Lucanus Pharsalia 2

Other sections


Iamque irae patuere deum, manifestaque belli

Signa dedit mundus, legesque et foedera rerum

Praescia monstrifero uertit natura tumultu

Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,

5

Sollicitis uisum mortalibus addere curam,

Noscant uenturas ut dira per omina clades?

Siue parens rerum, cum primum informia regna

Materiamque rudem flamma cedente recepit,

Fixit in aeternum causas qua cuncta coercet,

10

Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem

Fatorum immoto diuisit limite mundum;

Siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur,

Fertque refertque uices, et habet mortalia casus:

Sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri

15

Mens hominum fati; liceat sperare timenti.

Ergo ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi

Constatura fides superum, ferale per urbem

Iustitium, latuit plebeio tectus amictu

Omnis honos, nullos comitata est purpura faces.

20

Tum questus tenuere suos, magnusque per omnis

Errauit sine uoce dolor. sic funere primo

Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum

Conclamata iacent, nec mater crine soluto

Exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,

25

Sed cum membra premit fugiente rigentia uita

Vultusque exanimes oculosque in morte minaces;

Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens

Miraturque malum. Cultus matrona priores

Deposuit maestaeque tenent delubra cateruae.

30

Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro

Ad fixere solo lacerasque in limine sacro

Attonitae fudere comas uotisque uocari

Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.

Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:

35

Diuisere deos, et nullis defuit aris

Inuidiam factura parens, quarum una madentis

Scissa genas, planctu liuentis atra lacertos:

"Nunc," ait "o miserae, contundite pectora, matres,

Nunc laniate comas neue hunc differte dolorem

40

Et summis seruate malis; nunc flere potestas,

Dum pendet fortuna ducum; cum uicerit alter,

Gaudendum est." His se stimulis dolor ipse lacessit.

Nec non bella uiri diuersaque castra petentes

Effundunt iustas in numina saeua querellas:

45

"O miserae sortis, quod non in Punica nati

Tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus!

Non pacem petimus, superi; date gentibus iras,

Nunc urbes excite feras, coniuret in arma

Mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis

50

Agmina, Massageten Scythicus non alliget Hister,

Fundat ab extremo flauos aquilone Sueuos

Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostis

Reddite nos populis: ciuile auertite bellum;

Hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis

55

Alter, ad eoas hic uertat signa pharetras;

Nulla uacet tibi, Roma, manus. uel perdere nomen

Si placet Hesperium, superi, collatus in ignes

Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.

Saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,

60

Dum nondum meruere, feri. Tantone nouorum

Prouentu scelerum quaerunt uter imperet Vrbi?

Vix tanti fuerat ciuilia bella mouere

Vt neuter." Talis pietas peritura querellas

Egerit. At miseros angit sua cura parentes,

65

Oderuntque grauis uiuacia fata senectae

Seruatosque iterum bellis ciuilibus annos;

Atque aliquis magno quaerens exempla timori:

"Non alios" inquit "motus tunc fata parabant,

Cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos

70

Exul limosa Marius caput abdidit ulua.

Stagna auidi texere soli laxaeque paludes

Depositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferri

Exedere senem longusque in carcere paedor:

Consul et euersa felix moriturus in Vrbe

75

Poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit

Saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas

Sanguinis inuisi. Primo qui caedis in actu

Deriguit ferrumque manu torpente remisit:

Viderat immensam tenebroso in carcere lucem

80

Terribilesque deos scelerum Mariumque futurum

Audieratque pauens: "Fas haec contingere non est

Colla tibi; debet multas hic legibus aeui

Ante suam mortes; uanum depone furorem.

Si libet ulcisci deletae funera gentis,

85

Hunc, Cimbri, seruate senem. Non ille fauore

Numinis, ingenti superum protectus ab ira

Vir ferus et Romam cupienti perdere fato

Sufficiens." Idem pelago delatus iniquo

Hostilem in terram uacuisque mapalibus actus

90

Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae

Et Poenos pressit cineres. Solatia fati

Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes

Ignouere deis. Libycas ibi colligit iras:

Vt primum fortuna redit, seruilia soluit

95

Agmina; conflato saeuas ergastula ferro

Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur

Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum

Attuleratque in castra nefas. Pro fata! Quis ille,

Quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor

100

Corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit!

Nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus

Ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.

