcem

380

Par tumulo, mediisque sedent conuallibus arua.

Tunc res immenso placuit statura labore,

Aggere diuersos uasto committere colles.

Sed prius ut totam qua terra cingitur urbem

Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris

385

Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi

Amplexus fossa, densas tollentia pinnas

Caespitibus crudaque extruxit bracchia terra.

Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi

Aeternumque decus quod non impulsa nec ipso

390

Strata metu tenuit flagrantis in omnia belli

Praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctis

Vincitur una mora. Quantum est quod fata tenentur,

Quodque uirum toti properans imponere mundo

Hos perdit fortuna dies! Tunc omnia late

395

Procumbunt nemora et spoliantur robore siluae,

Vt, cum terra leuis mediam uirgultaque molem

Suspendant, structa laterum compage ligatam

Artet humum, pressus ne cedat turribus agger.

Lucus erat longo numquam uiolatus ab aeuo,

400

Obscurum cingens conexis aera ramis

Et gelidas alte summotis solibus umbras.

Hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes

Siluani Nymphaeque tenent sed barbara ritu

Sacra deum; structae diris altaribus arae,

405

Omnisque humanis lustrata cruoribus arbor.

Si qua fidem meruit superos mirata uetustas,

Illis et uolucres metuunt insistere ramis

Et lustris recubare ferae; nec uentus in illas

Incubuit siluas excussaque nubibus atris

410

Fulgura; non ulli frondem praebentibus aurae

Arboribus suus horror inest. Tunc plurima nigris

Fontibus unda cadit, simulacraque maesta deorum

Arte carent caesisque extant informia truncis.

Ipse situs putrique facit iam robore pallor

415

Attonitos; non uulgatis sacrata figuris

Numina sic metuunt: tantum terroribus addit,

Quos timeant, non nosse deos. Iam fama ferebat

Saepe cauas motu terrae mugire cauernas

Et procumbentis iterum consurgere taxos,

420

Et non ardentis fulgere incendia siluae,

Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.

Non illum cultu populi propiore frequentant,

Sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est

Aut caelum nox atra tenet, pauet ipse sacerdos

425

Accessus dominumque timet deprendere luci.

Hanc iubet immisso siluam procumbere ferro;

Nam uicina operi belloque intacta priori

Inter nudatos stabat densissima montis.

Sed fortes tremuere manus, motique uerenda

430

Maiestate loci, si robora sacra ferirent,

In sua credebant redituras membra securis.

Implicitas magno Caesar torpore cohortes

Vt uidit, primus raptam uibrare bipennem

Ausus et aeriam ferro proscindere quercum

435

Effatur merso uiolata in robora ferro:

"Iam ne quis uestrum dubitet subuertere siluam,

Credite me fecisse nefas." Tunc paruit omnis

Imperiis non sublato secura pauore

Turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.

440

Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex,

Siluaque Dodones et fluctibus aptior alnus

Et non plebeios luctus testata cupressus.

Tunc primum posuere comas et fronde carentes

Admisere diem, propulsaque robore denso

445

Sustinuit se silua cadens. Gemuere uidentes

Gallorum populi; muris sed clausa iuuentus

Exsultat. quis enim laesos impune putaret

Esse deos? Seruat multos fortuna nocentes,

Et tantum miseris irasci numina possunt.

450

Vtque satis caesi nemoris, quaesita per agros

Plaustra ferunt, curuoque soli cessantis aratro

Agricolae raptis annum fleuere iuuencis.

Dux tamen impatiens haesuri ad moenia Martis

Versus ad Hispanas acies extremaque mundi

455

Iussit bella geri. Stellatis axibus agger

Erigitur geminasque aequantis moenia turris

Accipit, hae nullo fixerunt robore terram,

Sed per iter longum causa repsere latenti.

Cum tantum nutaret onus, telluris inanes

460

Concussisse sinus quaerentem erumpere uentum

Credidit et muros mirata est stare iuuentus.

Illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.

Sed maior Graio Romana in corpora ferro

Vis inerat. Nec enim solis excussa lacertis

465

Lancea, sed tenso balistae turbine rapta

Haut unum contenta latus transire quiescit;

Sed pandens perque arma uiam perque ossa relicta

Morte fugit, superest telo post uulnera cursus.

At saxum quotiens ingentis uerberis actu

470

Excutitur, qualis rupes, quam uertice montis

Abscidit impulsu uentorum adiuta uetustas,

Frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa

Exanimat, totos cum sanguine dissipat artus.

