Vnde prius coepti surgat mihi carminis ordo
Quosue canam titulos, dubius feror. hinc tua, Piso,
Nobilitas ueterisque citant sublimia Calpi
Nomina, Romanas inter fulgentia gentes;
5
Hinc tua me uirtus rapit et miranda per omnes
Vita modos: quae, si desset tibi forte creato
Nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.
Nam quid imaginibus, quid auitis fulta triumphis
Atria, quid pleni numeroso consule fasti
10
Profuerint, cui uita labat? perit omnis in illo
Gentis honos, cuius laus est in origine sola.
At tu, qui tantis animum natalibus aequas,
Et partem tituli, non summam, ponis in illis,
Ipse canendus eris: nam quid memorare necesse est,
15
Vt domus a Calpo nomen Calpurnia ducat
Claraque Pisonis tulerit cognomina prima,
Vmida callosa cum "pinseret" hordea dextra?
Nec si cuncta uelim breuiter decurrere possim;
Et prius aethereae moles circumuaga flammae
20
Annua bissenis reuocabit mensibus astra,
Quam mihi priscorum titulos operosaque bella
Contigerit memorare. manus sed bellica patrum
Armorumque labor ueteres decuere Quirites,
Atque illos cecinere sui per carmina uates.
25
Nos quoque pacata Pisonem laude nitentem
Exaequamus auis. nec enim, si bella quierunt,
Occidit et uirtus: licet exercere togatae
Munia militiae, licet et sine sanguinis haustu
Mitia legitimo sub iudice bella mouere.
30
Hinc quoque seruati contingit gloria ciuis,
Altaque uictrices intexunt limina palmae.
Quin age maiorum, iuuenis facunde, tuorum
Scande super titulos et auitae laudis honores,
Armorumque decus praecede forensibus actis.
35
Sic etiam magno iam tunc Cicerone uigente
Laurea facundis cesserunt arma togatis.
Sed quae Pisonum claros uisura triumphos
Olim turba uias impleuerat agmine denso,
Ardua nunc eadem stipat fora, cum tua maestos
40
Defensura reos uocem facundia mittit.
Seu trepidos ad iura decem citat hasta uirorum
Et firmare iubet centeno iudice causas,
Seu capitale nefas operosa diluis arte,
Laudibus ipsa tuis resonant fora. dum rapis una
45
Iudicis affectum possessaque pectora temptas,
Victus sponte sua sequitur quocumque uocasti:
Flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus
Et te dante capit iudex, quam non habet, iram.
Sic auriga solet feruentia Thessalus ora
50
Mobilibus frenis in aperto flectere campo,
Qui modo non solum rapido permittit habenas
Quadrupedi, sed calce citat, modo succutit alte
Flexibiles rictus et nunc ceruice rotata
Incipit effusos in gyrum carpere cursus.
55
Quis non attonitus iudex tua respicit ora?
Quis regit ipse suam, nisi per tua pondera, mentem?
Nam tu, siue libet pariter cum grandine nimbos
Densaque uibrata iaculari fulmina lingua,
Seu iuuat astrictas in nodum cogere uoces
60
Et dare subtili uiuacia uerba catenae,
Vim Laertiadae, breuitatem uincis Atridae;
Dulcia seu mauis liquidoque fluentia cursu
Verba nec incluso sed aperto pingere flore,
Inclita Nestorei cedit tibi gratia mellis.
65
Nec te, Piso, tamen populo sub iudice sola
Mirantur fora; sed numerosa laude senatus
Excipit et meritas reddit tibi curia uoces.
Quis digne referat, qualis tibi luce sub illa
Gloria contigerit, qua tu, reticente senatu,
70
Cum tua bissenos numeraret purpura fasces,
Caesareum grato cecinisti pectore numen?
Quodsi iam ualidae mihi robur mentis inesset
Et solidus primos impleret spiritus annos,
Auderem uoces per carmina nostra referre,
75
Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere ceruix
Et tremefacta cadunt succiso poplite membra.
Sic nec olorinos audet Pandionis ales
Parua referre sonos nec, si uelit improba, possit;
Sic et aedonia superantur uoce cicadae,
80
Stridula cum rapido faciunt conuicia soli.
Quare age, Calliope, posita grauitate forensi,
Limina Pisonis mecum pete: plura supersunt
Quae laudare uelis inuenta penatibus ipsis.