Stat cruor in templis, multaque rubentia caede

Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas:

105

Non senis extremum piguit uergentibus annis

Praecepisse diem, nec primo in limine uitae

Infantis miseri nascentia rumpere fata.

Crimine quo parui caedem potuere mereri?

Sed satis est iam posse mori. Trahit ipse furoris

110

Impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem.

In numerum pars magna perit, rapuitque cruentus

Victor ab ignota uultus ceruice recisos,

Dum uacua pudet ire manu. Spes una salutis

Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.

115

Mille licet gladii mortis noua signa sequantur,

Degener o populus, uix saecula longa decorum

Sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui

Et uitam, dum Sulla redit. cui funera uulgi

Flere uacet? uix te sparsum per uiscera, Baebi,

120

Innumeras inter carpentis membra coronae

Discessisse manus; aut te, praesage malorum

Antoni, cuius laceris pendentia canis

Ora ferens miles festae rorantia mensae

Imposuit. Truncos lacerauit Fimbria Crassos;

125

Saeua tribunicio maduerunt robora tabo;

Te quoque neglectum uiolatae, Scaeuola, dextrae

Ante ipsum penetrale deae semperque calentis

Mactauere focos; paruum sed fessa senectus

Sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.

130

Septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.

Ille fuit uitae Mario modus omnia passo

Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso

Quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.

Iam quot apud Sacri cecidere cadauera portum,

135

Aut Collina tulit stratas quot porta cateruas,

Tum cum paene caput mundi rerumque potestas

Mutauit translata locum, Romanaque Samnis

Vltra Caudinas sperauit uulnera Furcas!

Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.

140

Ille quod exiguum restabat sanguinis Vrbi

Hausit; dumque nimis iam putria membra recidit,

Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,

Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes,

Sed cum iam soli possent superesse nocentes.

145

Tunc data libertas odiis, resolutaque legum

Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,

Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia uictor

Iusserat. Infandum domini per uiscera ferrum

Exegit famulus; nati maduere paterno

150

Sanguine; certatum est cui ceruix caesa parentis

Cederet; in fratrum ceciderunt praemia fratres.

Busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis

Corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.

Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,

155

Hic se praecipiti iaculatus pondere dura

Dissiluit percussus humo, mortisque cruento

Victori rapuere suas; hic robora busti

Exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso

Desilit in flammas et dum licet occupat ignes.

160

Colla ducum pilo trepidam gestata per urbem

Et medio congesta foro; cognoscitur illic

Quicquid ubique iacet. Scelerum non Thracia tantum

Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni,

Postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens

165

Tam laceros artus Pisaea fleuit in aula.

Cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo

Amisere notas, miserorum dextra parentum

Colligit et pauido subducit cognita furto.

Meque ipsum memini caesi deformia fratris

170

Ora rogo cupidum uetitisque imponere flammis

Omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis,

Perque omnis truncos cum qua ceruice recisum

Conueniat quaesisse caput. quid sanguine manes

Placatos Catuli referam? cum uictima tristis

175

Inferias Marius forsan nolentibus umbris

Pendit, inexpleto non fanda piacula busto,

Cum laceros artus aequataque uulnera membris

Vidimus, et toto quamuis in corpore caeso

Nil animae letale datum moremque nefandae

180

Dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti.

Auulsae cecidere manus, exsectaque lingua

Palpitat et muto uacuum ferit aera motu.

Hic aures, alius spiramina naris aduncae

Amputat; ille cauis euoluit sedibus orbes,

185

Vltimaque effudit spectatis lumina membris.

Vix erit ulla fides tam saeui criminis unum

Tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae

Fracta sub ingenti miscentur pondere membra,

Nec magis informes ueniunt ad litora trunci,

190

Qui medio periere freto. quid perdere fructum

Iuuit et ut uilem Marii confundere uultum?

Vt scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret,

Agnoscendus erat. uidit Fortuna colonos

Praenestina suos cunctos simul ense recepto

195

Vnius populum pereuntem tempore mortis.

Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus

Concidit et miserae maculauit ouilia Romae.

Tot simul infesto iuuenes occumbere leto

Saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae

200

Aut terrae caelique lues aut bellica clades,

Numquam poena fuit. densi uix agmina uulgi

Inter et exsangues immissa morte cateruas

Victores mouere manum. uix caede peracta

Procumbunt dubiaque labant ceruice; sed illos

205

Magna premit strages, peraguntque cadauera partem

Caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.