Vt tamen hostiles densa testudine muros

475

Tecta subit uirtus armisque innexa priores

Arma ferunt galeamque extensus protegit umbo,

Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu,

Iam post terga cadunt, nec Grais flectere iactum

Aut facilis labor est longinqua ad tela parati

480

Tormenti mutare modum; sed pondere solo

Contenti nudis euoluunt saxa lacertis.

Dum fuit armorum series, ut grandine tecta

Innocua percussa sonant, sic omnia tela

Respuit; at postquam uirtus incerta uirorum

485

Perpetuam rupit defesso milite cratem,

Singula continuis cesserunt ictibus arma.

Tunc adoperta leui procedit uinea terra,

Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes

Moliri nunc ima parant et uertere ferro

490

Moenia; nunc aries suspenso fortior ictu

Incussus densi compagem soluere muri

Temptat et impositis unum subducere saxis.

Sed super et flammis et magnae fragmine molis

Et sudibus crebris et adusti roboris ictu

495

Percussae cedunt crates, frustraque labore

Exhausto fessus repetit tentoria miles.

Summa fuit Grais, starent ut moenia, uoti.

Vltro acies inferre parant armisque coruscas

Nocturni texere faces, audaxque iuuentus

500

Erupit. Non hasta uiris, non letifer arcus,

Telum flamma fuit, rapiensque incendia uentus

Per Romana tulit celeri munimina cursu.

Nec, quamuis uiridi luctetur robore, lentas

Ignis agit uires, taeda sed raptus ab omni

505

Consequitur nigri spatiosa uolumina fumi,

Nec solum siluas, sed saxa ingentia soluit,

Et crudae putri fluxerunt puluere cautes.

Procubuit maiorque iacens apparuit agger.

Spes uictis telluris abit, placuitque profundo

510

Fortunam temptare mari. non robore picto

Ornatas decuit fulgens tutela carinas,

Sed rudis et qualis procumbit montibus arbor

Conseritur stabilis naualibus area bellis.

Et iam turrigeram Bruti comitata carinam

515

Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis

Stoechados arua tenens. Nec non et Graia iuuentus

Omne suum fatis uoluit committere robur

Grandaeuosque senes mixtis armauit ephebis.

Accepit non sola uiros, quae stabat in undis,

520

Classis: et emeritas repetunt naualibus alnos.

Vt matutinos spargens super aequora Phoebus

Fregit aquis radios et liber nubibus aether

Et posito borea pacemque tenentibus austris

Seruatum bello iacuit mare, mouit ab omni

525

Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis

Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis

Tollitur; impulsae tonsis tremuere carinae,

Crebraque sublimes conuellunt uerbera puppes.

Cornua Romanae classis ualidaeque triremes

530

Quasque quater surgens exstructi remigis ordo

Commouet et plures quae mergunt aequore pinus,

Multiplices cinxere rates. Hoc robur aperto

Oppositum pelago. Lunata classe recedunt

Ordine contentae gemino creuisse liburnae.

535

Celsior at cunctis Bruti praetoria puppis

Verberibus senis agitur molemque profundo

Inuehit et summis longe petit aequora remis.

Vt tantum medii fuerat maris, utraque classis

Quod semel excussis posset transcurrere tonsis

540

Innumerae uasto miscentur in aethere uoces,

Remorumque sonus premitur clamore, nec ullae

Audiri potuere tubae. Tunc caerula uerrunt

Atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.

Vt primum rostris crepuerunt obuia rostra,

545

In puppim rediere rates, emissaque tela

Aera texerunt uacuumque cadentia pontum.

Et iam diductis extendunt cornua proris,

Diuersaeque rates laxata classe receptae.

Vt, quotiens aestus zephyris eurisque repugnat,

550

Huc abeunt fluctus, illo mare: sic ubi puppes

Sulcato uarios duxerunt gurgite tractus,

Quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.

Sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus

Et temptare fugam nec longo frangere gyro

555

Cursum nec tarde flectenti cedere clauo;

At Romana ratis stabilem praebere carinam

Certior et terrae similem bellantibus usum.

Tunc in signifera residenti puppe magistro

Brutus ait: "Paterisne acies errare profundo

560

Artibus et certas pelagi? Iam consere bellum,

Phocaicis medias rostris oppone carinas."

Paruit obliquas et praebuit hostibus alnos.

Tunc quaecumque ratis temptauit robora Bruti,

Ictu uicta suo percussae capta cohaesit;

565

Ast alias manicaeque ligant teretesque catenae,

Seque tenent remis; tecto stetit aequore bellum.

