Persius saturae 2

Reference basis text: W. V. Clausen, 1966

Editing of the digital edition: L. Spinazzè, 2009

Other sections


 

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,

Qui tibi labentis apponet candidus annos.

Funde merum genio. non tu prece poscis emaci

Quae nisi seductis nequeas committere diuis;

5

At bona pars procerum tacita libabit acerra.

Haut cuiuis promptum est murmurque humilisque susurros

Tollere de templis et aperto uiuere uoto.

"Mens bona, fama, fides", haec clare et ut audiat hospes;

Illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: "o si

10

Ebulliat patruus, praeclarum funus!" et "o si

Sub rastro crepet argenti mihi seria dextro

Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres

Impello, expungam; nam et est scabiosus et acri

Bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor."

15

Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis

Mane caput bis terque et noctem flumine purgas.

Heus age, responde (minimum est quod scire laboro)

De Ioue quid sentis? estne ut praeponere cures

Hunc- cuinam? cuinam? uis Staio? an- scilicet haeres?

20

Quis potior iudex puerisue quis aptior orbis?

Hoc igitur quo tu Iouis aurem impellere temptas

Dic agedum Staio. "pro Iuppiter, o bone" clamet

"Iuppiter!" at sese non clamet Iuppiter ipse?

Ignouisse putas quia, cum tonat, ocius ilex

25

Sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?

An quia non fibris ouium Ergennaque iubente

Triste iaces lucis euitandumque bidental,

Idcirco stolidam praebet tibi uellere barbam

Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum

30

Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

Ecce auia aut metuens diuum matertera cunis

Exemit puerum frontemque atque uda labella

Infami digito et lustralibus ante saliuis

Expiat, urentis oculos inhibere perita;

35

Tunc manibus quatit et spem macram supplice uoto

Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:

"Hunc optet generum rex et regina, puellae

Hunc rapiant; quidquid calcauerit hic, rosa fiat."

Ast ego nutrici non mando uota. negato,

40

Iuppiter, haec illi, quamuis te albata rogarit.

Poscis opem neruis corpusque fidele senectae.

Esto age. sed grandes patinae tuccetaque crassa

Adnuere his superos uetuere Iouemque morantur.

Rem struere exoptas caeso boue Mercuriumque

45

Arcessis fibra: "da fortunare Penatis,

Da pecus et gregibus fetum." quo, pessime, pacto,

Tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant?

Et tamen hic extis et opimo uincere ferto

Intendit: "iam crescit ager, iam crescit ouile,

50

Iam dabitur, iam iam" -donec deceptus et exspes

Nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

Si tibi creterras argenti incusaque pingui

Auro dona feram, sudes et pectore laeuo

Excutiat guttas laetari praetrepidum cor.

55

Hinc illud subiit, auro sacras quod ouato

Perducis facies. "nam fratres inter aenos,

Somnia pituita qui purgatissima mittunt,

Praecipui sunto sitque illis aurea barba."

Aurum uasa Numae Saturniaque impulit aera

60

Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat.

O curuae in terris animae et caelestium inanis,

Quid iuuat hoc, templis nostros immittere mores

Et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?

Haec sibi corrupto casiam dissoluit oliuo,

65

Haec Calabrum coxit uitiato murice uellus,

Haec bacam conchae rasisse et stringere uenas

Feruentis massae crudo de puluere iussit.

Peccat et haec, peccat, uitio tamen utitur. at uos

Dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?

70

Nempe hoc quod Veneri donatae a uirgine pupae.

Quin damus id superis, de magna quod dare lance

Non possit magni Messalae lippa propago?

Compositum ius fasque animo sanctosque recessus

Mentis et incoctum generoso pectus honesto.

75

Haec cedo ut admoueam templis et farre litabo.

2

apponet P No

apponit α X Φ S Σ