Intrepidus tanti sedit securus ab alto

Spectator sceleris; miseri tot milia uulgi

Non timuit iussisse mori. congesta recepit

210

Omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges;

In fluuium primi cecidere, in corpora summi.

Praecipites haesere rates, et strage cruenta

Interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,

Ad molem stetit unda sequens. Iam sanguinis alti

215

Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem

Praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo

Haerentis adiuuit aquas, nec iam alueus amnem

Nec retinent ripae, redditque cadauera campo.

Tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas

220

Sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor.

Hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,

His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?

Haec rursus patienda manent, hoc ordine belli

Ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.

225

Quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur

Humani generis maiore in proelia damno.

Exulibus Mariis bellorum maxima merces

Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae

Praestitit, inuisas penitus quam tollere partes.

230

Hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes

Concurrunt. neuter ciuilia bella moueret,

Contentus quod Sulla fuit." Sic maesta senectus

Praeteritique memor flebat metuensque futuri.

At non magnanimi percussit pectora Bruti

235

Terror, et in tanta pauidi formidine motus

Pars populi lugentis erat; sed nocte sopora,

Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,

Atria cognati pulsat non ampla Catonis.

Inuenit insomni uoluentem publica cura

240

Fata uirum casusque urbis cunctisque timentem

Securumque sui, farique his uocibus orsus:

"Omnibus expulsae terris olimque fugatae

Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo

Excutiet fortuna tibi, tu mente labantem

245

Derige me, dubium certo tu robore firma.

Namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur:

Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris

Inconcussa tenens dubio uestigia mundo?

An placuit ducibus scelerum populique furentis

250

Cladibus immixtum ciuile absoluere bellum?

Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:

Hos polluta domus legesque in pace timendae,

Hos ferro fugienda fames mundique ruinae

Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma:

255

Castra petunt magna uicti mercede; tibi uni

Per se bella placent? Quid tot durare per annos

Profuit immunem corrupti moribus aeui?

Hoc solum longae pretium uirtutis habebis?

Accipient alios, facient te bella nocentem.

260

Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,

Has etiam mouisse manus, nec pila lacertis

Missa tuis caeca telorum in nube ferantur,

Nec tanta incassum uirtus eat. ingeret omnis

Se belli fortuna tibi. Quis nollet in isto

265

Ense mori, quamuis alieno uulnere labens,

Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis

Otia solus ages; sicut caelestia semper

Inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu,

Fulminibus propior terrae succenditur aer;

270

Imaque telluris uentos tractusque coruscos

Flammarum accipiunt, nubes excedit Olympus.

Lege deum minimas rerum discordia turbat,

Pacem magna tenent. Quam laetae Caesaris aures

Accipient tantum uenisse in proelia ciuem!

275

Nam praelata suis numquam diuersa dolebit

Castra ducis Magni. Nimium placet ipse Catoni,

Si bellum ciuile placet. Pars magna senatus

Et duce priuato gesturus proelia consul

Sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem

280

Sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe

Solus Caesar erit. Quod si pro legibus arma

Ferre iuuat patriis libertatemque tueri,

Nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,

Post bellum uictoris habes." Sic fatur, at illi

285

Arcano sacras reddit Cato pectore uoces:

"Summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur;

Sed quo fata trahunt, uirtus secura sequetur;

Crimen erit superis et me fecisse nocentem.

Sidera quis mundumque uelit spectare cadentem

290

Expers ipse metus? Quis, cum ruat arduus aether,

Terra labet mixto coeuntis pondere mundi,

Compressas tenuisse manus? Gentesne furorem

Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur

Diducti fretis alio sub sidere reges,

295

Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem,

O superi, motura Dahas ut clade Getasque

Securo me Roma cadat. Ceu morte parentem

Natorum orbatum longum producere funus

Ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris

300

Inseruisse manus constructoque aggere busti

Ipsum atras tenuisse faces: non ante reuellar

Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque

Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.

Sic eat: immites Romana piacula diui

305

Plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.

O utinam caelique deis Erebique liceret

Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!

Deuotum hostiles Decium pressere cateruae:

Me geminae figant acies, me barbara telis

310

Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis

Excipiam medius totius uulnera belli.

