O curas hominum! o quantum est in rebus inane!
"Quis leget haec?" min tu istud ais? nemo hercule." nemo?"
Vel duo uel nemo. "turpe et miserabile!" quare?
Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
5
Praetulerint? nugae! non, si quid turbida Roma
Eleuet, accedas examenque improbum in illa
Castiges trutina nec te quaesiueris extra.
Nam Romae quis non -a, si fas dicere! sed fas
Tunc, cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste
10
Aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,
Cum sapimus patruos, tunc tunc -ignoscite (nolo-
Quid faciam?-, sed sum petulanti splene)- cachinno.
Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
15
Scilicet haec populo pexusque togaque recenti
Et natalicia tandem cum sardonyche albus
Sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello.
Hic neque more probo uideas nec uoce serena
20
Ingentes trepidare Titos, cum carmina lumbum
Intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu.
Tun, uetule, auriculis alienis colligis escas,
Articulis quibus et dicas cute perditus "ohe"?
"Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
25
Innata est rupto iecore exierit caprificus?"
En pallor seniumque! o mores! usque adeone
Scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?
"At pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est";
Ten cirratorum centum dictata fuisse
30
Pro nihilo pendas ecce inter pocula quaerunt
Romulidae saturi, quid dia poemata narrent:
Hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,
Rancidulum quiddam balba de nare locutus
Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid,
35
Eliquat ac tenero supplantat uerba palato.
Assensere uiri: nunc non cinis ille poetae
Felix? non leuior cippus nunc imprimit ossa?
Laudant conuiuae: nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo fortunataque fauilla
40
Nascentur uiolae? "rides" ait "et nimis uncis
Naribus indulges. an erit qui uelle recuset
Os populi meruisse et cedro digna locutus
Linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
Quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci,
45
Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit
(Quando hoc? rara auis est), si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est.
Sed recti finemque extremumque esse recuso
"Euge" tuum et "belle." nam "belle" hoc excute totum:
50
Quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
Ebria ueratro? non siqua elegidia crudi
Dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
Scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum trita donare lacerna,
55
Et "uerum," inquis "amo, uerum mihi dicite de me."
Qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue,
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.
O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit
Nec manus auriculas imitari mobilis albas
60
Nec linguae, quantum sitiat canis Apula, tentae.
Vos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est
Occipiti caeco, posticae occurrite sannae.
Quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli
Nunc demum numero fluere, ut per leue seueros
65
Effundat iunctura ungues? "scit tendere uersum
Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno.
Siue opus in mores, in luxum, in prandia regum
Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae."
Ecce modo heroas sensus afferre docemus
70
Nugari solitos Graece, nec ponere lucum
Artifices nec rus saturum laudare: ubi corbes
Et focus et porci et fumosa Palilia feno,
Vnde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti,
Quem trepida ante boues dictatorem induit uxor
75
Et tua aratra domum lictor tulit. euge poeta!
Est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci,
Sunt quos Pacuuiusque et uerrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta?
Hos pueris monitus patres infundere lippos
80
Cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi
Venerit in linguas? unde istuc dedecus, in quo
Trossulus exultat tibi per subsellia leuis?
Nilne pudet capiti non posse pericula cano
Pellere quin tepidum hoc optes audire "decenter"?
85
"Fur es" ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis
Librat in antithetis, doctas posuisse figuras
Laudatur: "bellum hoc." hoc bellum? an, Romule, ceues?
Men moueat? quippe et, cantet si naufragus, assem
Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum
90
Ex umero portes? uerum nec nocte paratum
Plorabit qui me uolet incuruasse querella!
"Sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
Claudere sic uersum didicit 'Berecyntius Attis'
Et 'qui caeruleum dirimebat Nerea delphin',
95
Sic 'costam longo subduximus Appennino.'
Arma uirum, nonne hoc spumosum et cortice pingui.
Vt ramale uetus uegrandi subere coctum?"
Quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum?
"Torua Mimalloneis implerunt cornua bombis,
100
Et raptum uitulo caput ablatura superbo
Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
Euhion ingeminat, reparabilis assonat echo."
Haec fierent, si testiculi uena ulla paterni
Viueret in nobis? summa delumbe saliua
105
Hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis
Nec pluteum caedit nec demorsos sapit ungues.
"Sed quid opus teneras mordaci radere uero
Auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte
Limina frigescant: sonat hic de nare canina
110
Littera." per me equidem sint omnia protinus alba:
Nil moror. euge omnes, omnes bene, mirae eritis res.
Hoc iuuat? "hic" inquis "ueto quisquam faxit oletum."
Pinge duos anguis: "pueri, sacer est locus, extra
Meiite." discedo. secuit Lucilius urbem,
115
Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.
Omne uafer uitium ridenti Flaccus amico
Tangit et admissus circum praecordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso:
Me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
120
Hic tamen infodiam: uidi, uidi ipse, libelle:
Auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo
Iliade. audaci quicumque afflate Cratino
Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
125
Aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.
Inde uaporata lector mihi ferueat aure,
Non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
Sordidus et lusco qui possit dicere "lusce,"
Sese aliquem credens, Italo quod honore supinus
130
Fregerit heminas Arreti aedilis iniquas,
Nec qui abaco numeros et secto in puluere metas
Scit risisse uafer, multum gaudere paratus
Si cynico barbam petulans nonaria uellat.
His mane edictum, post prandia Callirhoen do.