Iam non excussis torquentur tela lacertis,

Nec longinqua cadunt iaculato uulnera ferro,

Miscenturque manus. Nauali plurima bello

570

Ensis agit. Stat quisque suae de robore puppis

Pronus in aduersos ictus, nullique perempti

In ratibus cecidere suis. Cruor altus in unda

Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.

Et quas immissi traxerunt uincula ferri,

575

Has prohibent iungi conferta cadauera puppis.

Semianimes alii uastum subiere profundum

Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.

Hi luctantem animam lenta cum morte trahentes

Fractarum subita ratium periere ruina.

580

Irrita tela suas peragunt in gurgite caedes,

Et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum,

Exceptum mediis inuenit uulnus in undis.

Phocaicis Romana ratis uallata carinis

Robore diducto dextrum laeuumque tuetur

585

Aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta

Puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,

Terga simul pariter missis et pectora telis

Transigitur; medio concurrit pectore ferrum,

Et stetit incertus flueret quo uulnere sanguis,

590

Donec utrasque simul largus cruor expulit hastas

Diuisitque animam sparsitque in uulnera letum.

Dirigit huc puppim miseri quoque dextra Telonis,

Qua nullam melius pelago turbante carinae

Audiuere manum, nec lux est notior ulli

595

Crastina, seu Phoebum uideat seu cornua lunae,

Semper uenturis componere carbasa uentis.

Hic Latiae rostro compagem ruperat alni;

Pila sed in medium uenere trementia pectus,

Auertitque ratem morientis dextra magistri.

600

Dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem

Excipit immissum suspensa per ilia ferrum

Affixusque rati telo retinente pependit.

Stant gemini fratres, fecundae gloria matris,

Quos eadem uariis genuerunt uiscera fatis;

605

Discreuit mors saeua uiros, unumque relictum

Agnorunt miseri sublato errore parentes,

Aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem

Semper et amissum fratrem lugentibus offert.

Quorum alter mixtis obliquo pectine remis

610

Ausus Romanae Graia de puppe carinae

Iniectare manum; sed eam grauis insuper ictus

Amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit

Deriguitque tenens strictis immortua neruis.

Creuit in aduersis uirtus; plus nobilis irae

615

Truncus habet fortique instaurat proelia laeua

Rapturusque suam procumbit in aequora dextram:

Haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.

Iam clipeo telisque carens non conditus ima

Puppe, sed expositus fraternaque pectore nudo

620

Arma tegens crebra confixus cuspide perstat

Telaque multorum leto casura suorum

Emerita iam morte tenet. Tum uulnere multo

Effugientem animam lassos collegit in artus

Membraque contendit toto, quicumque manebat,

625

Sanguine et hostilem defectis robore neruis

Insiluit solo nociturus pondere puppem.

Strage uirum cumulata ratis multoque cruore

Plena per obliquum crebros latus accipit ictus

Et postquam ruptis pelagus compagibus hausit,

630

Ad summos repleta foros descendit in undas

Vicinum inuoluens contorto uertice pontum.

Aequora discedunt mersa diducta carina,

Inque locum puppis cecidit mare. Multaque ponto

Praebuit ille dies uarii miracula fati.

635

Ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos,

Affixit Lycidan. Mersus foret ille profundo,

Sed prohibent socii suspensaque crura retentant.

Scinditur auulsus, nec sicut uulnere sanguis

Emicuit: lentus ruptis cadit undique uenis,

640

Discursusque animae diuersa in membra meantis

Interceptus aquis. Nullius uita perempti

Est tanta dimissa uia. Pars ultima trunci

Tradidit in letum uacuos uitalibus artus;

At tumidus qua pulmo iacet, qua uiscera feruent,

645

Haeserunt ibi fata diu luctataque multum

Hac cum parte uiri uix omnia membra tulerunt.

Dum nimium pugnax unius turba carinae

Incumbit prono lateri uacuamque relinquit,

Qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis

650

Versa caua texit pelagus nautasque carina,

Bracchia nec licuit uasto iactare profundo,

Sed clauso periere mari. Tunc unica diri

Conspecta est leti facies, cum forte natantem

Diuersae rostris iuuenem fixere carinae:

655

Discessit medium tam uastos pectus ad ictus,

Nec prohibere ualent obtritis ossibus artus,

Quo minus aera sonent; eliso uentre per ora

Eiectat saniem permixtus uiscere sanguis.

Postquam inhibent remis puppes ac rostra recedunt,

660

Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus

Vulneribus transmisit aquas. Pars maxima turbae

Naufraga iactatis morti obluctata lacertis

Puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis

Robora cum uetitis prensarent altius ulnis

665

Nutaretque ratis populo peritura recepto,

Impia turba super medios ferit ense lacertos:

Bracchia linquentes Graia pendentia puppe

A manibus cecidere suis. Non amplius undae

Sustinuere graues in summo gurgite truncos.