Hic redimat sanguis populos, hac caede luatur

Quidquid Romani meruerunt pendere mores.

Ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes

315

Regna pati pereunt? Me solum inuadite ferro,

Me frustra leges et inania iura tuentem.

Hic dabit, hic pacem iugulus finemque malorum

Gentibus Hesperiis; post me regnare uolenti

Non opus est bello. Quin publica signa ducemque

320

Pompeium sequimur? Nec, si fortuna fauebit,

Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi

Non bene compertum est: ideo me milite uincat,

Ne sibi se uicisse putet." Sic fatur et acris

Irarum mouit stimulos iuuenisque calorem

325

Excitat in nimios belli ciuilis amores.

Interea Phoebo gelidas pellente tenebras

Pulsatae sonuere fores quas sancta relicto

Hortensi maerens irrupit Marcia busto;

Quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,

330

Mox ubi conubii pretium mercesque soluta est

Tertia iam suboles, alios fecunda penates

Impletura datur geminas et sanguine matris

Permixtura domos. Sed postquam condidit urna

Supremos cineres, miserando concita uultu,

335

Effusas laniata comas contusaque pectus

Verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,

Non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:

"Dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi

Iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos;

340

Visceribus lassis partuque exhausta reuertor

Iam nulli tradenda uiro. Da foedera prisci

Illibata tori, da tantum nomen inane

Conubii, liceat tumulo scripsisse: CATONIS

MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aeuo,

345

Mutarim primas, expulsa an tradita, taedas.

Non me laetorum sociam rebusque secundis

Accipis: in curas uenio partemque laborum.

Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquor

Et sit ciuili propior Cornelia bello?"

350

Hae flexere uirum uoces, et tempora quamquam

Sint aliena toris, iam fato in bella uocante,

Foedera sola tamen uanaque carentia pompa

Iura placent sacrisque deos admittere testes.

Festa coronato non pendent limine serta,

355

Infulaque in geminos discurrit candida postes,

Legitimaeque faces, gradibusque acclinis eburnis

Stat torus, et picto uestes discriminat auro,

Turritaque premens frontem matrona corona

Translata uitat contingere limina planta;

360

Non timidum nuptae leuiter tectura pudorem

Lutea demissos uelarunt flammea uultus,

Balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,

Colla monile decens, umerisque haerentia primis

Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.

365

Sicut erat, maesti seruat lugubria cultus

Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.

Obsita funerea celatur purpura lana.

Non soliti lusere sales, nec more Sabino

Excepit tristis conuicia festa maritus.

370

Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:

Iunguntur taciti contentique auspice Bruto.

Ille nec horrificam sancto dimouit ab ore

Caesariem duroque admisit gaudia uultu

(Vt primum tolli feralia uiderat arma,

375

Intonsos rigidam in frontem descendere canos

Passus erat maestamque genis increscere barbam:

Vni quippe uacat studiis odiisque carenti

Humanum lugere genus). Nec foedera prisci

Sunt temptata tori; iusto quoque robur amori

380

Restitit. hi mores, haec duri immota Catonis

Secta fuit, seruare modum finesque tenere

Naturamque sequi patriaeque impendere uitam

Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.

Huic epulae uicisse famem; magnique penates

385

Summouisse hiemem tecto; pretiosaque uestis

Hirtam membra super Romani more Quiritis

Induxisse togam; Venerisque hic maximus usus

Progenies; Vrbi pater est Vrbique maritus,

Iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,

390

In commune bonus; nullosque Catonis in actus

Surrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.

Interea trepido discedens agmine Magnus

Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.

Haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem

395

Hostis in occursum sparsas extendere partis,

Vmbrosis mediam qua collibus Appenninus

Erigit Italiam, nulloque a uertice tellus

Altius intumuit propiusque accessit Olympo.

Mons inter geminas medius se porrigit undas

400

Inferni superique maris, collesque coercent

Hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,

Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.

Fontibus hic uastis immensos concipit amnes

Fluminaque in gemini spargit diuortia ponti.

405

In laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus

Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro

Senaque et Adriacas qui uerberat Aufidus undas,

Quoque magis nullum tellus se soluit in amnem,

Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas

410

Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum

Populea fluuium ripas umbrasse corona,

Cumque diem pronum transuerso limite ducens

Succendit Phaeton flagrantibus aethera loris,

Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,

415

Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.