Huc etiam tota concurrit ab urbe iuuentus
85
Auditura uirum, si quando iudice fesso
Turbida prolatis tacuerunt iurgia rebus.
Tunc etenim leuibus ueluti proludit in armis,
Compositisque suas exercet litibus artes.
Quin etiam facilis Romano profluit ore
90
Graecia, Cecropiaeque sonat grauis aemulus urbi.
Testis, Acidalia quae condidit alite muros,
Euboicam referens facunda Neapolis artem.
Qualis, io superi, qualis nitor oris amoenis
Vocibus! hinc solido fulgore micantia uerba
95
Impleuere locos, hinc exornata figuris
Aduolat excusso uelox sententia torno.
Magna quidem uirtus erat, et si sola fuisset,
Eloquio sanctum modo permulcere senatum,
Exonerare pios modo, nunc onerare nocentes;
100
Sed super ista mouet plenus grauitate serena
Vultus et insigni praestringit imagine uisus.
Talis inest habitus, qualem nec dicere maestum
Nec fluidum, laeta sed tetricitate decorum
Possumus: ingenitae stat nobilitatis in illo
105
Pulcher honos et digna suis natalibus ora.
Additur huc et iusta fides et plena pudoris
Libertas animusque mala ferrugine purus,
Ipsaque possesso mens est opulentior auro.
Quis tua cultorum, iuuenis facunde, tuorum
110
Limina pauper adit, quem non animosa beatum
Excipit et subito iuuat indulgentia censu?
Quodque magis dono fuerit pretiosius omni,
Diligis ex aequo, nec te fortuna colentum
Natalesue mouent: probitas spectatur in illis.
115
Nulla superborum patiuntur dicta iocorum,
Nullius subitos affert iniuria risus:
Vnus amicitiae summos tenor ambit et imos.
Rara domus tenuem non aspernatur amicum
Raraque non humilem calcat fastosa clientem;
120
Illi casta licet mens et sine crimine constet
Vita, tamen probitas cum paupertate iacebit;
Et lateri nullus comitem circumdare quaerit,
Quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces;
Nec quisquam uero pretium largitur amico,
125
Quem regat ex aequo uicibusque regatur ab illo,
Sed miserum parua stipe focilat, ut pudibundos
Exercere sales inter conuiuia possit.
Ista procul labes, procul haec fortuna refugit,
Piso, tuam, uenerande, domum: tu mitis et acri
130
Asperitate carens positoque per omnia fastu
Inter ut aequales unus numeraris amicos,
Obsequiumque doces et amorem quaeris amando.
Cuncta domus uaria cultorum personat arte,
Cuncta mouet studium; nec enim tibi dura clientum
135
Turba rudisue placet, misero quae freta labore
Nil nisi summoto nouit praecedere uulgo;
Sed uirtus numerosa iuuat. tu pronus in omne
Pectora ducis opus, seu te grauiora uocarunt
Seu leuiora iuuant. nec enim facundia semper
140
Adducta cum fronte placet: nec semper in armis
Bellica turba manet, nec tota classicus horror
Nocte dieque gemit, nec semper Gnosius arcum
Destinat, exempto sed laxat cornua neruo,
Et galea miles caput et latus ense resoluit.
145
Ipsa uices natura subit uariataque cursus
Ordinat, inuersis et frondibus explicat annum.
Non semper fluidis adopertus nubibus aether
Aurea terrificis occaecat sidera nimbis:
Cessat hiemps, madidos et siccat uere capillos;
150
Ver fugit aestates; aestatum terga lacessit
Pomifer autumnus, niuibus cessurus et undis.
Ignea quin etiam superum pater arma recondit
Et Ganymedeae repetens conuiuia mensae
Pocula sumit ea, qua gessit fulmina, dextra.
155
Temporibus seruire decet: qui tempora certis
Ponderibus pensauit, eum si bella uocabunt,
Miles erit; si pax, positis toga uestiet armis.
Hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt.
Felix illa dies totumque canenda per aeuum,
160
Quae tibi, uitales cum primum traderet auras,
Contulit innumeras intra tua pectora dotes.
Mira subest grauitas inter fora, mirus omissa
Paulisper grauitate lepos. si carmina forte
Nectere ludenti iuuit fluitantia uersu,
165
Aonium facilis deducit pagina carmen;
Siue chelyn digitis et eburno uerbere pulsas,
Dulcis Apollinea sequitur testudine cantus,
Et te credibile est Phoebo didicisse magistro.