670

Iamque omni fusis nudato milite telis

Inuenit arma furor: remum contorsit in hostem

Alter, at hic totum ualidis aplustre lacertis,

Auulsasque rotant expulso remige sedes;

In pugnam fregere rates. Sidentia pessum

675

Corpora caesa tenent spoliantque cadauera ferro.

Multi inopes teli iaculum letale reuulsum

Vulneribus traxere suis et uiscera laeua

Oppressere manu, ualidos dum praebeat ictus

Sanguis et hostilem cum torserit exeat hastam.

680

Nulla tamen plures hoc edidit aequore clades,

Quam pelago diuersa lues. Nam pinguibus ignis

Affixus taedis et tecto sulphure uiuax

Spargitur; at faciles praebere alimenta carinas

Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.

685

Nec flammas superant undae, sparsisque per aequor

Iam ratibus fragmenta ferus sibi uindicat ignis.

Hic recipit fluctus, exstinguat ut aequora flammas,

Hi ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.

Mille modos inter leti mors una timori est,

690

Qua coepere mori. Nec cessat naufraga uirtus:

Tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant

Incertasque manus ictu languente per undas

Exercent. Nunc, rara datur si copia ferri,

Vtuntur pelago. saeuus complectitur hostem

695

Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris

Mergentesque mori. Pugna fuit unus in illa

Eximius Phoceus animam seruare sub undis

Scrutarique fretum, si quid mersisset harenis,

Et nimis affixos unci conuellere morsus,

700

Adductum quotiens non senserat anchora funem.

Hic ubi compressum penitus deduxerat hostem,

Victor et incolumis summas remeabat in undas.

Sed se per uacuos credit dum surgere fluctus,

Puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.

705

Hi super hostiles iecerunt bracchia remos

Et ratium tenuere fugam. Non perdere letum

Maxima cura fuit; multus sua uulnera puppi

Affixit moriens et rostris abstulit ictus.

Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae

710

Lygdamus excussae Balearis tortor habenae

Glande petens solido fregit caua tempora plumbo.

Sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit

Vincula, procurrunt oculi, stat lumine rapto

Attonitus mortisque illas putat esse tenebras.

715

At postquam membris sensit constare uigorem,

"Vos" ait "o socii, sicut tormenta soletis,

Me quoque mittendis rectum componite telis.

Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis

Bellorum casus. Ingentem militis usum

720

Hoc habet ex magna defunctum parte cadauer:

Viuentis feriere loco." Sic fatus in hostem

Caeca tela manu, sed non tamen irrita, mittit.

Excipit haec iuuenis generosi sanguinis Argus,

Qua iam non medius discedit in ilia uenter,

725

Adiuuitque suo procumbens pondere ferrum.

Stabat diuersa uictae iam parte carinae

Infelix Argi genitor, non ille iuuentae

Tempore Phocaicis ulli cessurus in armis;

Victum aeuo robur cecidit, fessusque senecta

730

Exemplum, non miles erat; qui funere uiso

Saepe cadens longae senior per transtra carinae

Peruenit ad puppim spirantisque inuenit artus.

Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,

Distentis toto riguit sed corpore palmis.

735

Nox subit, atque oculos uastae obduxere tenebrae,

Et miserum cernens adgnoscere desinit Argum.

Ille caput labens et iam languentia colla

Viso patre leuat; uox faucis nulla solutas

Prosequitur, tacito tantum petit oscula uultu

740

Inuitatque patris claudenda ad lumina dextram.

Vt torpore senex caruit uiresque cruentus

Coepit habere dolor: "Non perdam tempora" dixit

"A saeuis permissa deis iugulumque senilem

Confodiam. ueniam misero concede parenti,

745

Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.

Nondum destituit calidus tua uulnera sanguis,

Semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes."

Sic fatus, quamuis capulum per uiscera missi

Polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit

750

Praecipiti saltu: letum praecedere nati

Festinantem animam morti non credidit uni.

Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps

Belli casus erat. Graiae pars maxima classis

Mergitur, ast aliae mutato remige puppes

755

Victores uexere suos; naualia paucae

Praecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentum

Fletus erat! quanti matrum per litora planctus!

Coniunx saepe sui confusis uultibus unda

Credidit ora uiri Romanum amplexa cadauer,

760

Accensisque rogis miseri de corpore trunco

Certauere patres. At Brutus in aequore uictor

Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.