Non minor hic Nilo si non per plana iacentis

Aegypti Libycis Nilus stagnaret harenis;

Non minor hic Histro, nisi quod dum permeat orbem

Hister casuros in quaelibet aequora fontes

420

Accipit et Scythicas exit non solus in undas.

Dexteriora petens montis decliuia Thybrim

Vnda facit Rutubamque cauum. Delabitur inde

Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae

Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae

425

Vestinis impulsus aquis radensque Salerni

Culta Siler, nullasque uado qui Macra moratus

Alnos uicinae procurrit in aequora Lunae.

Longior educto qua surgit in aera dorso,

Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpis.

430

Tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello

Vomere, piniferis amplexus rupibus omnis

Indigenas Latii populos, non deserit ante

Hesperiam quam cum Scyllaeis clauditur undis

Extenditque suas in templa Lacinia rupes,

435

Longior Italia, donec confinia pontus

Solueret incumbens terrasque repelleret aequor.

At postquam gemino tellus elisa profundo est

Extremi colles Siculo cessere Peloro.

Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso

440

Gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis

Hesperiae fines uacuosque irrumpat in agros

Atque ipsum non perdat iter consertaque bellis

Bella gerat. Non tam portas intrare patentis

Quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono

445

Arua premi quam si ferro populetur et igni;

Concessa pudet ire uia ciuemque uideri.

Tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore

Ancipites, quamquam primo terrore ruentis

Cessurae belli, denso tamen aggere firmant

450

Moenia et abrupto circumdant undique uallo

Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem

Tela petant altis murorum turribus aptant.

Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci

Cum terrore fides: ut cum mare possidet auster

455

Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur;

Si rursus tellus pulsu laxata tridentis

Aeolii tumidis immittat fluctibus eurum,

Quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem

Aequora, nubiferoque polus cum cesserit euro,

460

Vindicat unda notum. Facilis sed uertere mentes

Terror erat dubiamque fidem fortuna ferebat.

Gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,

Iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.

Nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis

465

Caesaris audito conuersus nomine Sulla.

Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,

Per diuersa ruens neglecto moenia tergo,

Qua siluae, qua saxa, fugit. Depellitur arce

Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat

470

Deuertitque acies, solusque ex agmine tanto

Dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.

Tu quoque nudatam commissae deseris arcem,

Scipio, Luceriae, quamquam firmissima pubes

His sedeat castris, iampridem Caesaris armis

475

Parthorum seducta metu, qua Gallica damna

Suppleuit Magnus dumque ipse ad bella uacaret,

Donauit socero Romani sanguinis usum.

At te Corfini ualidis circumdata muris

Tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat

480

Oppositus quondam polluto tiro Miloni.

Vt procul immensam campo consurgere nubem

Ardentisque acies percussis sole corusco

Conspexit telis, "Socii, decurrite" dixit

"Fluminis ad ripas undaeque immergite pontem.

485

Et tu montanis totus nunc fontibus exi

Atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos

Discussa compage feras. Hoc limite bellum

Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.

Praecipitem cohibete ducem; uictoria nobis

490

Hic primum stans Caesar erit." Nec plura locutus

Deuoluit rapidum nequicquam moenibus agmen.

Nam prior e campis ut conspicit amne soluto

Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:

"Non satis est muris latebras quaesisse pauori?

495

Obstruitis campos fluuiisque arcere paratis,

Ignaui! Non si tumido me gurgite Ganges

Summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo

Post Rubiconis aquas. Equitum properate cateruae,

Ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem."

500

Haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas

In campum sonipes, crebroque simillima nimbo

Trans ripam ualidi torserunt tela lacerti.

Ingreditur pulsa fluuium statione uacantem

Caesar et ad tutas hostis compellitur arces.

505

Et iam moturas ingentia pondera turris

Erigit, et mediis surrepit uinea muris:

Ecce, nefas belli! reseratis agmina portis

Captiuum traxere ducem, ciuisque superbi

Constitit ante pedes; uultu tamen alta minaci

510

Nobilitas recta ferrum ceruice poposcit.

Scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri:

"Viue, licet nolis, et nostro munere" dixit

"Cerne diem. uictis iam spes bona partibus esto

Exemplumque mei; uel, si libet, arma retempta,

515

Et nihil hac uenia, si uiceris ipse, paciscor."