Ne pudeat pepulisse lyram, cum pace serena
170
Publica securis exultent otia terris,
Ne pudeat: Phoebea chelys sic creditur illis
Pulsari manibus, quibus et contenditur arcus;
Sic mouisse fides saeuus narratur Achilles,
Quamuis mille rates Priameius ureret heros
175
Et grauis obstreperet modulatis bucina neruis:
Illo dulce melos Nereius extudit heros
Pollice, terribilis quo Pelias ibat in hostem.
Arma tuis etiam si forte rotare lacertis
Inque gradum clausis libuit consistere membris
180
Et uitare simul, simul et captare petentem,
Mobilitate pedum celeres super orbibus orbes
Plectis et obliquis fugientem cursibus urges:
Et nunc uiuaci scrutaris pectora dextra,
Nunc latus aduersum necopino percutis ictu.
185
Nec tibi mobilitas minor est, si forte uolantem
Aut geminare pilam iuuat aut reuocare cadentem
Et non sperato fugientem reddere gestu.
Haeret in haec populus spectacula, totaque ludos
Turba repente suos iam sudabunda relinquit.
190
Te si forte iuuat studiorum pondere fessum
Non languere tamen lususque mouere per artem,
Callidiore modo tabula uariatur aperta
Calculus et uitreo peraguntur milite bella,
Vt niueus nigros, nunc et niger alliget albos.
195
Sed tibi quis non terga dedit? quis te duce cessit
Calculus? aut quis non periturus perdidit hostem?
Mille modis acies tua dimicat: ille petentem,
Dum fugit, ipse rapit; longo uenit ille recessu,
Qui stetit in speculis; hic se committere rixae
200
Audet et in praedam uenientem decipit hostem;
Ancipites subit ille moras similisque ligato
Obligat ipse duos; hic ad maiora mouetur,
Vt citus effracta prorumpat in agmina mandra
Clausaque deiecto populetur moenia uallo.
205
Interea sectis quamuis acerrima surgant
Proelia militibus, plena tamen ipse phalange
Aut etiam pauco spoliata milite uincis,
Et tibi captiua resonat manus utraque turba.
Sed prius emenso Titan uersetur Olympo,
210
Quam mea tot laudes decurrere carmina possint.
Felix et longa iuuenis dignissime uita
Eximiumque tuae gentis decus, accipe nostri
Certus et hoc ueri complectere pignus amoris.
Quod si digna tua minus est mea pagina laude,
215
At uoluisse sat est: animum, non carmina, iacto.
Tu modo laetus ades: forsan meliora canemus
Et uires dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem
Spes animum: dignare tuos aperire Penates,
Hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri
220
Imperiosa fames et habendi saeua libido
Impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum
Degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum
Carminibus certare meis: sublimior ibo,
Si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.
225
Abdita quid prodest generosi uena metalli,
Si cultore caret? quid inerti condita portu,
Si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis
Armamenta gerat teretique fluentia malo
Possit ab excusso dimittere uela rudenti?
230
Ipse per Ausonias Aeneia carmina gentes
Qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum
Maeoniumque senem Romano prouocat ore,
Forsitan illius nemoris latuisset in umbra
Quod canit, et sterili tantum cantasset auena
235
Ignotus populis, si Maecenate careret.
Qui tamen haut uni patefecit limina uati
Nec sua Vergilio permisit numina soli:
Maecenas tragico quatientem pulpita gestu
Erexit Varium, Maecenas alta tonantis
240
Eruit et populis ostendit nomina Graiis.
Carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.
O decus, in totum merito uenerabilis aeuum,
Pierii tutela chori, quo praeside tuti
245
Non umquam uates inopi timuere senectae.
Quod si quis nostris precibus locus, et mea uota
Si mentem subiere tuam, memorabilis olim
Tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.
Possumus aeternae nomen committere famae,
250
Si tamen hoc ulli de se promittere fas est
Et deus ultor abest; superest animosa uoluntas
Ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
Tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
Exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum
255
Et tenuis fortuna sua caligine celat.
Possumus impositis caput exonerare tenebris
Et lucem spectare nouam, si quid modo laetus
Adnuis et nostris subscribis, candide, uotis.
Est mihi, crede, meis animus constantior annis,
260
Quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas
Coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.