Persius saturae 4

Testo base di riferimento: W. V. Clausen, 1966

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2009

Altre sezioni


 

"Rem populi tractas?" (barbatum haec crede magistrum

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae)

"Quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli.

Scilicet ingenium et rerum prudentia uelox

5

Ante pilos uenit, dicenda tacendaue calles.

Ergo ubi commota feruet plebecula bile,

Fert animus calidae fecisse silentia turbae

Maiestate manus. quid deinde loquere? - Quirites,

Hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud. -

10

Scis etenim iustum gemina suspendere lance

Ancipitis librae, rectum discernis ubi inter

Curua subit uel cum fallit pede regula uaro,

Et potis es nigrum uitio praefigere theta.

Quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus

15

Ante diem blando caudam iactare popello

Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?

Quae tibi summa boni est? uncta uixisse patella

Semper et adsiduo curata cuticula sole?

Expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc,

20

- Dinomaches ego sum - suffla, - sum candidus. - esto,

Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,

Cum bene discincto cantauerit ocima uernae."

Vt nemo in sese temptat descendere, nemo,

Sed praecedenti spectatur mantica tergo!

25

Quaesieris "nostin Vettidi praedia?" "cuius?"

"Diues arat Curibus quantum non miluus errat."

"Hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,

Qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit,

Seriolae ueterem metuens deradere limum

30

Ingemit - hoc bene sit - tunicatum cum sale mordens

Cepe et farratam pueris plaudentibus ollam

Pannosam faecem morientis sorbet aceti?"

At si unctus cesses et figas in cute solem,

Est prope te ignotus cubito qui tangat et acre

35

Despuat: "hi mores! penemque arcanaque lumbi

Runcantem populo marcentis pandere uuluas.

Tum, cum maxillis balanatum gausape pectas,

Inguinibus quare detonsus gurgulio extat?

Quinque palaestritae licet haec plantaria uellant

40

Elixasque nates labefactent forcipe adunca,

Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."

Caedimus inque uicem praebemus crura sagittis.

Viuitur hoc pacto, sic nouimus. ilia subter

Caecum uulnus habes, sed lato balteus auro

45

Praetegit. ut mauis, da uerba et decipe neruos,

Si potes. "egregium cum me uicinia dicat,

Non credam?" uiso si palles, improbe, nummo,

Si facis in penem quidquid tibi uenit, amarum

Si puteal multa cautus uibice flagellas,

50

Nequiquam populo bibulas donaueris aures.

Respue quod non es; tollat sua munera cerdo.

Tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex.

2

dira P V X Φ Isid. Orig. xvii 9, 71

dura α G L