Fatur et astrictis laxari uincula palmis

Imperat. Heu quanto melius uel caede peracta

Parcere Romano potuit fortuna pudori!

Poenarum extremum ciui, quod castra secutus

520

Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,

Ignosci. Premit ille grauis interritus iras

Et secum: "Romamne petes pacisque recessus

Degener? In medios belli non ire furores

Iam dudum moriture paras? Rue certus et omnis

525

Lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus."

Nescius interea capti ducis arma parabat

Magnus, ut immixto firmaret robore partis.

Iamque secuturo iussurus classica Phoebo

Temptandasque ratus moturi militis iras

530

Alloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes:

"O scelerum ultores melioraque signa secuti,

O uere Romana manus, quibus arma senatus

Non priuata dedit, uotis deposcite pugnam.

Ardent Hesperii saeuis populatibus agri,

535

Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes,

Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.

Di melius, belli tulimus quod damna priores:

Coeperit inde nefas. Iamiam me praeside Roma

Supplicium poenamque petat. Neque enim ista uocari

540

Proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram;

Nec magis hoc bellum est quam quod Catilina parauit

Arsuras in tecta faces sociusque furoris

Lentulus exertique manus uesana Cethegi.

O rabies miseranda ducis! cum fata Camillis

545

Te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis,

Ad Cinnas Mariosque uenis. Sternere profecto,

Vt Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis

Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,

Quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.

550

Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,

Inuideo nostrasque manus quod Roma furenti

Opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes

Et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,

Vt simili causa caderes qua Spartacus hostis.

555

Te quoque si superi titulis accedere nostris

Iusserunt, ualet en! torquendo dextera pilo,

Feruidus haec iterum circa praecordia sanguis

Incaluit; disces non esse ad bella fugaces,

Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum

560

Defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas:

Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.

Quo potuit ciuem populus perducere liber,

Ascendi supraque nihil nisi regna reliqui.

Non priuata cupis, Romana quisquis in urbe

565

Pompeium transire paras. Hinc consul uterque,

Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus

Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,

Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis

Gallia iam lustris aetasque impensa labori

570

Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis

Oceanumque uocans incerti stagna profundi

Territa quaesitis ostendit terga Britannis?

An uanae tumuere minae; quod fama furoris

Expulit armatam patriis e sedibus urbem?

575

Heu demens! non te fugiunt, me cuncta sequuntur.

Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,

Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,

Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit

Angustaque domum terrarum in sede poposcit.

580

Idem per Scythici profugum diuortia ponti

Indomitum regem Romanaque fata morantem

Ad mortem Sylla felicior ire coegi.

Pars mundi mihi nulla uacat; sed tota tenetur

Terra meis, quocumque iacet sub sole, trophaeis:

585

Hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas

Arctos habet; calida medius mihi cognitus axis

Aegypto atque umbras numquam flectente Syene;

Occasus mea iura timent Tethynque fugacem

Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.

590

Me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces

Heniochi notique erepto uellere Colchi.

Cappadoces mea signa timent et dedita sacris

Incerti Iudaea dei mollisque Sophene.

Armenios Cilicasque feros Taurosque subegi.

595

Quod socero bellum praeter ciuile reliqui?"

Verba ducis nullo partes clamore sequuntur

Nec matura petunt promissae classica pugnae.

Sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri

Signa nec in tantae discrimina mittere pugnae

600

Iam uictum fama non uisi Caesaris agmen.

Pulsus ut armentis primo certamine taurus

Siluarum secreta petit uacuosque per agros

Exul in aduersis explorat cornua truncis

Nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta

605

Excussi placuere tori; mox reddita uictor

Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris

Inuito pastore trahit: sic uiribus impar

Tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura

Brundisii tutas concessit Magnus in arces.

610

Vrbs est Dictaeis olim possessa colonis,

Quos Creta profugos uexere per aequora puppes

Cecropiae, uictum mentitis Thesea uelis.

Hanc latus angustum iam se cogentis in artum

Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,

615

Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.

Nec tamen hoc artis immissum faucibus aequor

Portus erat, si non uiolentos insula Coros

Exciperet saxis lassasque refunderet undas.

Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto

620

Opposuit natura mari flatusque remouit,

Vt tremulo starent contentae fune carinae.

Hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur

In portus, Corcyra, tuos, seu laeua petatur

Illyris Ionias uergens Epidamnos in undas.

625

Huc fuga nautarum, cum totas Adria uires

Mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque

Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.

Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis

Nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,

630

Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes,

Tunc subole e tanta natum, cui firmior aetas,

Affatur: "Mundi iubeo temptare recessus

Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque

Nostri fama uenit, qua est uulgata per urbes

635

Post me Roma ducem; sparsos per rura colonos

Redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges

Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,

Admoneo, nec tu populos utraque uagantis

Armenia Pontique feras per litora gentis

640

Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso

Pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri,

Et- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus

Bella feres totoque urbes agitabis in orbe

Perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.

645

Et uos, qui Latio signatis nomine fastus,

Primus in Epirum boreas agat; inde per arua

Graiorum Macetumque nouas acquirite uires,

Dum pauci dat tempus hiemps." sic fatur et omnes

Iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.

650

At numquam patiens segnis longaeque quietis

Armorum, ne quid fatis mutare liceret,

Adsequitur generique premit uestigia Caesar.

Sufficerent aliis primo tot moenia cursu

Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,

655

Ipsa caput mundi, bellorum maxima merces,

Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,

Nil actum credens, cum quid superesset agendum,

Instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem

Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,

660

Communem tamen esse dolet nec rursus aperto

Vult hostes errare freto sed molibus undas

Obstruit et latum deiectis rupibus aequor.

Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus

Haurit saxa uorax montesque immiscet harenis:

665

Vt maris Aegaeis medias si celsus in undas

Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes

Emineant, uel si conuulso uertice Gaurus

Decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.

Ergo ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,

670

Tunc placuit caesis innectere uincula siluis

Roboraque immensis late religare catenis.

Talis fama canit tumidum super aequora Xersen

Construxisse uias, multum cum pontibus ausus

Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo

675

Incessitque fretum rapidi super Hellesponti

Non eurum zephyrumque timens, cum uela ratisque

In medium deferret Athon. sic ora profundi

Artantur casu nemorum; tunc aggere multo

Surgit opus, longaeque tremunt super aequora turres.

680

Pompeius tellure noua compressa profundi

Ora uidens curis animum mordacibus angit,

Vt reseret pelagus spargatque per aequora bellum.

Saepe noto plenae tensisque rudentibus actae

Ipsa maris per claustra rates fastigia molis

685

Discussere salo spatiumque dedere carinis

Tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis

Multifidas iaculata faces. ut tempora tandem

Furtiuae placuere fugae, ne litora clamor

Nauticus exagitet, ne bucina diuidat horas,

690

Ne tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,

Praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo

Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,

Cum tacitas soluere rates. non anchora uoces

Mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;

695

Dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus

Erigitur, pauidi classis siluere magistri,

Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae

Nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentis.

Dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,

700

Quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem

Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto

Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda

Totque carinarum permixtis aequora sulcis.

Ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis

705

Cum fato conuersa fides, murisque recepti

Praecipiti cursu flexi per cornua portus

Ora petunt pelagusque dolent contingere classi.

Heu pudor! exigua est fugiens uictoria Magnus.

Angustus puppis mittebat in aequora limes

710

Artior Euboica, quae Chalcida uerberat, unda.

Hic haesere rates geminae classique paratas

Excepere manus, tractoque in litora bello

Hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus.

Cetera classis abit summis spoliata carinis:

715

Vt, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,

Cyaneas tellus emisit in aequora cautes,

Rapta puppe minor subducta est montibus Argo,

Vanaque percussit pontum Symplegas inanem

Et statura redit. iam Phoebum urgere monebat

720

Non idem eoi color aetheris, albaque nondum

Lux rubet et flammas propioribus eripit astris,

Et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae

In faciem puri redeunt languentia caeli,

Maioresque latent stellae, calidumque refugit

725

Lucifer ipse diem; pelagus iam, Magne, tenebas,

Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto

Praedonem sequerere mari: lassata triumphis

Desciuit fortuna tuis. cum coniuge pulsus

Et natis totosque trahens in bella penates

730

Vadis adhuc ingens populis comitantibus exul.

Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.

Non quia te superi patrio priuare sepulchro

Maluerint, Phariae busto damnantur harenae:

Parcitur Hesperiae; procul hoc et in orbe remoto

735

Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus

Immaculata sui seruetur sanguine Magni.